Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §5.11.23-5.11.32

相似与比喻的应用及法律类比

第 149 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者结合西塞罗的演说及哲学对话,论述了修辞学中比喻(类比)和相似(类推)的各种应用方式、需要注意的误区以及法律上的类比推论。

§5.11.23nam παραβολή quam Cicero collationem vocat, longius res quae comparentur repetere solet.
因为西塞罗称之为“比较”的类比(parabolē),通常会从更远的地方引入被比较的事物。
neque hominum modo inter se opera similia spectantur, ut Cicero pro Murena facit: quodsi e portu solventibus, qui iam in portum ex alto invehuntur, praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum (quod natura adfert, ut iis faveamus, qui eadem pericula, quibus nos perfuncti sumus, ingrediantur), quo me tandem animo esse oportet, prope iam ex magna iactatione terram videntem, in hunc, cui video maximas tempestates esse subeundas? sed et a mutis atque etiam inanimis interim simile huiusmodi ducitur.
而且不仅人类之间相似的行为会受到关注,正如西塞罗在《辩护穆雷纳》中所做的那样:“但是,如果对于那些正要从港口启航的人,那些已经从公海驶入港口的人通常会怀着极大的热忱,向他们传授风暴、海盗以及地带的情况(因为天性使然,让我们对那些正在涉足我们曾经历过之同样危险的人产生好意),那么,我已经历了巨大的颠簸、现在几乎望见陆地,面对这个我看到必须承受极大风暴的人,我究竟应当怀着怎样的心情呢? ”但有时,这种相似性也会从无言的动物甚至无生命的事物中导出来。
§5.11.24et quoniam similium alia facies in alia ratione, admonendum est rarius esse in oratione illud genus, quod εἰκόνα Graeci vocant (quo exprimitur rerum aut personarum imago, ut Cassius: quis istam faciem planipedis senis torquens?) quam id, quo probabilius fit quod intendimus: ut, si animum dicas excolendum, similitudine utaris terrae, quae neglecta spinas ac dumos, culta fructus creat; aut si ad curam rei publicae horteris, ostendas apes etiam formicasque, non modo muta, sed etiam parva animalia, in commune tamen laborare.
由于相似事物的面貌因不同的方式而异,因此必须指出,希腊人称之为“画像”(eikōn)的那种类型(通过它来表现事物或人物的形象,如卡西乌斯所说:“是谁在歪着那个像赤脚丑角老头一样的脸孔? ”)在演说中要比那能使我们的意图显得更可信的类型更为罕见:例如,如果你说心灵必须耕耘,你就会使用土地的相似性,土地荒废时产生荆棘和灌木,耕作时则产生果实;或者如果你勉励人们关注国政,你就会指出,即使是蜜蜂和蚂蚁,不仅是无言的,而且也是微小的动物,却仍然为了共同的目标而劳动。
§5.11.25ex hoc genere dictum illud est Ciceronis: ut corpora nostra sine mente, ita civitas sine lege suis partibus, ut nervis ac sanguine et membris, uti non potest.
西塞罗的这句话就属于这一类:“正如我们的身体没有心灵就无法运作一样,国家没有法律就无法利用其各个部分,如神经、血液和肢体。
sed ut hac corporis humani pro Cluentio, ita pro Cornelio equorum, pro Archia saxorum quoque usus est similitudine.
”但是,正如他在《辩护克鲁恩提乌斯》中使用了人类身体的这一类似,他在《辩护科尔内利乌斯》中也使用了马的类似,在《辩护阿基亚斯》中使用了岩石的类似。
§5.11.26illa (ut dixi) propiora: ut remiges sine gubernatore, sic milites sine imperatore nihil valere.
那些(如我所说)更为接近的类似是:“正如没有舵手的桨手毫无作用,没有将领的士兵也毫无作用。
solent tamen fallere similitudinum species, ideoque adhibendum est iis iudicium.
”然而,相似事物的外观往往会骗人,因此必须对它们进行批判性审视。
neque enim, ut navis utilior nova quam vetus, sic amicitia; vel, ut laudanda, quae pecuniam suam pluribus largitur, ita, quae formam.
因为,正如新船比旧船更有用,友情却并非如此;或者,正如把自己的钱财慷慨分给众人的女子值得赞扬,把自己的美貌像那样分给众人的女子却并非如此。
verba sunt in his similia uetustatis et largitionis, vis quidem longe diversa navis et amicitiae, pecuniae et pudicitiae.
在这些例子中,“新旧”和“分给(施舍)”这些词是相似的,但船与友情、金钱与贞操的实质却大不相同。
§5.11.27itaque in hoc genere maxime quaeritur, an simile sit, quod infertur.
因此,在这一类中,最核心的问题是所引入的事物是否相似。
etiam in illis interrogationibus Socratis, quarum paulo ante feci mentionem, cavendum, ne incaute respondeas; ut apud Aeschinen Socraticum male respondit Aspasiae Xenophontis uxor, quod Cicero his verbis transfert: Dic mihi,
甚至在不久前我提到的苏格拉底的那些提问中,也必须小心,以免不经意地回答;正如在苏格拉底派学徒埃斯基内斯的作品中,色诺芬的妻子对阿斯帕西亚做出了糟糕的回答,西塞罗用以下的话翻译了这一段:“告诉我,请问,色诺芬的妻子,如果你的邻居拥有比你更好的金子,你是更想要邻居的还是你自己的?
§5.11.28quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes: utrumne illud an tuum malis? illud, inquit.
”邻居的,她说。
quid si uestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu, tuumne an illius malis? respondit, Illius vero.
“如果是邻居拥有比你价值更高的衣服和其他妇女首饰,你是更想要你自己的还是她的? ”她回答:“当然是她的。
age sis, inquit, si virum illa meliorem habeat, quam tu> habes, utrumne tuum virium malis an illius?
”“好啊,”她说,“如果她拥有比你更好的丈夫,你是更想要你自己的丈夫还是她的?
§5.11.29hic mulier erubuit, merito; male enim responderat se malle alienum aurum quam suum; nam est hoc improbum.
” 这时这位妇人红了脸,这很自然;因为她之前作出了糟糕的回答,说她更想要别人的金子而不是自己的,因为这是不道德的。
at, si respondisset malle se aurum suum tale esse, quale illud esset, potuisset pudice respondere malle se virum suum talem esse, qualis melior esset.
但是,如果她当时回答说,她更希望自己的金子像邻居的那样,那么她本可以贞洁地回答说,她更希望自己的丈夫也像那位更好的丈夫一样。
§5.11.30scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partes secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud, non ovum tam simile ovo; et dissimilibus inesse simile, ut formicae et elephanto genus, quia sunt animalia; et similibus dissimile, ut canibus catulos et matribus haedos, differunt enim aetate; contrariorum quoque aliter accipi opposita, §5.11.31ut noctem luci, aliter noxia, ut aquam frigidam febri, aliter repugnantia, ut verum falso, aliter disparata, ut dura non duris; sed, quid haec ad praesens propositum magnopere pertineant, non reperio.
我知道有些人凭着无益的勤勉,把这些东西切分成了极细微的部分,并且认为存在某种“不太相似的类似”,如猴子之于人以及初雕未成形的大理石像;存在某种“非常相似的类似”,如常言道“没有一个鸡蛋像另一个鸡蛋那样相似”;以及在不相似的事物中也存在相似,如蚂蚁和象在“属”上的相似,因为它们都是动物;而在相似的事物中也存在不相似,如小狗之于狗、小山羊之于母山羊,因为它们在年龄上有所不同;并且相反事物的对立面也以不同方式被理解,例如黑夜之于光明;或者有害的事物,如冷水之于发烧;或者矛盾的事物,如真之于假;或者不相干的事物,如硬之于非硬;但我发现这些事物对当下的目的并没有太大的关系。
Illud est adnotandum magis, §5.11.32argumenta duci ex iure simili: ut Cicero in Topicis, eum, cui domus usus fructus relictus sit, non restituturum heredi, si corruerit, quia non restituat servum, si is decesserit; ex contrario: Nihil obstat quo minus iustum matrimonium sit mente coeuntium, etiamsi tabulae signatae non fuerint.
这一点更值得注意,即论据可以从相似的法理中导引出来:正如西塞罗在《论题篇》中所说,被遗赠房屋用益权的人,如果房屋倒塌,并不需要向继承人重建返还,因为如果奴隶死亡,他也无需返还奴隶;从相反的方面:“即使婚姻契约书未被签字盖章,双方意向的结合也不妨碍合法婚姻的成立。
nihil enim proderit signasse tabulas, si mentem matrimonii non fuisse constabit; ex dissimili, quale est Ciceronis pro Caecina:
因为如果证实并无结婚的意图,那么即使在契约书上签字盖章也将无济于事”;从不相似的方面,例如西塞罗在《辩护卡埃奇纳》中所说的那样:

词汇与语法注释

  1. 5.11.23longius — 副词比较级,在此指从“更远的地方”(即更遥远的领域)引入比较的实例。另一种解释是“更长篇幅地、更详细地”展开讨论,但考虑到“类比”(parabolē)在此是与更直接的日常相似性(propiora)相对立的概念,理解为空间或概念上的“遥远”更为合适。
  2. 5.11.23in hunc — 源自西塞罗《辩护穆雷纳》的引文。‘in hunc’(面对/对待这个人)取决于前文的‘quo... animo esse oportet’(应当怀着怎样的心情)。这表达了说话者对即将面临巨大“风暴”(困境)的穆雷纳所应持有的同情或关切的“心情”。
  3. 5.11.27transfert — 意为“翻译”或“转移”。指西塞罗将苏格拉底学徒埃斯基内斯的对话篇中的一段译成拉丁语,并将其引用在自己的《论发明》(De Inventione, 2.5)中。这体现了将希腊哲学对话适配到拉丁语修辞语境中的翻译实践。
  4. 5.11.32non restituat servum, si is decesserit — 基于西塞罗《论题篇》(4)的法理类比。当奴隶因自然原因死亡(decedere)时,用益权人并无义务向继承人重建或用替代物返还该奴隶(因其不可恢复)。同理,根据“相似的法理”(iure simili),作为用益权对象的房屋若自然倒塌,也适用相同的原则,即用益权人无需重建并返还房屋。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §5.11.23-5.11.32. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:5.11.23-5.11.32

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。