§6.1.44illud praecipue monendum, ne quis nisi summis ingenii viribus ad movendas lacrimas aggredi audeat; nam ut est longe vehementissimus hic, cum invaluit, adfectus, ita, si nihil efficit, tepet; §6.1.45quem melius infirmus actor tacitis iudicum cogitationibus reliquisset.
有一点需要特别提醒:除非具备极高的才华力量,否则任何人都不应轻易尝试去催人泪下;因为这种情感在发挥威力时固然远远最为强烈,但如果毫无效果,它就会变得平淡乏味;力量薄弱的辩护人本该把这种情感留给法官们默默思考。
nam et vultus et vox et ipsa illa excitati rei facies ludibrio etiam plerumque sunt hominibus, quos non permoverunt.
因为对于那些没有被感动的人来说,辩护人的神态、声音以及被带上法庭的被告本人的那副面容,通常都会成为嘲笑的对象。
quare metiatur ac diligenter aestimet vires suas actor et quantum onus subiturus sit intelligat; nihil habet ista res medium, sed aut lacrimas meretur aut risum.
因此,辩护人应当衡量并仔细评估自己的力量,理解自己将要承担多么沉重的负担;这件事情没有中间路线,要么赢得泪水,要么招致嘲笑。
§6.1.46non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam quibusdam urbane dictis, quale est date puero panem, ne ploret; et corpulento litigatori, cuius adversarius, item puer, circa iudices erat ab advocato latus: quid faciam? ego te baiulare non possum.
然而,不仅激起同情,而且消除同情,也是结语所特有的任务。 这既可以通过连续的演讲来完成(将流泪的法官引回到公正的轨道上),也可以通过一些风趣的话语来完成。 例如:'给这孩子一块面包,别让他哭了';或者对一个肥胖的诉讼当事人(当他的对手——同样是一个孩子,被辩护人抱着在法官们周围走动时):'我该怎么办? 我可抱不动你。
§6.1.47sed haec tamen non debent esse mimica Itaque nec illum probaverim, quanquam inter clarissimos sui temporis oratores fuit, qui pueris ira epilogum productis talos iecit ira medium, quos illi diripere coeperunt; namque haec ipsa discriminis sui ignorantia potuit esse miserabilis; §6.1.48neque illum, qui, cum esset cruentus gladius ab accusatore prolatus, quo is hominem probabat occisum, subito ex subselliis ut territus fugit et, capite ex parte velato cum ad agendum ex turba prospexisset, interrogavit, an iam ille cum gladio recessisset.
' 但这些做法不应当显得像是在演滑稽戏。 因此,我不会赞同这样一位辩护人(尽管他是他那个时代最著名的演说家之一),他在结语中把孩子们带上来,在他们中间扔下骰子,让孩子们开始争抢;因为这种对自身危机的无知本身固然可以是令人怜悯的;我也不赞同另一个人:当控方出示一把血淋淋的剑,用以证明有人被杀时,他突然仿佛受惊一般从席位上逃走,并用衣服遮住部分头部,从人群中探出头来准备辩论,问那个拿剑的人是否已经退下。
fecit enim risum, sed ridiculus fuit.
因为他确实引起了笑声,但他显得十分滑稽。
§6.1.49discutiendae tamen oratione eiusmodi scenae, egregieque Cicero, qui contra imaginem Saturnini pro Rabirio graviter et contra iuvenem, cuius subinde vulnus ira iudicio resolvebatur, pro Vareno multa dixit urbane.
然而,这类演出应当用演说来予以消除。 西塞罗在这方面做得极好:在为拉比里乌斯辩护时,他严肃地反驳了萨图尔尼努斯的画像;在为瓦雷努斯辩护时,他风趣地反驳了那个在法庭上屡屡解开伤口的青年。
§6.1.50sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus, si forte sit eius persona talis, ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam hortamur.
也有一些较为温和的结语,借此我们向对手表示歉意(如果他的身份确实值得尊敬的话),或者友好地提醒并劝告双方和解。
quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum Domitiae uxoris suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Ahenobarbum ageret; nam, cum de necessitudine multa dixisset, de fortuna quoque, qua uterque abundabat, adiecit: nihil vobis minus deest, quam de quo contenditis.
这种类型曾被帕西埃努斯极好地运用过,当时他在妻子多米蒂亚针对其兄弟阿赫诺巴尔布斯的财产纠纷中担任辩护;在谈了许多亲属关系以及双方都拥有的丰厚财富之后,他补充道:'你们最不缺少的,就是你们正在争夺的东西。
§6.1.51omnes autem hos adfectus, etiamsi quibusdam videntur ira prooemio atque ira epilogo sedem habere, ira quibus sane sint frequentissimi, tamen aliae quoque partes recipiunt, sed breviores, ut cum ex iis plurima sint reservanda.
' 然而,虽然在某些人看来,所有这些情感似乎都应当安放在前言和结语中(在这两个部分确实最频繁出现),但其他部分也可以容纳它们,只是篇幅要短一些,因为其中大部分情感应当留到最后。
At hic, si usquam, totos eloquentiae aperire fontes licet.
但是在这里(结语中),如果说在什么地方可以的话,那就是允许开启雄辩的全部源泉。
§6.1.52nam et, si bene diximus reliqua, possidebimus iam iudicum animos, et e confragosis atque asperis evecti tota pandere possumus vela, et, cum sit maxima pars epilogi amplificatio, verbis atque sententiis uti licet magnificis et ornatis.
因为,如果我们把其余部分说得很好,我们就已经掌握了法官们的心灵,并且在驶出崎岖坎坷的险境之后,我们可以张开所有的风帆;而且,由于结语的最大部分是渲染,我们可以使用宏伟而华丽的词句与思想。
tum est commovendum theatrum. cum ventum est ad ipsum illud, quo veteres tragoediae comoediaeque cluduntur, plodite.
这时就应当震撼整个剧场,特别是当进行到古代悲剧和喜剧结束时的那一刻:'鼓掌吧'。
§6.1.53in aliis autem partibus tractandus erit adfectus, ut quisque nascetur, nam neque exponi sine hoc res atroces et miserabiles debent; cum de qualitate alicuius rei quaestio est, probationibus uniuscuiusque rei recte subiungitur.
但在其他部分中,应当随每种情感的产生而加以处理。 因为残暴和悲惨的事情不应当在没有情感的情况下被叙述;当涉及到某事的性质问题时,在每项证明之后适当地附上情感是正确的。
§6.1.54ubi vero coniunctam ex pluribus causam agimus, etiam necesse erit uti pluribus quasi epilogis, ut ira Verrem Cicero fecit.
然而,当我们处理一个由多项指控合并而成的案件时,也有必要使用若干个相当于结语的部分,正如西塞罗在指控维勒斯时所做的那样。
nam et Philodamo et nauarchis et cruci civis Romani et aliis plurimis suas lacrimas dedit.
因为他为菲洛达穆斯、为船长们、为罗马公民被处十字架刑以及为其他许多事情都洒下了各自的泪水。
§6.1.55sunt, qui hos μερικοὺς ἐπιλόγους vocent, quo partitam perorationem significant.
有人称这些为'局部结语',以此表示分段的结语。
mihi non tam partes eius quam species videntur, siquidem et epilogi et perorationis nomina ipsa aperte satis ostendunt, hanc esse consummationem orationis.
在我看来,它们与其说是结语的组成部分,不如说是结语的下位类型,因为'结语'和'每篇演说的末尾'这些名称本身就已经足够清楚地表明,这就是演说的终结。