Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §5.9.1-5.9.16

兆候的定义及必然与非必然兆候的分类

第 135 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良将作为技术性立证一部分的“兆候”(signa)与“论据”区分开来,并将其分为“必然的”(无可置疑)和“非必然的”(可疑的)兆候,探讨了它们的具体实例、在法庭辩论中的应用,以及过度扩大兆候定义范围的危险。

§5.9.1omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis.
因此,所有技术性立证都由兆候、论据或例证组成。
nec ignoro plerisque videri signa partem argumentorum.
我也并非不知道,大多数人认为兆候是论据的一部分。
quae mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus; cruenta enim vestis et clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes; nec inveniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa deferuntur; §5.9.2altera, quod signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta, quia, ubi ilia sunt, quaestio non est, argumento autem nisi in re controversa locus esse non potest; sive dubia, non sunt argumenta sed ipsa argumentis egent.
我将它们区分开来的第一个理由是,它们几乎属于那些非技术性立证;因为染血的衣服、叫喊、瘀伤以及此类事物,都是如同文书、传闻、证人那样的工具;它们并非由演说家所发明,而是连同诉讼本身一起被呈递给演说家;第二个理由是,兆候如果是无可置疑的,就不是论据,因为在它们存在的地方就没有争论,而论据只有在有争议的事情中才有立足之地;如果是可疑的,它们就不是论据,而是它们本身就需要论据来证明。
§5.9.3dividuntur autem in has duas primas species, quod eorum alia sunt, ut dixi, quae necessaria sunt, alia quae non necessaria.
然而,它们首先被分为以下两个基本种类:正如我所说,其中一些是必然的,另一些是非必然的。
Priora illa sunt quae aliter habere se non possunt, quae Graeci vocant τεκμήρια, quia sunt ἄλυτα σημεῖα, quae mihi vix pertinere ad praecepta artis videntur; nam ubi est signum insolubile, ibi ne lis quidem est.
前者是那些不可能有其他情况的,希腊人称之为 tekmēria,因为它们是不可解决的兆候,在我看来,它们几乎不属于艺术的规则;因为在存在不可解决的兆候的地方,甚至连诉讼都不存在。
§5.9.4id autem accidit, cum quid aut necesse est fieri factumve esse aut omnino non potest fieri vel esse factum; quo in causis posito non est lis facti.
而这发生于某事要么必然发生或已发生,要么完全不可能发生或已发生的情况;当这在诉讼中被确立时,便不存在关于事实的争端。
hoc genus per omnia tempora perpendi solet.
这一类型通常要在所有时间维度中予以考量。
§5.9.5nam et coisse eam cum viro, quae peperit, quod est praeteriti, et fluctus esse, cum magna vis venti in mare incubuit, quod coniuncti, et eum mori, cuius cor est vulneratum, quod futuri, necesse est.
因为已生育的女子曾与男子结合(这属于过去),强风袭海时有波浪(这属于同时),以及心脏受创者会死亡(这属于未来),这些都是必然的。
nec fieri potest, ut ibi messis sit, ubi satum non est, ut quis Romae sit, cum est Athenis, ut sit ferro vulneratus, qui sine cicatrice est.
在未播种的地方不可能有收获,在雅典的人不可能同时在罗马,没有伤疤的人不可能被铁器所伤。
§5.9.6sed quaedam et retrorsum idem valent, ut vivere hominem qui spirat, et spirare qui vivit.
但是,某些事物反过来也同样成立,例如呼吸的人活着,而活着的人呼吸。
quaedam in contrarium non recurrent; nec enim, quia movetur qui ingreditur, etiam ingreditur qui movetur.
某些事物则不能反向推导;因为,并不是因为行走的人在动,在动的人就也在行走。
§5.9.7quare potest et coisse cum viro, quae non peperit, et non esse ventus in mari, cum est fluctus, neque utique cor eius vulneratum esse, qui perit.
因此,未生育的女子也可能与男子结合,波浪起时海上也可能没有风,死者的心脏也未必一定受了创伤。
ac similiter satum fuisse potest, ubi non fuit messis, nec fuisse Romae, qui non fuit Athenis, nec fuisse ferro vulneratus, qui habet cicatricem.
同样地,未曾收获的地方可能播过种,未曾在雅典的人不等于未曾在罗马,有伤疤的人不等于一定是被铁器所伤。
§5.9.8alia sunt signa non necessaria, quae εἰκότα Graeci vocant; quae etiamsi ad tollendam dubitationem sola non sufficiunt, tamen adiuncta ceteris plurimum valent.
其他是非必然的兆候,希腊人称之为 eikota;这些兆候即使单凭自身不足以消除疑虑,但在与其他事物相结合时却极具效力。
§5.9.9signum vocatur, ut dixi, σημεῖον quamquam id quidam indicium quidam vestigium nominaverunt, per quod alia res intellegitur, ut per sanguinem caedes.
正如我所说,兆候(虽有人称之为迹象,有人称之为痕迹)被称作 sēmeion,通过它,另一件事物得以被理解,正如通过血迹可以理解谋杀一样。
at sanguis vel ex hostia respersisse uestem potest vel e naribus profluxisse: non utique, qui vestem cruentam habuerit, homicidium fecerit.
然而,血迹可能是从祭品上溅到衣服上的,也可能是从鼻子里流出来的:拥有染血衣服的人,未必一定犯了杀人罪。
§5.9.10sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit; quibus signum cum accessit, efficit ut, quae suspecta erant, certa videantur.
但正如它本身不充足一样,如果它与其他情况结合——例如他是仇敌、事先威胁过、且曾在同一地点——它就被视作具有证言的地位;当兆候加入这些条件时,便使原本可疑之事显得确定无疑。
§5.9.11alioqui sunt quaedam signa utrique parti communia, ut livores, tumores (nam videri possunt et veneficii et cruditatis) et vulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus, in quo est.
否则,某些兆候对双方是共通的,例如瘀伤和肿胀(因为它们可能显得既是中毒所致,也是消化不良所致),而胸部的伤口,对于那些声称死者死于自己之手和声称死于他人之手的人来说,都是共同的兆候。
haec proinde firma habentur atque extrinsecus adiuvantur.
因此,这些兆候被认为只有在得到外部协助的程度下才是牢固的。
§5.9.12eorum autem, quae signa sunt quidem, sed non necessaria, genus Hermagoras putat, non esse virginem Atalantam, quia cum iuvenibus per silvas vagetur.
然而,在那些确实是兆候但非必然的类型中,赫尔玛戈拉斯认为其中一种是:阿塔兰忒不是处女,因为她同青年男子们在森林中漫游。
quod si receperimus, vereor, ne omnia quae ex facto ducuntur signa faciamus.
如果我们接受这一点,我担心我们会把所有从事实中导出的事物都当作兆候。
eadem tamen ratione qua signa tractantur.
然而,它们是以对待兆候的相同方式被处理的。
§5.9.13nec mihi videntur Areopagitae, cum damnaverint puerum coturnicum oculos eruentem, aliud iudicasse quam id signum esse perniciosissimae mentis multisque malo futurae, si adolevisset.
在我看来,阿雷奥帕古斯的议员们在判处一个挖出鹌鹑眼睛的男孩死刑时,他们所判定的不外乎是:这是极其有害的心灵的兆候,且如果他长大成人,将会给许多人带来祸害。
unde Spurii Maelii Marcique Manlii popularitas signum adfectati regni est existimatum.
因此,斯普里乌斯·麦利乌斯和马尔库斯·曼利乌斯的得民心,被视作企图篡夺王位的兆候。
§5.9.14sed vereor, ne longe nimium nos ducat haec via.
但我担心这条路径会把我们带得太远。
nam si est signum adulterae lavari cum viris, erit et convivere cum adolescentibus, deinde etiam familiariter alicuius amicitia uti; fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit, quod ex eo, de quo quaeritur, natum sub oculos venit) ut sanguis e caede, ita illa ex impudicitia fluere videantur.
因为,如果与男子们一同沐浴是通奸女子的兆候,那么与青年男子们一同宴饮也会是,进而亲密地享受某人的友谊也会是;也许有人会说,剃净的身体、扭捏的步态、女性的衣着,是软弱和缺乏男子气概的兆候,如果对某人而言(既然兆候本来是从所质询的事物中产生并呈现在眼前的,如谋杀产生血迹一般)那些事物似乎是从不贞中流露出来的。
§5.9.15ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut prognostica.
还有那些因为经常被观察到,而被世人普遍信以为兆候的事物,例如气象预兆。
vento rubet aurea Phoebe et cornix plena pluviam vocat improba voce, si causas ex qualitate caeli trahunt, sane ita appellentur.
“风起时金色的菲比变红,令人讨厌的乌鸦用尽力气呼唤着雨水,”如果他们从天空的性质中寻找原因,确实可以这样称呼。
§5.9.16nam si vento rubet luna, signum venti est rubor.
因为如果月亮因风变红,那么红色就是风的兆候。
et si, ut idem poeta colligit, densatus et laxatus aer facit, ut sit inde ille avium concentus, idem sentiemus.
而且,如果正如同一位诗人所推论的,变浓或变稀的空气导致了鸟儿们的齐鸣,我们也会有相同的看法。
sunt autem signa etiam parva magnorum, ut vel haec ipsa cornix; nam maiora minorum esse, nemo miratur.
然而,即使是微小的事物也可以是宏大事物的兆候,正如这只乌鸦本身;因为对于较大的事物是较小事物的兆候,没有人会感到惊奇。

词汇与语法注释

  1. 5.9.1quae mihi separandi ratio haec fuit prima — 关系代词 `quae` 在此作为关系形容词,修饰其后的 `ratio`(区分的理由),起到连接上下文的作用。整句意为“将它们区分开来的第一个理由是……”。
  2. 5.9.7nec fuisse Romae, qui non fuit Athenis — 此句说明了 §5.9.5 中“在雅典的人不可能同时在罗马”这一命题的不可逆性。`nec fuisse Romae, qui non fuit Athenis` 意为“未曾在雅典的人,不等于未曾在罗马(因为未在雅典的人可能在罗马,也可能在其他地方)”。此处省略了主句动词 `potest`。
  3. 5.9.14si cui... ut sanguis e caede, ita illa ex impudicitia fluere videantur — 条件从句 `si cui... videantur` 修饰主句 `fortasse... dixerit`。插入语 `(cum signum id proprie sit...)` 打断了句子的连贯性。`cui` 是接在 `si` 后的不定代词(“对任何人而言”)。`illa` 指代前述的阴柔特征,即如果这些特征被认为是从“不贞”(impudicitia)中流露出来的,正如血迹源自谋杀(ut sanguis e caede)一样。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §5.9.1-5.9.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:5.9.1-5.9.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。