Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §6.2.1-6.2.8

打动情感的重要性与激情及温情的区分

第 170 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良阐明,在整个演讲中打动听众的情感既是最强有力也是最困难的任务,并引入了将情感划分为“激情”(pathos)与“温情”(ethos)的分类。

§6.2.1quamvis autem pars haec iudicialium causarum summe praecipueque constet adfectibus, et aliqua de iis necessario dixerim, non tamen potui ac ne debui quidem istum locum in unam speciem concludere.
虽然司法诉讼的这一部分极大地、特别地取决于情感,而我也必然已经对它们做了一些说明,但我仍然不能、也不应该将这一主题局限于单一的类型。
quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi. qua de re pauca,
因此,目前仍有一项任务尚待完成,它既是实现我们所期望的目标最强有力的手段,又比上述内容困难得多:那就是打动法官的心灵,并将其塑造、甚至可以说重塑为我们所期望的状态。
§6.2.2quae postulabat materia, sic attigi, ut magis quid oporteret fieri quam quo id modo consequi possemus, ostenderem.
关于这件事,根据题材的要求,我曾做过一些简要的触及,但那只是为了说明应当做什么,而不是为了展示我们能通过何种方式达到这一目的。
nunc altius omnis rei repetenda ratio est.
现在,必须从更深层次重新审视整个事情的原理。
nam et per totam, ut diximus, causam locus est adfectibus. et eorum non simplex natura nec in transitu tractanda, quo nihil adferre maius vis orandi potest.
因为正如我们所说,在整个诉讼过程中,都有情感发挥作用的空间;而且它们的性质并不简单,决不能草率对待,雄辩的力量也无法带来比这更伟大的东西。
§6.2.3nam cetera forsitan tenuis quoque et angusta ingenii vena, si modo vel doctrina vel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam perducere queat; certe sunt semperque fuerunt non parum multi, qui satis perite, quae essent probationibus utilia, reperirent; quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam, quod sentio) dignos, a quibus causam diserti docerentur.
因为其他事情,如果仅靠学习或经验相助,即使是才华最细微、最狭窄的矿脉,或许也能够产生并带来某些成果;确实,过去和现在都有不少人,能够相当熟练地发现哪些东西对证明有用;我固然不轻视他们,但认为他们的用处仅限于:通过他们,法官不会对任何情况一无所知;并且(说出我的真实感受)他们只配作为向雄辩之人传授案情的人。
qui vero iudicem rapere et, in quem vellet habitum animi, posset perducere, quo dicente flendum irascendumve esset, rarus fuit.
然而,至于那种能够裹挟法官、并将其引入自己所期望的任何精神状态,在其演讲时法官必须流泪或愤怒的人,则是极其罕见的。
§6.2.4atqui hoc est quod dominetur in iudiciis, haec eloquentia regnat.
然而,这才是法庭上的主宰,这种雄辩高高在上。
Namque argumenta plerumque nascuntur ex causa, et pro meliore parte plura sunt semper, ut, qui per haec vicit, tantum non defuisse sibi advocatum sciat.
因为论据大多产生于案件本身,而且在较好的一方往往总是拥有更多的论据,因此,靠这些论据获胜的人只知道辩护人没有亏待他。
§6.2.5ubi vero animis iudicum vis adferenda est et ab ipsa veri contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est.
但是,当必须对法官的心灵施加力量,使其思想脱离对真理本身的沉思时,那才是演说家特有的工作。
hoc non docet litigator, hoc causarum libellis non continetur.
这不是诉讼当事人所能传授的,也不包含在起诉书和答辩状中。
probationes enim efficiant sane ut causam nostram meliorem esse iudices putent, adfectus praestant ut etiam velint; sed id quod volunt credunt quoque.
因为证明固然可以让法官认为我们的案子更好,但情感却能使他们甚至想要我们获胜;而他们一旦渴望某事,就会信以为真。
§6.2.6nam cum irasci, favere, odisse, misereri coeperunt, agi iam rem suam existimant; et, sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia sensum oculorum praecipit animus, ita omnem veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus adfectibus; aestu fertur et velut rapido flumini obsequitur.
因为当他们开始愤怒、偏爱、憎恨、怜悯时,他们就已经认为这是在处理自己的事情了;并且,正如恋人们无法对美貌做出公正的判断,因为心灵先占了眼睛的感官,同样地,法官一旦被情感所占据,就会放弃探求真理的一切理性方法;他被激情之潮卷走,顺从于犹如急流一般的力量。
§6.2.7ita argumenta ac testes quid egerint, pronuntiatio ostendit; commotus autem ab oratore iudex, quid sentiat, sedens adhuc atque audiens confitetur.
因此,论据和证人起到了什么作用,判决自会表明;但被演说家打动的法官,在仍然坐着倾听时就已经坦白了他内心的感受。
an cum ille, qui plerisque perorationibus petitur, fletus erumpit, non palam dicta sententia est? huc igitur incumbat orator, hoc opus, hic labor est, sine quo cetera nuda, ieiuna, infirma, ingrata sint;
难道当大多数结语中追求的泪水夺眶而出时,判决不是已经被公开宣告了吗?
adeo velut spiritus operis huius atque animus est in adfectibus. horum autem,
因此,演说家应当在这上面下功夫,这就是工作,这就是辛劳,没有它,其余的一切都将是赤裸、贫瘠、软弱和令人不快的;这一工作的生机与灵魂仿佛就在这情感之中。
§6.2.8sicut antiquitus traditum accepimus, duae sunt species: alteram Graeci πάθος vocant, quod nos vertentes recte ac proprie adfectum dicimus, alteram Ἦθος cuius nomine, ut ego quidem sentio, caret sermo Romanus; mores appellantur, atque inde pars quoque illa philosophiae ἠθική moralis est dicta.
然而,正如我们从古时传承下来所知道的那样,情感有两种:一种希腊人称为“pathos”(激情),我们正确且恰当地将其翻译为“affectus”(情感);另一种是“ethos”(温情/品格),对于这个名称,至少在我看来,罗马语言(拉丁语)是缺乏对应词的;它被称为“mores”(品性),因此哲学的那个部分“ethike”也被称为道德学。

词汇与语法注释

  1. 6.2.2quo nihil adferre maius vis orandi potest — 关系代名词夺格“quo”表示比较的对象,其先行词指前句的“adfectibus”(情感)。直译为“雄辩的力量无法带来比这(情感)更伟大的东西”,以此强调打动情感的能力是雄辩术的最高峰。
  2. 6.2.3dignos, a quibus causam diserti docerentur — 这里采用了“dignos + 关系从句(使用虚拟语气docerentur)”的句型。介词短语“a quibus”(由他们/从他们那里)表示被动动词“docerentur”(被传授)的施动者,而主语是“diserti”(有才华的演说家)。整句意为,这些普通辩护人仅配作为“向真正有才华的演说家传授案情的人”。
  3. 6.2.5probationes enim efficiant sane ut causam nostram meliorem esse iudices putent — 虚拟语气现在时“efficiant”与副词“sane”(固然、确实)连用,表示让步(“固然证明可以让……,但是……”)。这与后面紧接着的从句(adfectus praestant...)形成对比,突显出唤起情感(adfectus)比逻辑证明(probationes)要强力得多。
  4. 6.2.6quia sensum oculorum praecipit animus — 动词“praecipere”意为“先占”、“抢先夺取”。主语是“animus”(心灵),宾语是“sensum oculorum”(眼睛的感官)。此句采用了倒装语序(hyperbaton),形象地描绘了在客观视觉感知之前,心灵已受情感支配而抢先做出了判断。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §6.2.1-6.2.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:6.2.1-6.2.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。