§6.2.18denique Ἦθος omne bonum et comem virum poscit.
简言之,エト斯要求一个彻底善良和温和的人。
quas virtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, approbare, utique ipse aut habeat aut habere credatur.
由于演说家如果可能的话,在诉讼当事人身上也应当推荐这些美德,因此他自己尤其应当具备这些美德,或者被认为具备。
sic proderit plurimum causis, quibus ex sua bonitate faciet fidem.
这样,他将对他的诉讼提供最大的帮助,通过他自身的善良为这些诉讼赢得信任。
nam qui, dum dicit, malus videtur, utique male dicit; non enim videtur iusta dicere, alioqui Ἦθος videretur.
因为在演讲时显得邪恶的人,无论如何也是演讲得糟糕的;因为他显得并不是在说公正的话,否则他的エト斯就会显现出来。
§6.2.19quare ipsum etiam dicendi genus in hoc placidum debet esse ac mite; nihil superbum, nihil elatum saltem ac sublime desiderat; proprie, iucunde, credibiliter dicere sat est, ideoque et medius ille orationis modus maxime convenit.
因此,在这一方面,演讲的风格本身也应当是沉静而温和的;它不求任何傲慢,至少不求任何高昂和崇高的东西;只要说得恰当、愉快、可信就足够了,因此那种中庸的演讲方式最为合适。
§6.2.20diversum est huic, quod πάθος dicitur, quodque nos adfectum proprie vocamus; et, ut proxime utriusque differentiam signem, illud comoediae, hoc tragoediae magis simile.
与此不同的是被称为帕托斯的东西,我们准确地称之为“情感”;而且,为了极简便地标示两者的区别,前者更像喜剧,后者更像悲剧。
haec pars circa iram, odium, metum, invidiam, miserationem fere tota versatur.
这一部分几乎完全围绕着愤怒、仇恨、恐惧、反感、怜悯而展开。
quae quibus ex locis ducenda sint, et manifestum omnibus et a nobis in ratione prooemii atque epilogi dictum est.
这些应当从哪些论题中汲取,不仅对所有人都是显而易见的,而且我们已在关于绪论和结语的论述中说明过了。
et metum tamen duplicem intelligi volo, §6.2.21quem patimur et quem facimus, et invidiam; namque altera invidum, altera invidiosum facit.
然而,我希望恐惧被理解为双重的,即我们所遭受的恐惧和我们所制造的恐惧,反感也是如此;因为一者使人产生嫉妒,另一者使人变得可憎。
hoc autem hominis, illud rei est; in quo et plus habet operis oratio.
然而,后者属于人,前者属于事;在这一点上,演说需要付出更多的努力。
nam quaedam videntur gravia per se, parricidium, caedes, veneficium; §6.2.22quaedam efficienda sunt.
因为某些事情本身显得严重,如弑亲、谋杀、投毒;某些事情则必须被塑造成严重的。
id autem contingit, cum magnis alioqui malis gravius esse id quod passi sumus, ostenditur; quale est apud Virgilium:
"
O felix una ante alias Priameïa virgo,
hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
iussa mori—
"
(quam miser enim casus Andromachae, si comparata ei felix Polyxena);
而这发生在当被表明我们所遭受的痛苦比其他原本重大的灾难更为严重时;正如在维吉尔那里的例子: “噢,在其他所有人之上独享幸福的普里阿摩斯的处女女儿啊,被命令在敌人的坟墓前,在特洛伊的高墙下死去——” (因为如果与她相比玻吕克塞娜是幸福的,那么安德洛玛刻的命运是多么悲惨啊!
§6.2.23aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram, ut etiam quae multo minora sunt intoleranda dicamus: si pulsasses, defendi non poteras; vulnerasti.
);或者当我们如此夸大我们所受的伤害,以至于将小得多的事情也称为不可容忍之时:“如果你只是打了我,你也是无法被辩护的;而你却伤害了我。
sed haec diligentius, cum de amplificatione dicemus.
”但是,当我们谈到夸张时,我们将更仔细地探讨这些。
Interim notasse contentus sum, non id solum agere adfectus, ut, quae sunt, ostendantur acerba ac luctuosa, sed etiam ut, quae toleranda haberi solent, gravia videantur: ut cum in maledicto plus iniuriae quam in manu, in infamia plus poenae dicimus quam in morte.
在此期间,我满足于指出,情感的作用不仅在于展示那些确实痛苦和悲哀的事物,而且在于使那些通常被认为可以忍受的事物显得严重:如当我们说辱骂中的伤害多于动手、恶名中的惩罚多于死亡时。
§6.2.24namque in hoc eloquentiae vis est, ut iudicem non in id tantum compellat, in quod ipsa rei natura ducetur, sed aut, qui non est, aut maiorem quam est, faciat adfectum.
因为雄辩的力量就在于此,它不仅迫使法官走向事物本身性质所引导的方向,而且要么制造一种不存在的情感,要么使已有的情感比其本身更大。
haec est illa, quae δείνωσις vocatur, rebus indignis, asperis, invidiosis addens vim oratio; qua virtute praeter alias plurimum Demosthenes valuit.
这就是那个被称为デイノーシス的东西,一种赋予不公、严酷和可憎的事物以力量的演讲;在这一特质上,德摩斯梯尼除了其他美德外,最为擅长。
§6.2.25quodsi tradita mihi sequi praecepta sufficeret satisfeceram huic parti, nihil eorum quae legi vel didici, quod modo probabile fuit, omittendo; sed eruere in animo est quae latent, et penitus ipsa huius loci aperire penetralia, quae quidem non aliquo tradente, sed experimento meo ac natura ipsa duce accepi.
但如果对我来说仅仅遵循传授给我的规则就足够了,那么通过不遗漏任何我读过或学过的、只要是可取的东西,我就已经充分满足了这一部分;但我的意图是挖掘出隐藏的东西,并彻底敞开这一论题本身的奥秘,这些确实不是通过别人的传授,而是通过我自己的经验并在自然本身的引导下获得的。
summa enim, §6.2.26quantum ego quidem sentio, circa movendos adfectus in hoc posita est, ut moveamur ipsi.
因为要点,就我个人所感受到的而言,关于激发情感,正是在于我们自己被感动。
nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus.
因为如果我们只调整言语和神态,而不调整心灵,那么对悲哀、愤怒和愤慨的模仿有时甚至会显得可笑。
quid enim aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur et ira nonnunquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum? quare in iis,
因为除了他们心中存在着心灵的力量和品性本身的真实之外,还有什么其他原因,能使那些处于新痛中的哀悼者显得极具雄辩地呼喊出某些话语,并使愤怒有时甚至赋予无学问者以雄辩呢? 因此,在这些中,