§5.7.15eorum vero, quibus denuntiatur, pars testium est quae reum laedere velit, pars quae nolit, idque interim scit accusator interim nescit.
然而,在那些被传唤的人当中,有一部分证人想要加害被告,而另一部分则不想,对此控诉人有时知道,有时不知道。
fingamus in praesentia scire; in utroque tamen genere summis artibus interrogantis opus est.
让我们暂且假设他知道;然而在这两类情况中,都需要提问者施展极高的技巧。
§5.7.16nam si habet testem cupidum laedendi, cavere debet hoc ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo, quod in iudicium venit, rogare, sed aliquo circuitu ad id pervenire, ut illi, quod maxime dicere voluit,videatur expressum; nec nimium instare interrogationi,ne ad omnia respondendo testis fidem suam minuat, sed in tantum evocare eum, quantum sumere ex uno satis sit.
因为如果他拥有一个急于加害被告的证人,他必须防范这一点,即不让证人的这种急切意图暴露出来,并且不要立即就审判的争点提问,而是通过某种迂回的方式达到目的,从而使证人最想说的话看起来像是被逼迫出来的;也不要过度逼问,以免证人因回答所有问题而降低了自己的可信度,而只需将他引导到足以从一个人身上获取所需信息的程度即可。
§5.7.17at in eo, qui verum invitus dicturus est, prima felicitas interrogantis extorquere quod is noluerit.
而对于一个不情愿说出真话的证人,提问者的首要成功在于强行逼出他所不愿说的话。
hoc non alio modo fieri potest quam longius interrogatione repetita.
这只能通过从极远的地方开始重复提问来实现。
respondebit enim, quae nocere causae non arbitrabitur; ex pluribus deinde, quae confessus erit, eo perducetur ut quod dicere non vult negare non possit.
因为他会回答那些他认为不会损害案情的事;然后,从他所承认的诸多事实中,他将被引导至无法否认自己不愿说出之话的境地。
nam, §5.7.18ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum aggravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus, ita huiusmodi testis multa de anteactis, multa de insecutis, loco, tempore, persona, ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat, post quod illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae iam dixerit repugnare.
因为,正如在分散的演说中,我们通常会收集那些单看 seem 对被告无害的论据,然后通过将它们聚集在一起来证实罪行,同样,对这种证人,必须就其过去的行径、其后的事情、地点、时间、人物及其他方面进行大量提问,从而使他陷入某种回答中,在此之后,他要么必须承认我们所期望的事,要么必须与他已经说过的话自相矛盾。
§5.7.19id si non contingit, reliquum erit, ut eum nolle dicere manifestum sit, protrahendusque, ut in aliquo, quod vel extra causam sit, deprehendatur; tenendus etiam diutius, ut omnia ac plura quam res desiderat pro reo dicendo suspectus iudici fiat; quo non minus nocebit, quam si vera in reum dixisset.
如果这没有成功,剩下的办法就是使他不愿意开口这一事实变得显而易见,并且必须进一步逼问他,使其在某些甚至与案情无关的事情上被抓住把柄;还必须更长时间地盘问他,使他通过为被告说出一切、甚至多于实际需要的话,而在裁判官眼中变得可疑;由此他所造成的危害,将不亚于他对被告说出了真话。
§5.7.20at si (quod secundo loco diximus) nesciet actor, quid propositi testis attulerit, paulatim et, ut dicitur, pedetentim interrogando experietur animum eius et ad id responsum quod eliciendum erit per gradus ducet.
但是如果(如我们第二处所说)诉讼提起者不知道证人带有什么意图,他将通过逐渐地、如俗话所说“一步一步”地提问来测试证人的心思,并一步步引导他得出那需要被引出的回答。
§5.7.21sed, quia nonnunquam sunt hae quoque testium artes, ut primo ad voluntatem respondeant, quo maiore fide diversa postea dicant, est actoris suspectum testem, dum prodest, dimittere.
但因为有时这也是证人的伎俩,即起初顺应提问者的意愿回答,以便随后说出相反的话时能获得更大的可信度,因此在对己有利时便遣走可疑的证人,是诉讼提起者的职责。
§5.7.22patronorum in parte expeditior, in parte difficilior interrogatio est.
对于辩护人来说,提问在某种程度上更方便,而在某种程度上则更困难。
difficilior hoc, quod raro unquam possunt ante indicium scire, quid testis dicturus sit; expeditior, quod, cum interrogandus est, sciunt quid dixerit.
更困难在于,他们极少能在开庭前知道证人要说什么;更方便在于,在必须质问证人时,他们已经知道证人说了什么。
§5.7.23itaque, quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat, quas et quibus ex causis inimicitias habeat: eaque in oratione praedicenda atque amolienda sunt, sive odio conflatos testes sive invidia sive gratia sive pecunia videri volumus.
因此,针对其中不确定的部分,需要细心调查是谁在紧逼被告,他怀有什么敌意以及出于何种原因;而这些在演说中必须预先指明并予以排除,无论我们是希望证人看起来是被仇恨、嫉妒、偏袒还是金钱所驱使。
et si deficietur numero pars diversa, paucitatem; si abundabit, conspirationem; si humiles producet, vilitatem; si potentes, gratiam oportebit incessere.
如果对方在人数上不足,我们应当指责其人数稀少;如果人数过剩,则指责其阴谋勾结;如果他们带来身份低微之人,指责其卑贱;如果带来有权势之人,则必须指责其权势影响。
§5.7.24plus tamen proderit causas, propter quas reum laedant, exponere; quae sunt variae et pro condicione cuiusque litis aut litigatoris.
然而,揭示他们加害被告的原委将更为有益;这些原委多种多样,取决于每桩诉讼或诉讼当事人的具体情况。
nam contra illa, quae supra diximus, simili ratione responderi locis communibus solet, quia ut in paucis atque humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos, qui possint scire, quaesierit et multos atque honestos commendare aliquanto est facilius.
因为对于我们上面所说的那套话,人们通常也会以类似的方式用共同论题来回答,因为在证人人数稀少且地位低微的情况下,控诉人可以夸耀自己的单纯诚实,称自己除了那些可能知情的人之外没有寻找别人,而去赞许众多且高尚的证人显然要容易得多。
§5.7.25verum interim et singulos ut exornare, ita destruere contingit, aut recitatis in actione testimoniis aut testibus nominatis.
不过在有些时候,无论是在申辩中宣读证词还是指名道姓地提及证人,我们既可能抬高某些人,也可能贬低他们。
quod iis temporibus, quibus testis non post finitas actiones rogabatur, et facilius et frequentius fuit.
在那些证人并非在申诉结束后才接受质问的时代,这种做法更为容易,也更为频繁。
quid autem in quemque testium dicendum sit, sumi nisi ex ipsorum personis non potest.
然而,针对每个证人应当说什么,只能根据他们本人的人格来决定。
§5.7.26reliquae interrogandi sunt partes.
剩下的是关于质问的部分。
qua in re primum est nosse testem.
在这件事上,首要的是了解证人。
nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari potest; prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
因为胆怯的证人可以被吓阻,愚蠢的可以被欺骗,易怒的可以被激怒,虚荣的可以被捧杀;但对于一个精明而坚定的证人,要么应该把他当作敌对且顽固分子立即遣走,要么不通过质问、而是通过辩护人简短的插话予以驳斥,或者在机会允许时,用几句文雅风趣的话来挫其锐气,或者如果能对其生活作风进行攻击,则用罪行的污名来摧毁他。