Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §5.10.79-5.10.90

源于因果关系派生词与大小比较的论证

第 143 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者阐述了源于因果关系、派生词以及各种比较(如从大到小、部分到整体、多到一)的论证场所。

§5.10.79unde illa non hac ratione dicta sed efficiens idem Domitii Afri sententia est pulchra: Ego accusavi, vos damnastis.
由此,多米提乌斯·阿菲尔那句虽然并非以这种方式说出、却产生相同效果的美丽名言是:「我指控,你们判决。
est invicem consequens et quod ex diversis idem ostendit; ut, qui mundum nasci dicit, per hoc ipsum et deficere significet, quia deficit omne quod nascitur.
」也有相互顺承的论证,它能从不同的事物中显示出相同的结果;例如,说世界有开始的人,正是通过这一点也意味着世界会消灭,因为凡是出生的都会消灭。
§5.10.80simillima est his argumentatio, qua colligi solent ex iis quae faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a causis vocant.
与这些极度相似的是通常用于从产生者推论到被产生者,或反之亦然的论证,人们称这一大类为「源于原因」。
haec interim necessario fiunt, interim plerumque sed non necessario.
这些有时是必然发生的,有时是通常发生但非必然。
nam corpus in lumine utique umbram facit, et umbra, ubicunque est, ibi esse corpus ostendit.
因为光线下的身体必然产生影子,而影子无论在哪里,都表明那里有身体存在。
§5.10.81alia sunt, ut dixi, non necessaria, vel utrinque vel ex altera parte: sol colorat; non utique, qui est coloratus, a sole est.
正如我所说,其他的是非必然的,无论是双向的还是单向的:太阳使(皮肤)着色;但被着色的人并不一定是因为太阳。
iter pulverulentum facit; sed neque omne iter pulverem movet nec, quisquis est pulverulentus, ex itinere est.
旅途使人满身尘土;但并非每一次旅途都会扬起尘土,也不是每一个满身尘土的人都来自旅途。
§5.10.82quae utique fiunt, talia sunt: si sapientia bonum virum facit, bonus vir est utique sapiens; itemque boni est honeste facere, mali turpiter; et qui honeste faciunt, boni, qui turpiter, mali iudicantur; recte.
必然发生的事物是这样的:如果智慧造就善人,那么善人必然智慧;同样,善人的特征是高尚地做事,恶人的特征是卑劣地做事;而高尚做事的人被判定为善人,卑劣做事的人被判定为恶人;这是正确的。
at, exercitatio plerumque robustum corpus facit; sed non quisquis est robustus exercitatus, nec quisquis exercitatus robustus; nec, quia fortitudo praestat ne mortem timeamus, quisquis mortem non timuerit, vir fortis erit existimandus; nec, si capitis dolorem facit, inutilis hominibus sol est.
然而,体育锻炼通常会使人身体强壮,但并非每个强壮的人都经过锻炼,也非每个锻炼的人都强壮;也不能因为勇气使我们不惧怕死亡,就认为每个不惧怕死亡的人都是勇敢的人;同样,如果太阳引起头痛,并不能说明太阳对人类无益。
§5.10.83haec ad hortativum maxime genus pertinent: virtus facit laudem, sequenda igitur; at voluptas infamiam, fugienda igitur.
这些主要属于劝诫类:「美德产生赞誉,因此应当追求;而享乐产生恶名,因此应当避免。
recte autem monemur, causas non utique ab ultimo esse repetendas, ut Medea, utinam ne in nemore Pelio; §5.10.84quasi vero id eam fecerit miseram aut nocentem, quod illic ceciderint abiegnae ad terram trabes; et Philocteta Paridi, Si impar esses tibi, ego nunc non essem miser; quo modo pervenire quolibet retro causas legentibus licet.
」但我们被正确地警告,不应总是从最遥远的源头去追溯原因,如美狄亚所说:「但愿在佩利翁的林中……」;仿佛那里的冷杉木倒在地上,真的使她变得不幸或有罪似的;又如菲洛克特特斯对帕里斯说:「如果你不曾背叛自己,我现在就不会如此不幸」;在这种方式下,对于倒推原因的读者来说,可以到达任何地方。
illud his adiicere ridiculum putarem, §5.10.85nisi eo Cicero uteretur, quod coniugatum vocant, ut eos, qui rem iustam faciunt, iuste facere (quod certe non eget probatione), quod compascuum est, compascere licere.
我本认为在这些之外再加上以下内容是滑稽的,除非西塞罗使用了他们称为「派生语」的论证,例如做公正之事的人是在公正地做(这当然不需要证明),以及属于公共牧场的事物允许共同放牧。
quidam haec, §5.10.86quae vel ex causis vel ex efficientibus diximus, alieno nomine uocant ἐκβάσεις id est exitus.
有人将这些、我们所说的源于原因或源于作用者的事物,用一个外来名称称为「埃克巴塞斯」,即「结果」。
nam nec hic aliud tractatur quam quid ex quoque eveniat.
因为在这里,除了各事物产生什么结果之外,并没有探讨别的。
adposita vel comparativa dicuntur, quae minora ex maioribus, maiora ex minoribus, paria ex paribus §5.10.87probant.
被称为相称的或比较的论证,是从大证明小、从小证明大、从同等证明同等。
confirmatur coniectura ex maiore, si quis sacrilegium facit, faciet et furtum; ex minore, qui facile ac palam mentitur, peierabit; ex pari, qui ob rem iudicandam pecuniam accepit, et ob dicendum falsum testimonium accipiet.
事实推测由较大者来证实:「如果有人犯下亵渎神圣罪,他也会犯下偷窃罪」;由较小者来证实:「轻易且公开撒谎的人,也会作伪证」;由同等者来证实:「因判决案件而收受钱财的人,也会为了作伪证而收受钱财。
§5.10.88iuris confirmatio huiusmodi est: ex maiore, si adulterum occidere licet, et loris caedere; ex minore, si furem nocturnum occidere licet, quid latronem? ex pari, quae poena adversus interfectorem patris iusta est, eadem adversus matris;
」法律的证实如下:由较大者来证实:「如果允许杀死通奸者,那么也允许用皮鞭抽打他」;由较小者来证实:「如果允许杀死夜贼,那么对于强盗又该如何?
quorum omnium tractatus versatur in syllogismis.
」;由同等者来证实:「针对杀父者什么样的惩罚是公正的,针对杀母者同样的惩罚也是公正的」;这一切的论述都涉及三段论。
§5.10.89ilia magis finitionibus aut qualitatibus prosunt, si robur corporibus bonum est, non minus sanitas; Si furtum scelus, magis sacrilegium; Si abstinentia virus, et continentia; Si mundus providentia regitur, administranda respublica; Si domus aedificari sine ratione non potest, quid urbs agenda? si agenda est navalium cura, et armorum.
这些更适用于定义或性质的决定:「如果肉体强壮是善,健康也不遑多让」「如果偷窃是罪恶,亵渎神圣更是如此」「如果禁欲是美德,自制也是」「如果世界由神意统治,国家必须得到管理」「如果一栋房子没有计划就无法建造,城市该如何管理? 」「如果必须关照船坞,武器也必须得到关照。
ac mihi quidem sufficeret hoc genus, §5.10.90sed in species secatur.
」对我而言,这一大类本已足够,但它被细分为许多种。
nam ex pluribus ad unum et ex uno ad plura (unde est quod semel, et saepius),et ex parte ad totum et ex genere ad speciem, et ex eo quod continet ad id quod continetur, aut ex difficilioribus ad faciliora et ex longe positis ad propiora et ad omnia, quae contra haec sunt, eadem ratione argumenta ducuntur.
因为基于相同的道理,可以从多到一、从一到多(由此产生「一次,以及更频繁」的论点)、从部分到整体、从类到种、从包含者到被包含者,或者从较难到较易、从遥远到较近,以及与这些相反的一切事物中引出论据。

词汇与语法注释

  1. 5.10.83utinam ne in nemore Pelio — 指恩尼乌斯悲剧《美狄亚》(基于欧里庇得斯的同名戏剧)著名的开篇。此处被引用为将事物原因不必要地追溯过远(无限外推)的典型例子。
  2. 5.10.85quidam haec — 此指示代词 `haec` 受到 §5.10.86 中的关系从句 `quae vel ex causis vel ex efficientibus diximus` 的修饰,并连接到主句动词短语 `uocant ἐκβάσεις`。尽管被章节划分切断,但语法上它构成了一个单一的完整结构。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §5.10.79-5.10.90. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:5.10.79-5.10.90

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。