Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §6.3.1-6.3.12

演说中引人发笑的作用与难度

第 174 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者通过对比德摩斯梯尼和西塞罗,探讨了在雄辩中引人发笑的效用与困难。他阐明了笑声所具有的无可抗拒的强大力量,并指出这更多取决于天性与时机,而非系统的技巧。

§6.3.1huic diversa virtus, quae risum iudicis movendo et illos tristes solvit adfectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit et aliquando etiam reficit et a satietate vel a fatigatione renovat.
与此相反的是另一种优秀的品质,它通过激发裁判官的笑声,既能消解那些忧郁的情感,也常常使心灵从对事实的关注中转移出来,有时甚至能使其恢复精力,并从厌倦或疲劳中重新振作。
quanta sit autem in ea difficultas, vel duo maxime oratores, alter Graecae alter Latinae eloquentiae principes, docent.
然而在这一方面有着多么巨大的困难,即使是两位最伟大的演说家,即希腊和拉丁雄辩术的领袖,也向我们表明了这一点。
§6.3.2nam plerique Demostheni facultatem defuisse huius rei credunt, Ciceroni modum.
因为大多数人认为,德摩斯梯尼缺乏这方面的能力,而西塞罗则缺乏节制。
nec videri potest noluisse Demosthenes, cuius pauca admodum dicta nec sane ceteris eius virtutibus respondentia palam ostendunt, non displicuisse illi iocos, §6.3.3sed non contigisse.
然而不能认为德摩斯梯尼是不想这样做,他的极少数言辞(尽管确实与他的其他优秀品质不相称)显而易见地表明,他并不讨厌笑话,而是未能成功获得它。
noster vero non solum extra iudicia, sed in ipsis etiam orationibus habitus est nimius risus adfectator.
但我们的演说家不仅在法庭之外,甚至在演说本身中,都被视为过度追求笑声的人。
mihi quidem, sive id recte iudico sive amore immodico praecipui in eloquentia viri labor, mira quaedam in eo videtur fuisse urbanitas.
在我看来,无论我这一判断是否正确,还是因为我对这位在雄辩术中杰出的人物怀有无比的偏爱而劳神,他身上似乎确实有一种令人惊叹的幽默雅致。
§6.3.4nam et in sermone cotidiano multa et in altercationibus et interrogandis testibus plura quam quisquam dixit facete, et ipsa ilia, quae sunt in Verrem dicta frigidius, aliis adsignavit et testimonii loco posuit; ut, quo sunt magis vulgaria, eo sit credibilius ilia ab oratore non ficta sed passim esse iactata.
因为无论是在日常谈话中他说了许多风趣的话,还是在辩驳和审问证人时他说得比任何人都多,甚至那些在指控维勒斯的演说中显得相当平淡的言辞,他也将其归于他人并视作证言提出;因此,这些言辞越是通俗,就越令人信服它们并非演说家捏造,而是在各处广为流传。
§6.3.5utinamque libertus eius Tiro aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent: minus obiectus calumniantibus foret, qui tamen nunc quoque, ut in omni eius ingenio, facilius, quod reici quam quod adiici possit, invenient.
但愿他的解放奴隶提罗,或者其他不管是谁出版了关于这一主题的三卷书的人,对言辞的数量能更加克制,在挑选时能多一些判断力,而不是在收集时多一些热忱:这样他就会较少地暴露于诽谤者的攻击之下,然而即使是现在,在对待他所有的才华时,这些人仍然会更容易地发现可以剔除的东西,而不是可以增加的东西。
§6.3.6adfert autem summam rei difficultatem primum, quod ridiculum dictum plerumque falsum est (hoc semper humile), saepe ex industria depravatum, praeterea nunquam honorificum; tum varia hominum iudicia in eo, quod non ratione aliqua sed motu animi quodam nescio an enarrabili iudicatur.
然而,首先给这件事带来极大困难的是,幽默的言辞大多是虚构的(这总是卑俗的),常常是故意歪曲的,而且绝不是令人尊敬的;其次是人们对此有着不同的判断,因为判断它并非基于某种理性,而是基于某种也许难以言表的心理活动。
§6.3.7neque enim ab ullo satis explicari puto, licet multi temptaverint, unde risus, qui non solum facto aliquo dictove, sed interdum quodam etiam corporis tacta lacessitur.
因为我认为没有任何人能够充分解释清楚笑究竟源自何处,尽管许多人曾尝试过,笑不仅能被某种行为或言辞激发,有时甚至能被身体的某种接触所激发。
praeterea non una ratione moveri solet, neque enim acute tantum ac venuste sed stulte, iracunde, timide dicta aut facta ridentur; ideoque anceps eius rei ratio est, quod a derisu non procul abest risus.
此外,它通常不只以一种方式被引起,因为不仅那些说得或做得敏锐、优美的事情会逗人发笑,那些说得或做得愚蠢、愤怒、胆怯的事情也会被嘲笑;因此这件事情的原理是双刃的,因为笑与嘲弄相距不远。
§6.3.8habet enim, ut Cicero dicit, sedem in deformitate aliqua et turpitudine, quae cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentes recidunt, stultitia vocatur.
因为正如西塞罗所说,它立足于某种丑陋和卑劣之中,当这些在他人身上被指出时被称为幽默雅致,而当它们落回到说话者自己身上时则被称为愚蠢。
cum videatur autem res levis et quae ab scurris, mimis, insipientibus denique saepe moveatur, tamen habet vim nescio an imperiosissimam et cui repugnari minime potest.
然而,虽然这似乎是一件轻浮的事情,而且常常是由小丑、滑稽戏演员、甚至是愚人所引起的,但它却具有一种也许是最无可抗拒的、也是最无法抵御的力量。
§6.3.9erumpit etiam invitis saepe, nec vultus modo ac vocis exprimit confessionem, sed totum corpus vi sua concutit.
它常常甚至违背人们的意愿而爆发,不仅迫使面部和声音做出承认,而且以其力量震动整个身体。
rerum autem saepe (ut dixi) maximarum momenta vertit, ut cum odium iramque frequentissime frangat.
此外,如我所说,它常常能扭转最重大事件的关头,正如它极频繁地打破仇恨和愤怒。
§6.3.10documento sunt iuvenes Tarentini, qui multa de rege Pyrrho sequius inter cenam locuti, cum rationem facti reposcerentur et neque negari res neque defendi posset, risu sunt et opportune ioco elapsi.
塔兰托的年轻人就是明证。 他们在晚宴上说了很多对皮洛士王无礼的话,当被要求对这一行为做出解释,且事情既不能否认也不能辩护时,他们通过笑声和适时的玩笑得以脱身。
namque unus ex iis, immo, inquit, nisi lagona defecisset, occidissemus te; eaque urbanitate tota est invidia criminis dissoluta.
因为他们中的一个人说:“确实,要是酒瓶没有空的话,我们早就把你杀掉了”;由于这种幽默雅致,对这项罪名的全部反感便烟消云散了。
§6.3.11verum hoc, quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet, suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo, praecipue positum esse in natura et in occasione.
但是,这件事情不管是什么,虽然我不敢说它完全缺乏艺术,因为它包含着不少观察,而且希腊人和拉丁人都撰写了相关的规则,但我显然可以肯定,它主要取决于天性和时机。
§6.3.12porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse videantur.
此外,天性的作用不仅在于使一个人在构思上更加敏锐和擅长(因为这确实可以通过学习来增强),而且某些人的举止和面容中天生带有一种独特的魅力,以至于同样的话由别人说出来时,显得不那么幽默。

词汇与语法注释

  1. 6.3.3sed non contigisse — `contigisse` 是无人称动词 `contingit`(发生、落入某人头上)的现在完成时不定式。此处省略了指向德摩斯梯尼的与格,意为“(成功开玩笑这件事)并未落入他的头上”。
  2. 6.3.3labor — 此处非名词“劳动、痛苦”,而是异态动词 `labor`(滑落、犯错)的直陈式现在时第一人称单数。它在 `sive... sive...` 从句中与 `iudico` 相对,意为“(无论我的判断是正确的,还是由于对他的溺爱而)陷入了偏颇”。
  3. 6.3.5utinamque... indulsissent... adhibuissent... foret — 由语气词 `utinam` 引导的虚拟式过去完成时(`indulsissent` 和 `adhibuissent`)表示对过去未实现之事的违背事实的愿望。作为结果的 `foret`(相当于 `obiectus esset`)则构成了与之相对应的虚拟条件句的主句,表示“若是那样,他本来不会如此暴露在诽谤之下”。
  4. 6.3.6nescio an — 字面意思是“我不知道是否”,但在拉丁语中作为惯用语常表示委婉的肯定推测,相当于“也许”、“可能”。此处修饰 `enarrabili`,意为“也许难以言表的(心理活动)”。
  5. 6.3.10nisi lagona defecisset, occidissemus te — 一个典型的与过去事实相反的虚拟条件句。在条件从句(`nisi defecisset`)和主句(`occidissemus`)中均使用虚拟式过去完成时,用以描述在过去并未真正发生的假设性事件(“要是酒瓶没有空的话,我们早就把你杀掉了”)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §6.3.1-6.3.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:6.3.1-6.3.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。