§5.10.24ea porro sunt, genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnunquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt; natio, nam et gentibus proprii mores sunt, nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est; §5.10.25patria, quia similiter etiam civitatum leges, instituta, opiniones habent differentiam; sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in femina credas; aetas, quia aliud aliis annis magis convenit; educatio et disciplina, quoniam refert, a quibus et quo quisque modo sit institutus; habitus corporis, §5.10.26ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum; fortuna, neque enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destitute; condicionis etiam distantia, nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat; animi natura, §5.10.27etenim avaritia, iracundia, misericordia, crudelitas, severitas aliaque his similia adferunt frequenter fidem aut detrahunt, sicut victus luxuriosus an frugi an sordidus, quaeritur; studia quoque, nam rusticus, forensis, negotiator, miles, navigator, medicus aliud atque aliud efficiunt.
这些进一步包括:出身,因为人们通常被认为与自己的父母和祖先相似,有时高尚或卑鄙地生活的起因即源于此;民族,因为各民族也有其特有的习俗,同样的事在蛮族人、罗马人和希腊人身上并不同等可信;祖国,因为同样地,各城邦的法律、制度、舆论也有差异;性别,例如你更容易相信强盗罪发生在男子身上,下毒罪发生在女子身上;年龄,因为不同的年龄更适合不同的事情;教育与训练,因为每个人是由谁、以何种方式培养出来的,这至关重要;身体特征,因为容貌经常被用作好色的论据,体魄健壮被用作粗暴的论据,而与此相反的特征则用作相反的论据;境遇,因为在富人和穷人身上,在亲属、朋友和门客众多者和缺乏所有这一切者身上,同样的事并非同等可信;还有身份地位的差异,因为一个人是显赫还是无名,是官员还是平民,是父亲还是儿子,是公民还是外邦人,是自由人还是奴隶,是已婚还是单身,是育有子女者还是无嗣者,都有着极大的差异;心灵的本性,因为贪婪、易怒、怜悯、残酷、严厉以及其他类似的情感经常增加或减损可信度,正如人们会探究其生活方式是奢侈、俭朴还是吝啬一样;职业也是如此,因为农民、法庭辩护士、商人、军人、航海家、医生,其所作所为各有不同。
§5.10.28intuendum etiam, quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens.
还必须观察每个人在追求什么,是想显得富有还是雄辩,公正还是有权势。
spectantur ante acta dictaque, ex praeteritis enim aestimari solent praesentia.
过去的言行也受到审视,因为现在通常是根据过去来评估的。
his adiiciunt quidam commotionem; hanc accipi volunt temporarium animi motum, sicut iram, pavorem; §5.10.29consilia autem et praesentis et praeteriti et futuri temporis; quae mihi, etiamsi personis accidunt, per se referenda tamen ad illam partem argumentorum videntur, quam ex causis ducimus; sicut habitus quidam animi, quo tractatur, amicus an inimicus.
有人在此之上增加了“情感波动”;他们希望将其理解为暂时的内心活动,如愤怒、恐惧;以及对现在、过去和未来时间的计划;尽管这些依附于人,但在我看来,它们本身仍应归入我们从原因中导出的那一类论据中;正如某人被对待为朋友还是敌人的某种精神态度一样。
ponunt in persona et nomen; §5.10.30quod quidem ei accidere necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius; aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis aruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post Sullam Cinnamque, quia et ipse Cornelius erat.
他们还将“名字”置于人这一类别中;名字确实必然属于一个人,但很少用作论据,除非它是出于某种原因而赋予的,如“智者”、“伟人”、“虔敬者”;或者它本身带来某种想法的起因,例如在伦图鲁斯的阴谋案中,因为在西比拉书籍和占卜师的预言中,据说统治权被赋予了三个科尔内留斯氏族成员,而他自己也是科尔内留斯,因而相信自己是继苏拉和秦纳之后的第三个人。
nam et illud apud Euripidem frigidum sane, §5.10.31quod nomen Polynicis, ut argumentum morum, frater incessit.
因为欧里庇得斯作品中的那个例子确实十分牵强,即其兄弟指责波吕涅克斯的名字,以此作为其性格的依据。
iocorum tamen ex eo frequens materia, qua Cicero in Verrem non semel usus est.
不过,名字常常是笑料的素材,西塞罗在《反维勒斯》演说中不止一次使用过。
haec fere circa personas sunt aut his similia.
关于人这一类别的论据大致就是这些或类似的东西。
neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere.
因为我们无法在这一部分或其余部分中穷尽一切,只满足于向那些想要寻求更多的人展示方法。
§5.10.32nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta, quae agimus, ideoque prima tractanda.
现在我转向事物,在事物中,我们所做的事与人联系最紧密,因此必须首先探讨。
in omnibus porro, quae fiunt, quaeritur aut Quare? aut Ubi? aut Quando? aut Quomodo? aut Per quae facta sunt?
此外,在所有发生的事中,人们会追问:为什么? 在哪里? 在何时? 如何? 或者通过什么手段完成的?
§5.10.33ducuntur igitur argumenta ex causis factorum vel futurorum; quarum materiam, quam quidam ὕλην, alii δύναμιν nominaverunt, in duo genera, sed quaternas utriusque dividunt species.
因此,论据是从已做或将做之事的起因中导出的;这些起因的质料,有人称之为“hyle”,有人称之为“dynamis”,他们将其分为两类,但每一类各分为四种。
nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem, incrementum, conservationem, usum, aut malorum evitationem, liberationem, imminutionem, tolerantiam; §5.10.34quae et in deliberando plurimum valent.
因为行为的理由大致围绕着:善物的获得、增加、保持和使用,或者恶物的规避、解脱、减轻和忍受;这些在协商中也极具效力。
sed honestas causas habent recta, prava contra ex falsis opinionibus veniunt.
然而,正当的行为有高尚的起因,而邪恶的行为则相反,源于错误的意见。
nam est his initium ex iis, quae credunt bona aut mala; inde errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt ira, odium, invidia, cupiditas, spes, ambitus, audacia, metus, cetera generis eiusdem.
因为这些行为的起点在于他们所认为是善或恶的事物;由此产生错误和极恶劣的情感,其中包含愤怒、仇恨、嫉妒、欲望、希望、野心、鲁莽、恐惧及其他同类情感。
accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis, dum alii insidiatur, alium dicitur interemisse.
有时还会加上偶然事件、醉酒、无知,这些有时有助于获得宽恕,有时有助于证明罪行,例如据称某人在埋伏等待某人时,却杀害了另一个人。