§5.10.35causae porro non ad convincendum modo, quod obiicitur, sed ad defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte fecisse, id est honesta causa, contendit; qua de re latius in tertio libro dictum est.
此外,探究原因不仅是为了证实指控,也是为了进行辩护,即当某人声称自己做得很正当,也就是出于高尚的原因时;关于这一问题,已在第三卷中作了更为详尽的论述。
§5.10.36finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent.
定义的问题有时也取决于原因。
an tyrannicida, qui tyrannum, a quo deprehensus in adulterio fuerat, occidit? an sacrilegus, qui, ut hostes urbe expelleret, arma templo adfixa detraxit?
一个杀死了在通奸现场抓住自己的篡位者的人,是诛杀暴君者吗? 一个为了将敌人驱逐出城而取下神庙上供奉的武器的人,是亵渎神圣者吗?
§5.10.37ducuntur argumenta et ex loco.
论据也从“地方”中导出。
spectatur enim ad fidem probationis, montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propinquus an remotus, opportunus consiliis an adversus; quam partem videmus vehementissime pro Milone tractasse Ciceronem.
为了确立证明的可信度,需要观察它是山区还是平原,沿海还是内陆,已耕作还是未开垦,人烟稠密还是荒凉,相近还是遥远,是有利于计划还是不利;我们看到西塞罗在《为米罗辩护》中极有力地论述了这一部分。
§5.10.38et haec quidem ac similia ad coniecturam frequentius pertinent, sed interim ad ius quoque: privatus an publicus, sacer an profanus, noster an alienus; ut in persona, magistratus, pater, peregrinus.
这些以及类似的事物确实更频繁地属于事实推测,但有时也属于法律问题:是私人的还是公共的,神圣的还是世俗的,我们自己的还是他人的;正如在人这一类别中,有官员、父亲、外邦人之分。
hinc enim quaestiones oriuntur: §5.10.39privatam pecuniam sustulisti; uerum quia de templo, non furtum sed sacrilegium est.
因为由此产生了以下问题: “你拿走了私人的钱财;但因为是从神庙中拿走的,所以这不是偷盗,而是亵渎神圣罪。
occidisti adulterum, quod lex permittit; sed quia in lupanari, caedes est.
”“你杀了一个通奸者,这是法律允许的;但因为是在妓院里,所以这是谋杀罪。
iniuriam fecisti; sed quia magistratui, maiestatis actio est.
”“你侵犯了他人;但因为是针对官员,所以构成了叛国罪起诉。
§5.10.40vel contra: licuit, quia pater eram, quia magistratus.
” 或者相反:“我是合法的,因为我是父亲,因为我是官员。
sed circa facti controuersiam argumenta praestant, circa iuris lites materiam quaestionum.
”但是在关于事实的争端中,地方提供论据;在关于法律的诉讼中,它提供问题的素材。
ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus, neque enim idem ubique aut licet aut decorum est; quin etiam in qua quidque civitate quaeratur interest, moribus enim et legibus distant.
地方也经常关系到性质,因为同样的事并非在任何地方都是合法的或合宜的;甚至在哪个国家探究每个问题都很重要,因为各国的习俗和法律各不相同。
§5.10.41ad commendationem quoque et invidiam valet.
地方也对赢得赞许或招致反感有效。
nam et Aiax apud Ovidium: ante rates, inquit, agimus causam, et mecum confertur Ulixes? et Miloni inter cetera obiectum est, quod Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus.
因为正如奥维德作品中的埃阿斯所说:“难道我们是在船只前辩论,而乌利塞斯竟然与我相提并论吗? ”此外,米罗也遭到指控,在其他罪名中,克洛狄乌斯是在其先祖的纪念碑旁被他杀害的。
§5.10.42ad suadendi momenta idem valet, sicut tempus, cuius tractatum subiungam.
地方对于说服的契机也同样有效,正如“时间”一样,我随后将补充对它的探讨。
eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex significatio est; generaliter enim et specialiter accipitur.
而正如我在别处已经说过的,时间具有双重含义;因为它既可以从广义上也可以从狭义上理解。
prius illud est:—nunc, olim, sub Alexandro, cum apud Ilium pugnatum est, denique praeteritum, instans, futurum.
前者是:——“现在”、“过去”、“在亚历山大统治下”、“在伊利乌姆交战时”,以及“过去”、“现在”、“未来”。
hoc sequens habet et constituta discrimina:—aestate, hieme, noctu, interdiu; et fortuita:—in pestilentia, in bello, in convivio.
后者则既有既定的划分:——“在夏天”、“在冬天”、“在夜间”、“在白天”;也有偶然的划分:——“在瘟疫中”、“在战争中”、“在宴席上”。
§5.10.43Latinorum quidam satis significari putaverunt, si illud generale tempus, hoc speciale tempora vocarent.
一些拉丁作者认为,如果他们把前者的广义时间称为单数“tempus”,把后者的狭义时间称为复数“tempora”,就足以表示其区别了。
quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstrativo genere versatur, sed in iudiciis frequentissima est.
这两者的原理既在协商中也在那种展示性文体中被探讨,但在法庭审判中最为频繁。
§5.10.44nam et iuris quaestiones facit et qualitatem distinguit et ad coniecturam plurimum confert: ut cum interim probationes inexpugnabiles adferat, quales sunt, si dicatur (ut supra posui) signator, qui ante diem tabularum decessit, aut commisisse aliquid, vel cum infans esset vel cum omnino natus non esset; §5.10.45praeter id, quod omnia facile argumenta aut ex iis, quae ante rem facta sunt, aut ex coniunctis rei aut insequentibus ducuntur.
因为它既产生法律问题,又区分性质,并且对事实推测大有贡献:例如有时它会带来无法反驳的证明,比如(正如我上面所举的例子)有人声称某个签署人在遗嘱写明日期之前就已去世,或者声称某人在婴儿时期或根本还没出生时就犯下了某种罪行;此外,所有的论据都很容易从事件发生前所做的事、与事件相关联的事或事件后随之发生的事中导出。
ex antecedentibus: mortem minatus es, noctu existi, proficiscentem antecessisti; causae quoque factorum praeteriti sunt temporis.
从前因中导出的有:“你曾以死亡相威胁”、“你在夜间外出”、“你在出发者之前先行一步”;行为的起因也属于过去的时间。
§5.10.46secundum tempus subtilius quidam, quam necesse erat, diviserunt, ut esset iuncti sonus auditus est; adhaerentis clamor sublatus est.
至于第二种时间,有人作了比必要更为细微的划分,将其分为:紧密结合的如“听到了声音”,紧接着的如“响起了呼喊声”。
insequentis sunt illa latuisti, profugisti, livores et tumores apparuerunt.
属于后果的是这些:“你躲藏起来了”、“你逃跑了”、“出现了青淤和肿块”。
iisdem temporum gradibus defensor utetur ad detrahendam ei quod obiicitur fidem.
辩护人也将利用同样的几个时间阶段,来削弱指控的可信度。
§5.10.47in his omnis factorum dictorumque ratio versatur, sed dupliciter.
在这些事物中,行为和言语的全部原理都在其中运转,但具有双重性。
nam fiunt quaedam quia aliud postea futurum est, quaedam quia aliud ante factum est: ut, cum obiicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii damnatam quondam emerit; aut parricidii reo luxurioso, quod dixerit patri, non amplius me obiurgabis.
因为有些事之所以发生,是因为此后将要发生另一件事;有些事之所以发生,是因为此前已经发生了另一件事。 例如,当一个拉皮条罪的被告(一个美丽妻子的丈夫)被控告说他买下了一个曾因通奸罪被判刑的女人时;或者一个被控犯有杀父罪的奢侈被告被指控对父亲说:“你再也不能责备我了”时。
nam et ille non quia emit leno est, sed quia leno erat emit; nec hic, quia sic erat locutus, occidit, sed, quia erat occisurus, sic locutus est.
因为前者并不是因为买下她才是拉皮条的,而是因为他是拉皮条的才买下她;后者也并非因为说了这样的话才杀人,而是因为他打算杀人,才说了这样的话。