§5.11.33ut, si qui me exire domo coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem? dissimilia sic deprehenduntur, Non si, qui argentum omne legarit, videri potest signatam quoque pecuniam reliquisse, ideo etiam, quod est in nominibus, dari voluisse creditur.
例如,如果有人用武器强迫我离开家,我会有诉讼权,而如果有人阻止我进入,我就没有诉讼权吗? 不相似之处就是这样被发现的:并不能因为某人遗赠了所有的银子就被视为也留下了铸造的货币,便因此也相信他希望给付那些属于债权账目中的财产。
§5.11.34Ἀναλογίαν quidam a simili separaverunt, nos eam subiectam huic generi putamus.
有些人将‘类比’与相似分离开来,但我们认为它属于这一大类。
nam, ut unum ad decem, ita decem ad centum simile certe est; et ut hostis, sic malus civis.
因为,正如一之于十,十之于百确实是相似的;又如敌人之于国家,恶劣的公民也是如此。
quanquam haec ulterius quoque procedere solent: si turpis dominae consuetudo cum servo, turpis domino cum ancilla; si mutis animalibus finis voluptas, idem homini.
尽管这些论证通常还会发展得更远:如果女主人与男奴隶的交往是可耻的,那么主人与女奴隶的交往也是可耻的;如果无言的动物以快乐为终极目的,那么人类也是如此。
§5.11.35cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio: non idem est dominum cum ancilla coisse, quod dominam cum servo; nec, si mutis finis voluptas, rationalibus quoque; immo ex contrario: quia mutis, ideo non rationalibus.
对于这种论证,最容易通过不相似的论证来反驳:主人与女奴隶同房,与女主人与男奴隶同房并不是一回事;而且,如果快乐是无言动物的终极目的,这并不意味着它也是理性动物的终极目的;相反,正因为它是无言动物的终极目的,所以它不是理性动物的终极目的。
§5.11.36adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas.
诉讼中还可以从外部引入‘权威’。
haec secuti Graecos, a quibus κρίσεις dicuntur, iudicia aut indicationes vocant, non de quibus ex causa dicta sententia est (nam ea quidem in exemplorum locum cedunt), sed si quid ita visum gentibus, populis, sapientibus viris, claris civibus, illustribus poetis referri potest.
拉丁学者效仿希腊人(希腊人称之为 kriseis),将其称为‘判决’或‘指示’,这不是指因诉讼而做出的判决(因为那些实际上退到了先例的地位),而是指可以援引为万民、诸国、贤者、名流、杰出诗人所持的共识。
§5.11.37ne haec quidem vulgo dicta et recepta persuasione populari sine usu fuerint.
甚至那些世俗流传并为大众信念所接受的话语,也不会是没有用处的。
testimonia sunt enim quodammodo vel potentiora etiam, quod non causis accommodata, sed liberis odio et gratia mentibus ideo tantum dicta factaque, quia aut honestissima aut verissima videbantur.
因为在某种程度上,它们甚至是更有力的证据,因为它们并非为诉讼而剪裁,而是由免于仇恨和偏袒的自由心灵,仅仅因为显得最为高尚或最为真实而被说出或做出的。
§5.11.38an vero me de incommodis vitae disserentem non adiuvabit earum persuasio nationum, quae fletibus natos, laetitia defunctos prosecuntur? aut si misericordiam commendabo iudici, nihil proderit, quod prudentissima civitas Atheniensium non eam pro adfectu sed pro numine accepit?
当我论及生活的种种不幸时,难道那些用哭声送别新生儿、用欢笑送别逝者的民族之信念,不会对我有所帮助吗? 或者,如果我向法官极力推荐仁慈,那么最聪明的雅典城邦不把它当作一种情感,而是当作神明来接纳,难道对我毫无益处吗?
§5.11.39iam illa septem praecepta sapientium nonne quasdam vitae leges existimamus? si causam ueneficii dicat adultera, non M. Catonis iudicio damnata videatur, qui nullam adulteram non eandem esse veneficam dixit? nam sententiis quidem poetarum non orationes modo sunt refertae sed libri etiam philosophorum, qui quanquam inferiora omnia praeceptis suis ac litteris credunt, repetere tamen auctoritatem a plurimis versibus non fastidierunt.
再者,难道我们不把贤哲的那七条诫律视为某种生活的法则吗? 如果一个通奸的女人为自己洗刷投毒的罪名,难道她不会显得已经被马尔库斯·加图的判决所定罪了吗? 因为加图曾说,没有一个通奸的女人不同时是投毒者的。 不仅演说中充满了诗人的格言,哲学家的著作中也是如此,尽管他们认为一切都低于自己的教条和著述,却仍不屑于从大量的诗句中去寻找权威。
§5.11.40neque est ignobile exemplum, Megarios ab Atheniensibus, cum de Salamine contenderent, victos Homeri versu, qui tamen ipse non in omni editione reperitur, significans Aiacem naves suas Atheniensibus iunxisse. ea quoque,
而且这并不是一个默默无闻的例子:麦加拉人在与雅典人争夺萨拉米斯岛时,被荷马的一行诗句所击败——然而这行诗本身在并非所有的版本中都能找到——该诗表明埃阿斯将他的船只与雅典人的结合在一起。
§5.11.41quae vulgo recepta sunt, hoc ipso, quod incertum auctorem habent, velut omnium fiunt: quale est, ubi amici, ibi opes, et, conscientia mille testes, et apud Ciceronem, pares autem (ut est in vetere proverbio) cum paribus maxime congregantur; neque enim durassent haec in aeternum, nisi vera omnibus, uiderentur.
那些世俗所接受的事物,也正是因为作者不详这一事实本身,仿佛变成了所有人的财产:例如,‘友之所在,富之所在’,以及‘良心是千个证人’,还有在西塞罗那里提到的‘而同类者(正如古老谚语所说)最易与同类者相聚’;因为如果这些话在所有人看来不是真的,它们就不会永远存在下去。
§5.11.42ponitur a quibusdam et quidem in parte prima deorum auctoritas, quae est ex responsis, ut, Socraten esse sapientissimum.
被一些学者,而且确实是在第一部分中,列出了神明的权威,这来自于神谕,例如苏格拉底是最智慧的人。
id rarum est, non sine usu tamen.
这很罕见,但非无用处。
utitur eo Cicero in libro de aruspicum responsis et in contione contra Catilinam,cum signum Iovis columnae impositum populo ostendit, et pro Ligario, cum causam C. Caesaris meliorem, quia hoc dii iudicaverint, confitetur.
西塞罗在《论哈鲁斯佩克斯的解答》一书中,以及在反对喀提林的群众集会演说中(当时他向民众展示了安置在柱子上的朱庇特神像),以及在《辩护里加里乌斯》中(当时他承认盖乌斯·凯撒的事业更好,因为神明做出了这样的判决)都使用了它。
quae cum propria causae sunt, divina testimonia vocantur; cum aliunde arcessuntur, argumenta.
当这些与诉讼本身直接相关时,被称为神圣证据;当它们从别处引来时,则被称为论据。
§5.11.43nonnunquam contingit iudicis quoque aut adversarii aut eius, qui ex diverso agit, dictum aliquid aut factum adsumere ad eorum, quae intendimus, fidem.
有时,我们也可以采纳法官、对手或在相反立场上辩护的人的某些言行,以证实我们所主张的事情。
propter quod fuerunt, qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inveniret orator,
因此,曾有人认为例子和这些权威属于‘非艺术论证(技术外证明)’,因为辩论家并不是发明它们,而是接受它们。
§5.11.44sed acciperet. plurimum autem refert.
然而,这其中有极大的差别。
nam testis et quaestio et his similia de ipsa re, quae in iudicio est, pronuntiant; extra petita, nisi ad aliquam praesentis disceptationis utilitatem ingenio applicantur, nihil per se valent.
因为证人、拷问及类似的事物,是对正在审判的事件本身发表意见;而从外部寻求的事物,除非通过才智将其运用于当前辩论的某种实际用处,否则其自身毫无效力。