§6.2.9sed ipsam rei naturam spectanti mihi non tam mores significari videntur quam morum quaedam proprietas; nam ipsis quidem omnis habitus mentis continetur.
但是,在观察事情本身性质的我看来,通过品性这个词所表示的,似乎与其说是品性本身,不如说是品性的某种特质;因为品性一词本身包含了心灵的一切状态。
cautiores voluntatem complecti quam nomina interpretari maluerunt.
更为谨慎的人宁愿包揽其意图,而不愿去解释名称。
adfectus igitur πάθος concitatos, Ἦθος mites atque compositos esse dixerunt; in altero vehementer commotos, in altero lenes; denique hos imperare, illos persuadere; hos ad perturbationem, illos ad benivolentiam praevalere.
因此,他们说帕托斯是激昂的感情,而エトス是温和且沉静的感情;在前者中感情剧烈波动,在后者中感情温柔舒缓;最后,前者主宰,后者说服;前者易于导致动荡,后者易于产生好感。
adiiciunt quidam? Ἦθος perpetuum, πάθος temporale esse.
有人补充说,エトス是持久的,而帕托斯是暂时的。
quod ut accidere frequentius fateor, ita nonnullas credo esse materias, quae continuum desiderent adfectum.
虽然我承认这种情况更为常见,但我相信也有一些题材需要持续的情感。
nec tamen minus artis aut usus hi leniores habent, virium atque impetus non tantundem exigunt.
然而,这些较温和的感情在技巧或经验上并不少见,只是不要求同样多的力量和势头。
in causis vero etiam pluribus versantur, immo secundum quendam intellectum in omnibus.
实际上,它们在更多的诉讼中被运用,甚至根据某种理解,在所有的诉讼中都被运用。
§6.2.11nam cum ex illo ethico loco nihil non ab oratore tractetur, quidquid de honestis et utilibus, denique faciendis et non faciendis dicitur, Ἦθος vocari potest.
因为既然那个关于エト斯的论题中没有一处不被演说家所探讨,那么凡是关于高尚与有益、简言之关于该做与不该做所说的一切,都可以被称为エトス。
quidam commendationem atque excusationem propria huius officii putauerunt, nec abnuo esse ista in hac parte; sed non concedo ut sola sint.
有人认为推荐和辩白是这一职责所特有的,我不否认这些属于这一部分;但我不同意它们是唯一的。
quin illud adhuc adiicio, §6.2.12πάθος atque Ἦθος esse interim ex eadem natura, ita ut illud maius sit, hoc minus, ut amor πάθος caritas Ἦθος interdum diversa inter se, sicut in epilogis, nam quae πάθος concitavit, Ἦθος solet mitigare.
甚至我还加上这一点:帕托斯与エト斯有时具有相同的性质,以至于前者较大,后者较小,正如热恋是帕托斯,而慈爱是エト斯;有时它们又互不相同,如在结语中,因为帕托斯所激起的东西,エト斯通常会予以平息。
proprie tamen mihi huius nominis exprimenda natura est, quatenus appellatione ipsa non satis significari videtur.
然而,我必须准确地表达这个词本身的性质,因为这个称呼本身似乎并没有被充分地表示出来。
§6.2.13Ἦθος quod intelligimus quodque a dicentibus desideramus, id erit, quod ante omnia bonitate commendabitur, non solum mite ac placidum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque videantur utque mores dicentis ex oratione perluceant et quodammodo agnoscantur.
我们所理解并期望演说者展现的エトス,首先将因善良而受到推荐,它不仅温和安详,而且通常极具魅力、富有人情味,且令听众喜爱和愉悦;在表达这一点时,最高的境界在于使一切都显得像是从客观事物和人类天性中自然流露出来,并使演说者的品性通过演讲显现出来,并在某种程度上被认出。
§6.2.14quod est sine dubio inter coniunctas maxime personas, quotiens ferimus, ignoscimus, satisfacimus, monemus, procul ab ira, procul ab odio.
毫无疑问,这存在于关系最亲密的人们之间,每当我们耐下心来、宽恕、致歉、劝告,远离愤怒,远离仇恨时皆是如此。
sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum ipsorum, a quibus laeduntur, caritatem, neque alio modo invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia, cum senex adolescentis alieni convicium, honestus inferioris fert;
然而,父亲对儿子、监护人对被监护人、丈夫对妻子的温和是一种(因为他们展现出对那些伤害自己的人的慈爱,并且除了表现出自己深爱着对方之外,不以任何其他方式使对方显得可憎);而当老人忍受陌生青年的辱骂、高尚者忍受下属的无礼时,其温和又是另一种。
hic enim tantum concitari, illic etiam adfici debet.
因为在后者中,心灵只应当被触动,而在前者中,心灵还应当深受感动。
§6.2.15sunt et illa ex eadem natura, sed notus adhuc minoris, veniam petere adulescentiae, defendere amores.
还有一些同样性质的事情,但调子还要低一些,例如为年轻气盛请求原谅,或为爱情辩护。
nonnunquam etiam lenis caloris alieni derisus ex hac forma venit, sed his non ex locis tantum.
有时,对他人温和的热情的善意嘲讽也源于这种形式,但并仅限于这些论题。
verum aliquanto magis propria fuit virtus simulationis, satisfaciendi rogandi εἰρωνεία quae diversum ei quod dicit intellectum petit.
然而,伪装、致歉、恳求以及反讽(它要求与所说内容相反的理解)的艺术,则更具特异性。
§6.2.16hinc etiam ille maior ad concitandum odium nasci adfectus solet, cum hoc ipso, quod nos adversariis summittimus, intellegitur tacita impotentiae exprobratio.
由此,那个用于激起仇恨的更大情感也常随之产生,因为正是通过我们向对手示弱这一事实,对手那无法无天的专横受到了无声的谴责。
namque eos graves et intolerabiles id ipsum demonstrat, quod cedimus, et ignorant cupidi maledicendi aut adfectatores libertatis plus invidiam quam convicium posse; nam invidia adversarios, convicium nos invisos facit.
因为我们让步这一事实本身就证明了他们的傲慢与无法容忍,而那些热衷于谩骂者或自由的标标者并不知道,反感比辱骂具有更大的力量;因为反感使对手变得可憎,而辱骂则使我们自己招致反感。
§6.2.17ille iam paene medius adfectus est ex amoribus et ex desideriis amicorum et necessariorum, nam et hoc maior est et illo minor.
那种源于朋友和亲属的爱与思念的情感,已经几乎是介于两者之间的中间情感了,因为它既比后者大,又比前者小。
non parum significanter etiam illa in scholis ἤθη dixerimus, quibus plerumque rusticos, superstitiosos, avaros, timidos secundum condicionem propositionum effingimus.
我们在学校中通常根据题目的要求来刻画乡下人、迷信者、守财奴、胆小鬼,将这些刻画非无深意地称为エトス。
nam si ἤθη mores sunt cum hos imitamur, ex his ducimus orationem.
因为如果エトス就是品性,那么当我们模仿这些人物时,我们就是从他们之中汲取我们的演讲。