§6.3.13occasio vero et in rebus est cuius est tanta vis, ut saepe adiuti ea non indocti modo, sed etiam rustici salse dicant, et in eo cum quis aliquid dixerit prior.
然而,时机实际上也存在于事理之中,其力量如此之大,以至于常常不仅无学识者,甚至连乡野之人也因受到它的帮助而说出风趣的话,而且当有人首先说了什么时,时机也存在于其中。
sunt enim longe venustiora omnia in respondendo quam in provocando.
因为在回应中,一切事物都比在挑衅中显得优雅得多。
§6.3.14accedit difficultati, quod eius rei nulla exercitatio est, nulli praeceptores.
更增加困难的是,对于这件事没有训练,也没有教师。
itaque in conviviis et sermonibus multi dicaces, quia in hoc usu cotidiano proficimus.
因此,在宴会和谈话中,许多人变得机智,因为我们在这种日常习惯中得到了进步。
oratoria urbanitas rara nec ex arte propria sed ad hanc consuetudinem commodata.
演说中的幽默雅致是罕见的,它并非源于自身的艺术,而是适应了这种日常的习俗。
§6.3.15nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut controversiae permixtis salibus fingerentur, vel res proponi singulas ad iuvenum talem exercitationem.
然而,并没有什么能阻止为此编纂合适的素材,以便在混合了机智的情况下虚构出辩驳,或者提出单个的论题来供青年人进行此类训练。
quin illae ipsae (dicta sunt ac vocantur), §6.3.16quas certis diebus festae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione fingerentur, aut aliquid in his serium quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis adferre; quae nunc iuvenum vel sibi ludentium exercitatio est.
相反,正是那些言辞本身(它们被称为并且确实是“名言”),我们习惯于在特定的节日放纵之日说这些话,如果它们在创作时稍微运用一些理性,或者在其中也掺杂一些严肃的成分,本可以带来极大的益处;而现在这仅仅是青年人自娱自乐的练习。
§6.3.17pluribus autem nominibus in eadem re vulgo utimur; quae tamen si diducas, suam quandam propriam vim ostendent.
然而,我们在俗世中对同一件事使用多个名称;但如果你将它们区分开来,它们将展示出各自独特的、固有的力量。
nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas.
因为这也被称为“幽默雅致”,我看到以此所指代的,是一种在其词汇、声音和使用上都表现出都市某种特有品味,并带着从学识之士的交谈中汲取的默然学识的言说,简而言之,与其相反的是“乡野气”。
venustum esse, §6.3.18quod cum gratia quadam et venere dicatur, apparet.
“优美”是显然,是指以某种优雅和魅力来说话。
salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus; natura non utique hoc est, quanquam et ridicula oporteat esse salsa.
“盐味”在日常习惯中,我们仅等同于滑稽;但在本质上绝非仅此而已,尽管滑稽的事情也应当具有盐味。
nam et Cicero omne, quod salsum sit, ait esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum compositi; et Catullus, cum dicit, nulla est in corpore mica salis, non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum.
因为西塞罗也说,一切有盐味的东西都属于阿提卡人,这并非因为他们最适合引人发笑;而卡图卢斯在说“她身上没有一粒盐”时,并不是说她身上没有什么滑稽的地方。
§6.3.19salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem.
因此,凡不是“无味”的,就是“有盐味”的,它就像是言说的一种朴素调味品,通过隐藏在如舌腭般的判断力中被感知,它能激发并保护言说免于枯燥。
sales enim, ut ille in cibis paulo liberalius aspersus, si tamen non sit immodicus, adfert aliquid propriae voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis faciat audiendi sitim.
因为就像在食物中稍微慷慨地撒一点盐(只要不过度)会带来某种特有的愉悦一样,这些在说话中的“盐”也有某种东西,能使我们产生倾听的渴望。
facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere.
“机智”我认为也不仅仅存在于滑稽的事情周围。
§6.3.20neque enim diceret Horatius, facetum carminis genus natura concessum esse Vergilio.
因为贺拉斯不会说,诗歌的机智体裁是自然赋予维吉尔的。
decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto.
我认为这更多是对体面和某种精致优雅的称呼。
ideoque in epistolis Cicero haec Bruti refert verba: ne illi sunt pedes faceti ac delicatius ingredienti molles.
因此,在信件中,西塞罗引用了布鲁图斯的这些话:“他的步伐确实优雅,走起路来较为柔美。
quod convenit cum illo Horatiano, molle atque facetum Vergilio locum vero accipimus, quod est contrarium serio.
”这与贺拉斯的那句话“维吉尔具有柔美和机智”相契合。 而我们把“玩笑”视作严肃的对立面。
§6.3.21sed hoc nimis angustum, nam et fingere et terrere et promittere interim iocus est.
但这太狭隘了,因为虚构、恐吓以及有时做出承诺,也属于玩笑。
dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta est, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem.
毫无疑问,“尖锐的机智”源于“说”,这是所有体裁所共有的,但它严格来说是指通过笑声来攻击某些人的言说。
ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt, dicacem negant.
因此,人们说德摩斯梯尼具有幽默雅致,但否认他具有尖锐的机智。
§6.3.22proprium autem materiae, de qua nunc loquimur, est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis περὶ γελοίου inscribitur.
然而,我们现在所谈论的素材所特有的,是“滑稽”,因此这整个讨论被希腊人题为“论滑稽”。
eius prima divisio traditur eadem, quae est omnis orationis, ut sit positum in rebus aut in verbis.
它的第一个分类与所有言说的分类相同,即它要么在于事理,要么在于言辞。
§6.3.23usus autem maxime triplex; aut enim ex aliis risum petimus aut ex nobis aut ex rebus mediis.
而其使用主要有三重:我们要么从他人身上寻求笑声,要么从自己身上,要么从中间的事物中。
aliena aut reprehendimus aut refutamus aut elevamus aut repercutimus aut eludimus.
对于他人的事物,我们要么指责,要么驳斥,要么轻描淡写,要么反驳,要么避开。
Nostra ridicule indicamus et, ut verbo Ciceronis utar, dicimus aliqua subabsurda.
我们自己的事情则以滑稽的方式指出,并且,用西塞罗的一个词来说,我们说出一些“微荒谬”的话。
namque quaedam, quae, si imprudentibus excidant, stulta sunt, si simulamus, §6.3.24venusta creduntur.
因为某些话,如果是无意中脱口而出,那就是愚蠢的,但如果我们是装出来的,则被认为是优美的。
tertium est genus, ut idem dicit, in decipiendis exspectationibus, dictis aliter accipiendis ceterisque, quae neutram personam contingunt ideoque a me media dicuntur.
第三种体裁,如同一作者所说,在于使期望落空、以别样方式理解言辞,以及其他不涉及任何一方、因而被我称为“中间”的事情。