§6.2.27quae esse verisimilia volemus, simus ipsi similes eorum qui vere patiuntur adfectibus, et a tali animo proficiscatur oratio qualem facere iudicem volet.
当我们希望这些事情显得逼真时,让我们自己像那些真正承受情感痛苦的人一样,并让演讲源于这样一种心境,即演讲本身希望法官所具有的那种心境。
an ille dolebit, qui audiet me, qui in hoc dicam, non dolentem? irascetur, si nihil ipse, qui in iram concitat se idque exigit, similia patietur? siccis agentis oculis lacrimas dabit? fieri non potest.
如果我没有感到悲伤,那么听到我为了这个目的而说话的人,难道会感到悲伤吗? 如果那自己激起愤怒并要求法官愤怒的人没有遭受相似的痛苦,他会发怒吗? 演说家能用干燥的眼睛换来泪水吗? 这是不可能的。
§6.2.28nec incendit nisi ignis nec madescimus nisi humore nec res ulla dat alteri colorem quem non ipsa habet.
因为非火不能点燃,非湿不能使我们湿润,任何事物也不能将自己所没有的颜色赋予他物。
primum est igitur, ut apud nos valeant ea quae valere apud iudicem volumus, adficiamurque antequam adficere conemur.
因此,第一要紧的是,我们希望在法官身上起作用的事物,首先应当在我们自己身上起作用,在我们试图打动他人之前,我们自己应当先被打动。
§6.2.29at quomodo fiet, ut adficiamur? neque enim sunt motus in nostra potestate.
但是,我们如何才能被打动呢? 因为情感并不在我们的掌控之中。
temptabo etiam de hoc dicere.
我也将试图就此谈一谈。
quas φαντασίας Graeci vocant, nos sane visiones appellemus, per quas imagines rerum absentium ita repraesentantur animo, ut eas cernere oculis ac praesentes habere videamur.
希腊人称为“幻想”的东西,我们确实可以称之为“意象”,通过它们,不在眼前的事物的形象被如此呈现在心灵中,以至于我们似乎能用眼睛看见它们,并觉得它们就在眼前。
§6.2.30has quisquis bene conceperit, is erit in adfectibus potentissimus.
任何人只要能很好地领会这些,他在情感激发上就会是最有力的。
hunc quidam dicunt εὐφαντασίωτον, qui sibi res, voces, actus secundum verum optime finget; quod quidem nobis volentibus facile continget.
有些人称这样的人为“善于想象者”,他能根据真实的情况,为自己极好地塑造事物、声音和行动;如果我们愿意的话,这确实很容易做到。
nisi vero inter otia animorum et spes inanes et velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines prosequuntur, ut peregrinari, navigare, proeliari, populos alloqui, divitiarum, quas non habemus, usum videamur disponere, nec cogitare sed facere: hoc animi vitium ad utilitatem non transferemus?
难道不是因为在我们心灵闲暇、抱有虚幻希望、以及仿佛醒着的人做梦时,我所说的这些意象会这样缠绕着我们,以至于我们似乎在异国旅行、航海、战斗、对公众演讲,并支配着我们并不拥有的财富的使用,仿佛不是在思考而是在做这些事吗——那么,我们难道不应该将心灵的这一缺陷转化为实用吗?
§6.2.31at hominem occisum queror;
但是,假设我抱怨有人被杀害了;难道我不会把在实际事件中可信地发生过的所有事情都呈现在眼前吗?
non omnia, quae in re praesenti accidisse credibile est, in oculis habebo? non percussor ille subitus erumpet? non expavescet circumventus? exclamabit vel rogabit vel fugiet? non ferientem, non concidentem videbo? non animo sanguis et pallor et gemitus extremus, denique exspirantis hiatus insidet?
那个突然袭击的刺客难道不会冲出来吗? 被包围的受害者难道不会惊恐万状吗? 他难道不会惊呼、求饶或逃跑吗? 难道我不会看见那打击者和倒下者吗? 难道鲜血、苍白、最后的呻吟,以及奄奄一息者的张口喘息,不会深深印在我的心中吗?
§6.2.32insequitur ἐνάργεια, quae a Cicerone illustratio et evidentia nominatur, quae non tam dicere videtur quam ostendere; et adfectus non aliter, quam si rebus ipsis intersimus, sequentur.
随之而来的是“生动逼真”,它被西塞罗称为“照亮”和“显明”,它显得不那么是在叙说,而更是在展示;而情感的尾随,也将正如我们亲自参与了这些事情本身一样。
an non ex his visionibus illa sunt; excussi manibus radii, revolutaque pensa? — levique patens in pectore vulnus? equus ille in funere Pallantis,—positis insignibus? quid? non idem poeta penitus ultimi fati concepit imaginem, ut diceret: §6.2.34et dulces moriens reminiscitur Argos? ubi vero miseratione opus erit, nobis ea, de quibus queremur, accidisse credamus atque id animo nostro persuadeamus.
难道下面这些诗句不是源于这些意象吗:“织梭自手中震落,纺好的线卷散落”? ——以及“平滑胸膛上敞开的伤口”? 还有在帕拉斯葬礼上的那匹马,“卸下了它的饰物”? 怎么? 难道同一位诗人不是在内心深处构想了最末命运的形象,以至于他说: “临死前,他想起了甜蜜的阿耳戈斯”? 但是,在需要怜悯的地方,让我们相信我们所抱怨的那些事情已经发生在我们自己身上,并以此说服我们的心灵。
nos illi simus, quos gravia, indigna, tristia passos queremur, nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper illum dolorem.
让我们自己成为那些我们抱怨遭受了沉重、不公和悲惨待遇的人,不要把事情当作身外之事来对待,而是要在片刻间承受那种痛苦。
ita dicemus, quae in nostro simili casu dicturi fuissemus.
这样,我们就能说出如果我们在自己相似的遭遇中本会说出的话。
§6.2.35vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi.
我常常看到悲剧和喜剧演员,当他们在演完某场较为沉重的戏后卸下面具时,仍然哭着走下台去。
quodsi in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui ilia cogitare debemus ut moveri periclitantium vice possimus?
然而,如果在他人的作品中,单凭诵读就能让他们因虚构的情感而如此燃烧,那么我们——必须设想这些事情以便能够感同身受地为处于危险中的人动容的人——又该如何做呢?
§6.2.36sed in schola quoque rebus ipsis adfici convenit easque veras sibi fingere, hoc magis quod illic ut litigatores loquimur frequentius quam ut advocati.
但在学校里,我们也应当被事情本身所打动,并在心中将它们构想为真实的,尤其是因为我们在那里更多是以当事人的身份、而不是以辩护人的身份发言。
orbum agimus et naufragum et periclitantem, quorum induere personas quid attinet, nisi adfectus adsumimus? haec dissimulanda mihi non fuerunt, quibus ipse, quantuscunque sum aut fui, pervenisse me ad aliquod nomen ingenii credo; frequenter motus sum, ut me non lacrimae solum deprehenderent, sed pallor et veri similis dolor.
我们扮演孤儿、遭遇海难的人和处于危险中的人;如果我们不承担他们的情感,那么戴上他们的面具又有何意义呢? 这些事情我不该隐瞒,我相信,无论我自己现在或过去如何,正是通过这些,我才获得了一定的才华声誉;我经常被感动,以至于不仅眼泪,而且苍白和逼真的痛苦都会抓住我。