Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §5.10.59-5.10.68

固有属性与差异及基于划分和排除的论据

第 141 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者讨论了从定义中导出的“固有属性”与“差异”的区别,引用西塞罗关于“类”与“种”、“分割”与“区分”的观点,并阐述了“排除法论据”的有效性及注意事项。

§5.10.59saepissime autem, quid sit proprium cuiusque, quaeritur: ut, si per ἐτυμολογίαν dicatur, tyrannicidae proprium est tyrannum, occidere, negemus; non enim, si traditum sibi eum carnifex occiderit, tyrannicida dicatur, nec si imprudens vel invitus.
然而,最频繁被探究的是每个事物的“固有属性”是什么:例如,如果根据语源说“杀死专制君主是杀死专制君主者的固有属性”,我们将予以否定;因为如果刽子手杀死了被交托给他的专制君主,他不会被称为杀死专制君主者,如果他是在无意中或非自愿的情况下杀死,也是如此。
§5.10.60quod autem proprium non erit, differens erit, ut aliud est servum esse aliud seruire; qualis esse in addictis quaestio solet: qui servus est, si manu mittatur, fit libertinus, non item addictus; §5.10.61et plura, de quibus alio loco.
而不属于固有属性的,将是“差异”,正如“作为奴隶”与“服侍”是不同的;在对待债务奴隶时通常会有这样的疑问:凡是奴隶,如果被释放,就成为释放自由人,而债务奴隶则不然;还有更多的事物,将在另一个地方讨论。
illud quoque differens vocant, cum, genere in species diducto, species ipsa discernitur.
他们也将此称为差异:当类被分割为种时,种本身被区分开来。
animal genus, morale species, terrenum vel bipes differens; nondum enim proprium est sed iam differt a marino vel quadripede; quod non tam ad argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis comprehensionem.
“动物”是类,“道德的”是种,“陆生的”或“双足的”是差异;因为这还不是固有属性,但已经与水生的或四足的有所区别;这与其说关系到论据的发现,不如说关系到对定义的严密把握。
§5.10.62Cicero genus et speciem, quam eandem formam vocat, a finitione deducit et iis, quae ad aliquid sunt, subiicit: ut, si is, cui argentum omne legatum est, petat signatum quoque, utatur genere; at si quis, cum legatum sit ei, quae viro mater familias esset, neget deberi ei, quae in manum non convenerit, specie; quoniam duae formae sint matrimoniorum.
西塞罗从定义中导出了类和种(他将种也称为“形相”),并将它们置于相对应的关系事物之下:例如,如果被遗赠了全部银制品的人也要求获得刻印的银币,他使用的是“类”;但如果有人在“对丈夫而言是家母的女性”获得遗赠时,否认应该给那些未进入夫权的女性,他使用的是“种”;因为婚姻有两种形相。
§5.10.63division autem adiuvari finitionem docet, eamque differre a partitione, quod haec sit totius in partes, illa generis in formas; partes incertas esse, ut Quibus constet respublica; formas certas, ut Quot sint species rerum publicarum, quas tris accepimus, quae populi, quae paucorum, quae unius potestate regerentur.
此外,他教导说定义可以通过“分割”得到辅助,且分割不同于“区分”,因为后者是整体分为部分,前者是类分为形相;部分是不确定的,例如“国家由哪些事物构成”;形相是确定的,例如“国家有多少种类型,我们公认的有三种:由人民的权力、少数人的权力或一个人的权力所统治的国家”。
§5.10.64et ille quidem non iis exemplis utitur, quia scribens ad Trebatium ex iure ducere ea maluit; ego apertiora posui.
的确,他并没有使用这些例子,因为在写给特雷巴提乌斯时,他更喜欢从法律中导出它们;我则给出了更明白的例子。
propria vero ad coniecturae quoque pertinent partem: ut, quia proprium est boni recte facere, iracundi verbis aut manu male facere, facta haec ab ipsis esse credantur aut contra.
而固有属性也属于推测的部分:例如,因为做好事是善人的固有属性,用言语或动手做坏事是易怒者的固有属性,所以这些行为会被相信是由他们本人所为,或相反。
nam ut quaedam in quibusdam utique sunt, ita quaedam in quibusdam utique non sunt: et ratio, quamvis sit ex diverso, eadem est.
因为正如某些特征必然存在于某些人身上,某些特征也必然不存在于某些人身上:其理虽然相反,却是一样的。
§5.10.65divisio et ad probandum simili via valet et ad refellendum.
分割在证明和反驳中具有相似的效力。
probationi interim satis est unum habere, hoc modo, ut sit civis, aut natus sit oportet aut factus; utrumque tollendum est, nec natus nec factus est.
对于证明,有时只需要满足一个,以下列方式:“要成为公民,必须要么是出生的,要么是造就的”;(对于反驳)两者都必须排除:“他既不是出生的,也不是造就的。
§5.10.66fit hoc et multiplex, idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo efficitur totum falsum, modo id, quod relinquitur, verum.
” 这也会变成多重的,这就是通过排除的论据类型,通过这种方法,有时使整体成为虚假,有时使剩下的部分成为真实。
totum falsum est hoc modo, pecuniam credidisse te dicis; aut habuisti ipse aut ab aliquo accepisti aut invenisti aut surripuisti.
整体为假是以下列方式:“你说你借了钱;你要么是自己有的,要么是从某人那里接受的,要么是捡到的,要么是偷来的。
si neque domi habuisti neque ah aliquo accepisti aut cetera, non credidisti.
如果你既没有在家里有,也没有从某人那里接受,以及其他情况,你便没有借出。
§5.10.67reliquum fit verum sic, hic servus, quem tibi vindicas, aut vernn tuus est aut emptus aut donatus aut testamento relictus aut ex hoste captus aut alienus; deinde remotis prioribus supererit alienus.
” 剩下的部分成为真实是这样:“你声称是你的这个奴隶,要么是你家生的,要么是买来的,要么是被赠予的,要么是遗嘱留下的,要么是从敌人那里捕获的,要么是别人的”;然后,在排除了前面的之后,将剩下“是别人的”。
periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res solvitur.
这是一种危险且必须细心观察的类型,因为如果在提出时我们遗漏了任何一个,整个事情就会在嘲笑中瓦解。
§5.10.68tutius, quod Cicero pro Caecina facit, cum interrogat, si haec actio non sit, quae sit? simul enim removentur omnia.
更安全的是西塞罗在为卡埃基纳辩护时所做的,当他提问:“如果这不是该诉讼,那么是什么? ”因为同时所有的东西都被排除了。
vel cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse utrumlibet sufficiat, quale Ciceronis est, unum quidem certe, nemo erit tam inimicus Cluentio, qui mihi non concedat; si constet corruptum illud esse indicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab Habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum.
或者当两个相互对立的事物被提出来,只要坚持其中任何一个就足够了,正如西塞罗的那种:“至少有一点是肯定的,没有人会如此敌视克鲁恩蒂乌斯以至于不向我让步;如果确定那次审判是被收买的,那么它要么是被哈比图斯收买的,要么是被奥皮亚尼库斯收买的;如果我表明不是被哈比图斯,我就赢得开发是被奥皮亚尼库斯;如果我展示是被奥皮亚尼库斯,我就洗清了哈比图斯。 ”

词汇与语法注释

  1. 5.10.59quid sit proprium cuiusque — quid sit 引导间接疑问从句,作为无人称动词 quaeritur 的主语。cuiusque 是修饰 proprium 的所有格属格。
  2. 5.10.59tyrannicidae — 第一变格名词 tyrannicida 的单数与格,作为形容词 proprium 的支配与格。
  3. 5.10.62quae viro mater familias esset — esset 在关系从句中使用虚拟语气(未完成过去时),用以界定遗赠的假定或限制性特征。
  4. 5.10.64boni — 形容词 bonus 的名词化(“善人”)的属格。与 proprium est 连用,作特征属格,表示主体的本质特征。后文的 iracundi 亦同。
  5. 5.10.68tenuisse — 动词 tenere 的完成时不定式,作为无人称动词 sufficiat 的主语。完成时不定式在此强调某种状态的确立或达成。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §5.10.59-5.10.68. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:5.10.59-5.10.68

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。