Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §5.7.27-5.7.37

依证人性格的质询法与神圣证言的应对

第 133 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者探讨了根据证人性格调整提问的技术、苏格拉底式的盘问方法、案情之外的质询,以及如何应对神圣证言(如神谕、占卜)和利用对方缺乏具体客观证据来进行辩驳。

§5.7.27probos quosdam et verecundos non aspere incessere profuit; nam saepe, qui adversus insectantem pugnassent, modestia mitigantur.
不严厉指责某些正直而羞怯的证人是有益的;因为往往那些会反抗袭击者的人,却会被谦逊的态度所软化。
omnis autem interrogatio aut in causa est aut extra causam.
然而,所有的质问要么属于案情之内,要么处于案情之外。
in causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus applicando saepe eo perducit homines, ut invitis quod prosit extorqueat.
在案情之内,正如我们对控诉人所指示的,辩护人也应从更远、更不引人怀疑的地方开始重复质询,将前因与后果联系起来,从而经常将人们引导到即便不情愿也只能吐露有利事实的境地。
§5.7.28eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis neque exercitatio traditur, et naturali magis acumine aut usu contingit haec virtus.
毫无疑问,学校里既没有传授这方面的任何理论,也没有相关的练习,这种能力更多是凭借天生的敏锐或实践经验获得的。
si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit, solum est, quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest; in quibus adeo scitae sunt interrogationes, ut, cum plerisque bene respondeatur, res tamen ad id quod volunt efficere perveniat.
然而,如果必须展示某种可供模仿的范例,那么唯一可取的,就是从苏格拉底学派、尤其是柏拉图的对话录中汲取的例子;在这些对话录中,提问是如此巧妙,以至于尽管大多数问题都得到了妥当的回答,事情最终还是会达到他们所希望实现的目标。
§5.7.29illud fortuna interim praestat, ut aliquid, quod inter se parum consentiat, a teste dicatur; interim, quod saepius evenit, ut testis testi diversa dicat.
偶尔,运气会带来这样的结果,即证人说出某些彼此不太一致的话;偶尔(这更经常发生),一个证人会说出与另一个证人不同的话。
acuta autem interrogatio ad hoc, quod casu fieri solet, §5.7.30etiam ratione perducet.
而敏锐的质问,也会通过理性,引导走向这一通常因偶然才发生的结果。
extra causam quoque multa, quae prosint, rogari solent, de vita testium aliorum, de sua quisque, si turpitudo, si humilitas, si amicitia accusatoris, si inimicitiae cum reo, in quibus aut dicant aliquid quod prosit, aut in mendacio vel cupiditate laedendi deprehendantur.
在案情之外,通常也会询问许多有益的事情,比如其他证人的生活,或者每个人自己的生活,是否存在道德污点、身份卑微、与控诉人的亲近关系、或与被告的敌对关系,在这些问题中,他们要么会说出某些有利的话,要么会在谎言或伤害他人的意图上被当场戳穿。
sed in primis interrogatio cum debet esse circumspecta, §5.7.31quia multa contra patronos venuste testis saepe respondet, eique praecipue vulgo favetur; tum verbis quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is autem est saepius imperitus) intelligat aut ne intelligere se neget, quod interrogantis non leve frigus est.
但尤其因为质问必须是审慎的,因为证人经常会对辩护人做出风趣的回答,而且他尤其容易获得群众的偏袒;同时,质问必须尽可能使用日常词汇,以便被询问者(而他往往是个外行)能够理解,或者无法借口说自己不懂,这对于提问者来说可不是一件小丢脸的事。
§5.7.32illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa immodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque, qui profuerant, auferat auctoritatem; quorum mentionem habui, non ut fierent, sed ut vitarentur.
然而,这些是最恶劣的伎俩:将收买的证人安插到对手的席位上,以便他从那里站起来时造成更大的伤害,要么通过指控与他坐在一起的被告,要么当他似乎通过证词提供了帮助时,故意做出许多不端且放肆的举动,以此不仅降低他自己所说之话的可信度,还会夺走其他曾提供帮助者的权威;我提及这些,并不是为了让人效仿,而是为了让人防范。
saepe inter se collidi solent inde testatio hinc testes; locus utrinque; haec enim se pars iureiurando, ilia consensa signantium tuetur.
一边的书面证词与另一边的证人之间经常发生冲突;双方都有其立论依据:因为这一方靠誓言自卫,而那一方则靠签署人的一致意见自卫。
§5.7.33saepe inter testes et argumenta quaesitum est.
证人与论据之间经常引起争论。
inde scientiam in testibus et religionem, ingenia esse in argumentis dicitur; hinc testem gratia, metu, pecunia, ira, odio, amicitia, ambitu fieri; argumenta ex natura duci, in his iudicem sibi, in illis alii credere.
一方面有人说,证人身上存有知识和敬畏,而论据中存有人类的智慧;另一方面则说,证人是由偏袒、恐惧、金钱、愤怒、仇恨、友情、贿赂所制造的,而论据则是从自然中汲取的,对于后者,裁判官相信自己,而对于前者,他相信别人。
§5.7.34communia haec pluribus causis, multumque iactata sunt et semper tamen iactabuntur.
这些在许多诉讼中都是共通的,已被广泛争论,而且永远都会被争论下去。
aliquando utrinque sunt testes, et quaestio sequitur ex ipsis, utri meliores viri; ex causis, utri magis credibilia dixerint; ex litigatoribus, utri gratia magis valuerint.
有时双方都有证人,而问题随之产生于证人本身:哪一方是更好的人;或者产生于原因:哪一方说出了更可信的话;或者产生于诉讼当事人:哪一方在影响力上更胜一筹。
§5.7.35his adiicere si qui volet ea, quae divina testimonia vocant, ex responsis, oraculis, ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum; generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est, regaturne providentia mundus; specialem alterum circa partes divinationis, ut quaeque in quaestionem cadit.
如果有人想在这些之外,再加上所谓的由回答、神谕和预兆构成的“神圣证言”,那么他应该知道对这些的处理是双重的:一个是普遍性的,即在斯多葛派和埃庇米修斯学派的追随者之间,关于世界是否由神意支配的永无休止的争论;另一个是特殊性的,围绕占卜的具体类别,视哪一种落入探讨的范围而定。
§5.7.36aliter enim oraculorum aliter haruspicum augurum, coniectorum, mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa.
因为确立或驳斥神谕的方法是一套,而对待内脏占卜师、鸟卜师、解梦者、占星术士的信誉则是另一套,因为这些事物本身的性质是不同的。
circa eiusmodi quoque instrumenta firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si quae sint voces per vinum, somnum, dementiam emissae, vel excepta parvulorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera nihil iudicare dictura est.
在巩固或摧毁这类证据手段方面,演说也有许多工作要做,比如在醉酒、睡眠或疯狂中说出的话,或是从幼儿那里获得的证据,对此一方会说他们不会捏造任何东西,而另一方则会说他们没有任何判断力。
nec tantum praestari hoc genus potenter, §5.7.37sed etiam, ubi non est, desiderari solet: pecuniam dedisti;
并且,不仅这种证据往往会被强有力地提供,而且在它缺席时,也通常会引起追问:“你付了钱;谁数过?
quis numeravit? ubi? unde? venenum arguis;
在哪里? 钱从哪来? ”“你指控毒杀;我在哪买的?
ubi emi? a quo? quanti? per quem dedi? quo conscio? quae fere omnia pro Cluentio Cicero in crimine veneficii excutit.
向谁买的? 多少钱? 我通过谁送出的? 谁是知情共犯? ”这些问题几乎全被西塞罗在为克鲁恩提乌斯辩护时的毒杀指控中彻底刨根问底。
haec de inartificialibus quam brevissime potui.
关于非艺术论据的内容,我已经尽我所能简明扼要地谈完了。

词汇与语法注释

  1. 5.7.27qui adversus insectantem pugnassent — 关系从句中的动词 `pugnassent` 使用了虚拟式过去完成时,用作特征虚拟式,用来描述一类假设性的人群(“那些本会反抗袭击者的人”)。
  2. 5.7.28cum plerisque bene respondeatur — `respondeatur` 是不及物动词 `respondeo` 的无人称被动语态(虚拟式现在时),带与格 `plerisque`(“虽然对大多数问题都作出了妥当的回答”)。使用虚拟式是因为引导让步从句的 `cum`。
  3. 5.7.31aut ne intelligere se neget — 在否定目的从句(`ut... ne`)中,`ne` 修饰 `neget`(“以免他否认自己理解”,即“以免他假装不懂”)。其主语是 `qui rogatur`。
  4. 5.7.32consensa signantium — 虽然 `consensa` 在形式上可分析为“达成一致的事项”(中性复数),但在与 `iureiurando` 相对比的语境中,通常被理解为 `consensu`(“凭借签署人的一致意见”)的误写或异读。
  5. 5.7.36voces per vinum, somnum, dementiam emissae — 由条件句 `si quae sint` 引导的主语之一(阴性复数名词 `voces`,与中性复数名词 `indicia` 并列),并受到过去分词 `emissae` 的修饰。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §5.7.27-5.7.37. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:5.7.27-5.7.37

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。