Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §5.8.1-5.8.7

技术性论据的重要性与立证的基本分类

第 134 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者强调了修辞学中技术性论据(论证)的重要性,批评了那些回避论据而只诉诸情感或修饰的人。接着,他概述了所有立证的共同要素,包括事物与人的分类、逻辑关系以及四种因果蕴含模式。

§5.8.1pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem appositis, plerumque aut omnino negligitur aut levissime attingitur ab iis, qui argumenta velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persequuntur, ipsa, propter quam dicitur, victoria cedunt.
立证的另一部分完全基于艺术(技术性论据),由适合产生信服力的事物构成,这部分大多要么完全被忽视,要么被那些将论据视作粗糙和坎坷而避开、安于更舒适的陈套的人极轻微地触及。 他们正如诗人们所传说的那些人,因被莲食者那里的某种草味和塞壬的歌声所迷惑,而将快乐置于安全之上,他们在追求虚幻的名誉形象时,却让出了胜利本身——而这正是演说所要达到的目的。
§5.8.2atqui cetera, quae continuo magis orationis tractu decurrunt, in auxilium atque ornamentum argumentorum comparantur, nervisque illis, quibus causa continetur, adiiciunt inducti super corporis speciem: ut, si forte quid factum ira vel metu vel cupiditate dicatur, latius, quae cuiusque adfectus natura sit, prosequamur.
然而,在更连续的演讲进展中流淌的其他内容,是为了协助和装饰论据而准备的,它们为维持诉讼的那些肌腱,增添了覆盖其上的身体美观:例如,如果某事被说成是因为愤怒、恐惧或欲望而做的,我们可以更广泛地探讨每种情感的本质。
iisdem laudamus, incusamus, augemus, minuimus, describimus, deterremus, querimur, consolamur, hortamur.
通过这些手段,我们进行赞美、指责、夸大、缩小、描绘、威慑、抱怨、慰藉、劝诫。
§5.8.3sed horum esse opera in rebus aut certis aut de quibus tanquam certis loquimur potest.
但这些手段只有在事物确定,或者我们将其当作确定之事来谈论时才能发挥作用。
nec abnuerim esse aliquid in delectatione, multum vero in commovendis adfectibus; sed haec ipsa plus valent, cum se didicisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione aliaque omni fide rerum non possumus.
我并不否认迎合娱乐有其作用,而在打动情感方面作用更大;但只有当裁判官认为自己已经了解真相时,这些手段本身才更具威力,而除非通过论证及其他一切对事实的证实,否则我们无法达到这一目的。
§5.8.4quorum priusquam partiamur species, indicandum est esse quaedam in omni probationum genere communia.
在划分论据的种类之前,必须指出,在一切立证类型中都有某些共同之点。
nam neque ulla quaestio est, quae non sit aut in re aut in persona; neque esse argumentorum loci possunt nisi in iis, quae rebus aut personis accidunt, §5.8.5eaque aut per se inspici solent aut ad aliud referri; nec ulla confirmation nisi aut ex consequentibus aut ex repugnantibus, et haec necesse est aut ex praeterito tempore aut ex coniuncto aut ex insequenti petere; nec ulla res probari nisi ex alia potest, eaque sit oportet aut maior aut par aut minor.
因为没有任何论题是不涉及事物或人的;论据的源泉也只能存在于那些附随于事物或人的情况之中,而这些情况通常要么就其自身进行考察,要么与他物相联系;任何确证要么来自后果,要么来自矛盾,并且必须从过去的时间、相连的时间或其后的时间中去寻找这些因素;任何事物只有通过另一事物才能被证明,而那另一事物必须是更大、相等或更小。
§5.8.6argumenta vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum personarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa, cum invenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum, sed eius iudicii, de quo cognoscitur, proprium.
论据既可以在一般的论题中找到(这些论题即使脱离事物和人的联系也可以就其自身进行考察),也可以在诉讼本身中找到,即在其中发现某种并非源于普遍道理,而是属于正在审理的该判决所特有的东西。
probationum praeterea omnium aliae sunt necessariae, aliae credibiles, aliae non repugnantes.
此外,在所有立证中,有些是必然的,有些是可信的,有些是不矛盾的。
§5.8.7et adhuc omnium probationum quadruplex ratio est, ut vel quia est aliquid, aliud non sit; ut dies est, nox non est; vel quia est aliquid, et aliud sit: sol est supra terram, dies est; vel quia aliquid non est, aliud sit: nox non est, dies est; vel quia aliquid non est, nec aliud sit: non est rationalis, nec homo est.
而且,所有立证的逻辑关系分为四种:要么因为一物存在,另一物则不存在(如:是白昼,则不是黑夜);要么因为一物存在,另一物也存在(太阳在地面上,则是白昼);要么因为一物不存在,另一物则存在(不是黑夜,则是白昼);要么因为一物不存在,另一物也不存在(不是理性的,则不是人)。
his in universum praedictis partes subiiciam.
在对这些作了普遍的概括说明之后,我将呈现具体的划分。

词汇与语法注释

  1. 5.8.1victoria — 动词 `cedere` 在此带夺格 `victoria`,表示“让出胜利”或“放弃胜利”。
  2. 5.8.2nervisque illis ... adiiciunt inducti super corporis speciem — `nervisque` 是由 `adiiciunt` 支配的与格(间接宾语)。`inducti super` 指的是“覆盖在其上的内容”(比喻肌肉或皮肤),用于修饰或充当“身体的美观(corporis speciem)”的实际主体。这里使用了一个隐喻:论据是诉讼的骨骼和肌腱,而其他要素(如情感和修饰)则是覆盖其上的血肉。
  3. 5.8.3quod consequi — 关系代名词 `quod`(宾格,作为 `consequi` 的宾语)以其前句的整个事实 `cum se didicisse iudex putat`(裁判官认为自己已了解真相)为先行词。
  4. 5.8.5eaque sit oportet — 无人称动词 `oportet` 直接支配虚拟式 `sit`(省略了 `ut`)。主语 `ea` 指代前文的 `alia res`(其他事物)。
  5. 5.8.6eius iudicii ... proprium — 形容词 `proprium`支配属格 `eius iudicii`,意为“该审判所特有的”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §5.8.1-5.8.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:5.8.1-5.8.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。