Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §5.10.48-5.10.58

从结果能力与定义导出的论据

第 140 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

本章节阐述了通过结果、能力和方法导出推测性论据,以及如何利用定义、类、种和固有属性导出定义性论据。

§5.10.48casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam: melior dux Scipio quam Hannibal;
此外,本身也为论据提供场所的“结果”,毫无疑问属于后随之事物,但由于某种独特性而被区分,例如如果我说:“斯基皮奥是比汉尼拔更优秀的统帅;他击败了汉尼拔。
vicit Hannibalem. bonus gubernator;
”“优秀的舵手;他从未遭遇海难。
nunquam fecit naufragium. bonus agricola;
”“优秀的农夫;他获得了丰收。
magnos sustulit fructus. et contra: sumptuosus fuit;
”相反地:“他是奢侈的;他耗尽了家产。
patrimonium exhausit. turpiter vixit; omnibus invisus est.
”“他生活卑劣;他被所有人憎恨。
§5.10.49intuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates; credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus imbecilliores, a vigilantibus dormientes, a praeparatis inopinantes; §5.10.50quorum contraria in diversum valent.
” 特别是在推测中,能力也必须予以观察;因为更可信的是,少数人被多数人所杀,较弱者被较强者所杀,睡着的人被醒着的人所杀,毫无防备的人被做好准备的人所杀;这些情况的反面则具有相反方向的效力。
haec et in deliberando intuemur, et in iudiciis ad duas res solemus referre, an voluerit quis, an potuerit; nam et voluntatem spes facit.
我们在审议时也会观察这些,而在法庭审判中,我们通常将其归结为两点:某人是否想要做,以及是否能够做;因为希望也产生意志。
hinc illa apud Ciceronem coniectura, insidiatus est Clodius Miloni, non Milo Clodio; ille cum servis robustis, hic cum mulierum comitatu, ille equis, hic in raeda, ille expeditus, hic paenula irretitus.
因此有了西塞罗那著名的推测:“是克洛狄乌斯对米罗进行了埋伏,而不是米罗对克洛狄乌斯进行了埋伏”;“前者与强壮的奴隶同行,后者与妇女们随行;前者骑马,后者坐马车;前者轻装,后者被斗篷束缚。
§5.10.51facultati autem licet instrumentum coniungere; sunt enim in parte facultatis et copiae.
” 此外,在能力中可以结合“工具”;因为物资也属于能力的一部分。
sed ex instrumento aliquando etiam signa nascuntur, ut spiculum in corpore inventum.
但有时从工具中也会产生迹象,例如在尸体中发现的标枪头。
§5.10.52his adiicitur modus, quem τρόπον dicunt, quo quaeritur, quemadmodum quid sit factum.
在这些之上增加了“方法”(他们称之为 tropos),借此探究某事是如何做成的。
idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si negemus adulterum veneno licuisse occidere, tum ad coniecturas quoque, ut si dicam bona mente factum, ideo palam; mala, ideo ex insidiis, nocte, in solitudine.
这有时关系到性质和法律条文,例如如果我们否认允许用毒药杀死通奸者;有时也关系到推测,例如如果我说某事是出于好意而做,因此是公开做的;出于恶意,因此是通过埋伏、在夜间、在荒野中做的。
in rebus autem omnibus, §5.10.53de quarum vi ac natura quaeritur, quasque etiam citra complexum personarum ceterorumque ex quibus fit causa, per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt, an sit, Quid sit, Quale sit.
然而,在所有的事物中,凡是探究其力量和本性的,以及我们即使不结合构成案件的人物及其他事物而能就其自身进行观察的,毫无疑问又必须考察三点:“是否存在”、“是什么”、“是什么性质”。
sed, quia sunt quidam loci argumentorum omnibus communes, dividi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subiicienda sunt.
但是,因为论据的某些场所对所有事物都是共同的,这三种类型无法分割,因此应当将它们置于它们所遇到的相应场所之下。
§5.10.54ducuntur ergo argumenta ex finitione seu fine; nam utroque modo traditur.
因此,论据是从“定义”或“边界”(因为两种方式都有传授)中导出的。
eius duplex ratio est; aut enim simpliciter quaeritur, sitne hoc virtus; aut praecedente finitione, quid sit virtus.
其方法是双重的;因为要么简单地探究这是否是美德,要么在定义的前提下探究美德是什么。
id aut universum verbis complectimur, ut rhetorice est bene dicendi scientia;
我们要么在言语上将其作为一个整体来包揽(例如“修辞学是善于说话的科学”),要么分部分来包揽。
aut per partes, ut rhetorice est inveniendi recte et disponendi et eloquendi cum, firma memoria et cum dignitate actionis scientia.
例如“修辞学是凭借牢固的记忆和庄重的仪态,正确地构思、布局和表达的科学”。
§5.10.55praeterea finimus aut vi, sicut superiora, aut ἐτυμολογίᾳ, ut si assiduum ab asse dando, et locupletem a locorum, pecuniosum a pecorum copia.
此外,我们要么像上面那样通过本质来定义,要么通过语源。 例如,如果将 assiduus(勤勉的)定义为源于给予 as(铜币),将 locuples(富裕的)定义为源于土地的丰裕,将 pecuniosus(多金的)定义为源于家畜的丰富。
finitioni subiecta maxime videntur genus, species, differens, §5.10.56proprium; ex iis omnibus argumenta ducuntur.
在定义之下,最常被归属的是类、种、差异、固有属性;从所有这些中都可以导出论据。
genus ad probandam speciem minimum valet, plurimum ad refellendam.
类对于证明种的作用最小,但对于驳斥种的作用最大。
itaque non, quia est arbor, platanus est, at quod non est arbor, utique platanus non est; nec quod virtus est, utique iustitia est, at quod non est virtus, utique non potest esse iustitia.
因此,不能因为它是树,它就是法国梧桐;但不是树的事物,则绝不是法国梧桐;也不能因为它是美德,它就一定是正义;但不是美德的事物,则绝不可能是正义。
Itaque a genere perveniendum ad ultimam species: ut homo est animal non est satis, id enim genus est; mortale, etiamsi est species, cum aliis tamen communis finitio; rationale, nihil supererit ad demonstrandum id quod velis.
因此,必须从类达到最底层的种:例如,说“人是动物”是不够的,因为那是类;“必死的”,即使是种,也是与其他事物共同的定义;如果加上“有理性的”,那么在表明你所想要表明的事物上,就不会剩下任何未明之处了。
contra species firmam probationem habet generis, §5.10.57infirmam refutationem.
相反,种对类有强力的证明,但在驳斥上力量微弱。
nam, quod iustitia est, utique virtus est; quod non est iustitia, potest esse virtus, si est fortitudo, constantia, continentia.
因为,凡是正义的,必定是美德;凡不是正义的,如果它是勇敢、恒心、节制,也可以是美德。
nunquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species, quae sunt generi subiectae, removeantur, hoc modo, quod nec rationale nec morale est neque animal, homo non est.
因此,除非排除属于该类的所有种,否则绝不能通过种来取消类,以下列方式:“既非理性的,又非道德的,也非动物的,就不是人。
§5.10.58his adiiciunt propria et differentia.
” 在这些之上,他们增加了固有属性和差异。
propriis confirmatur finitio, differentibus solvitur Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus; aut quidquid utique accidit sed non soli, ut igni calfacere.
定义通过固有属性得以确认,通过差异得以瓦解。 而固有属性,要么是仅发生于某物之上的属性(例如语言和笑对于人),要么是必定发生但非仅限于某物之上的属性(例如温热对于火)。
et sunt eiusdem rei plura propria, ut ipsius ignis lucere, calere.
而且同一事物可以有多个固有属性,例如火本身的照亮和发热。
itaque, quodcunque proprium deerit, solvit finitionem; non utique, quodcunque erit, confirmat.
因此,任何一个固有属性的缺失,都会瓦解定义;但并非任何一个固有属性的存在,都一定能确认定义。

词汇与语法注释

  1. §5.10.49praecipueque in coniecturis et facultates — “facultates”(能力、条件)是动词被动述谓结构“intuendae sunt”的主语。接尾辞“-que”与“et”在这里起到连接和强调的作用,表示在事实推测中,“能力(或手段)也同样”必须予以考察。
  2. §5.10.53de quarum vi ac natura quaeritur, quasque... — 关系代词“quarum”和“quas”指代“in rebus autem omnibus”中的“rebus”。“de quarum... quaeritur”是无人称被动结构,意为“关于其力量与本性被探究的(事物)”,而“quas... intueri possumus”意为“我们可以就其自身进行观察的(事物)”。这两个关系从句共同修饰“omnibus”。
  3. §5.10.56ad ultimam species — 尽管有些抄本写为“species”,但这应被理解为与“ultimam”相呼应的单数宾格“speciem”的古写(或拼写变体),或作为语义上指代最底层物种的复数宾格形式。它表示必须从“类”(genus)下行到最具体的“种”(species)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §5.10.48-5.10.58. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:5.10.48-5.10.58

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。