Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §5.10.12-5.10.23

证明的确切前提与论据的处所

第 137 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者阐述了作为证明基础的确切前提(感官感知、共同共识、法律与习俗等),讨论了可信事物的分类,并引入了寻找论据的系统性“处所”(loci)概念。

§5.10.12alioqui nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit verum aut videatur, ex quo dubiis fides fiat.
否则,除非存在某种或是真实、或是看似真实的事物,并借此给可疑的事物带来确信,否则我们将没有任何可以用来证明的东西。
pro certis autem habemus primum, quae sensibus percipiuntur, ut quae uidemus, audimus, qualia sunt signa; deinde ea, in quae communi opinione consensum est, deos esse, §5.10.13praestandam pietatem parentibus; praeterea, quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiamsi non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant; si quid inter utramque partem convenit, si quid probatum est, denique cuicunque adversarius non contradicit.
至于我们视为确定的事物,首先是那些通过感官感知到的事物,例如我们所见、所闻,诸如迹象之类;其次是那些在共同意见中达成共识的事物,如神明存在、应当孝敬父母;此外,还有法律所明文规定的,以及即便不是全人类、但也是在处理该事务的国家或民族的信念中被接纳为习俗的事物(正如法律中的大多数事物并非取决于成文法,而是取决于习俗);两党之间达成的任何共识、已被证明的任何事物,以及最后,对手不予反对的任何事物。
sic enim fiet argumentum, §5.10.14cum providentia mundus regatur, administranda respublica est; sequitur ut administranda respublica sit, si liquebit mundum prouidentia regi.
因为这样就会形成论据: “既然世界是由神意统治的,国家就必须得到治理”;如果世界是由神意统治这一点变得明确,那么随之而来的结论就是国家必须得到治理。
§5.10.15debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat; hinc enim sunt, quae εἰκότα dicuntur.
此外,对于想要正确处理论据的人来说,必须了解一切事物的效力和本性,以及它们各自通常会产生什么后果;因为所谓“eikota”(似真之事)就是由此而来的。
§5.10.16credibilium autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia fere accidit, ut liberos a parentibus amari; alterum velut propensius, eum qui recte valeat in crastinum perventurum; tertium tantum non repugnans, in domo furtum factum ab eo qui domi fuit.
而可信的事物有三种:第一种最牢固,因为几乎总是发生,例如子女被父母所爱;第二种较为倾向于发生,如身体健康的人能活到明天;第三种仅是不相矛盾,如在屋里发生的盗窃案是由当时在屋里的人所为。
§5.10.17ideoque Aristoteles in secundo de Arte Rhetorica libro diligentissime est exsecutus, quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel alienasset ipsa natura: ut divitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res vitari vel appeti soleat.
因而,亚里士多德在《修辞学》第二卷中极尽详尽地阐述了:每种事物和每个人通常会发生什么,以及自然本身使哪些事物和哪些人与哪些事物或人相协调或相疏远:例如,财富、野心或迷信会带来什么,好人赞同什么,坏人追求什么,军人追求什么,农民追求什么,每种事物通常如何被规避或被追求。
verum hoc exsequi mitto; §5.10.18non enim longum tantum, sed etiam impossibile aut potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu.
然而,我且不详细讨论这些;因为这不仅冗长,而且是不可能的,或者说,是无穷无尽的,此外它已存在于所有人的共同理解之中。
si quis tamen desideraverit, a quo peteret, ostendi.
尽管如此,如果有人想要了解,我已经指出了他可以向谁去寻求。
omnia autem credibilia, §5.10.19in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huiusmodi fontibus fluunt: an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum filia commissum; et contra, veneficium in noverca, adulterium in luxurioso; illa quoque, an scelus palam factum, an falsum propter exiguam summam, quia suos quidque horum velut mores habet, plerumque tamen, non semper; alioqui indubitata essent, non argumenta.
至于一切可信的事物,论证的最大部分就存在于其中,它们流自如下源泉:即:父亲被儿子杀害、与女儿发生乱伦是否可信;相反地,继母下毒、纵欲者通奸是否可信;还有这些:犯罪是否是公开进行的,是否为了微不足道的金额而伪造,因为这些事物中的每一件都有其自身的“习性”,尽管通常如此,但并非总是如此;否则它们就会是毋庸置疑的事实,而不是论据了。
§5.10.20excutiamus nunc argumentorum locos; quanquam quibusdam hi quoque, de quibus supra dixi, videntur.
现在让我们探讨论据的“处所”;尽管在某些人看来,我上面所说的那些也属于此类。
locos appello non, ut vulgo nunc intelliguntur, in luxuriam et adulterium et similia; sed sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt petenda.
我所说的“处所”,并非如现在世俗所理解的那样,是指针对奢侈、通奸及类似事物的常见话题,而是指论据所潜藏、且必须从中寻求的“论据之座”。
nam, §5.10.21ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.
因为,犹如并非所有的土地都出产所有的东西,如果你不知道每种鸟或野兽通常在何处出生或逗留,你也无法找到它们;而鱼类的不同种类也是如此,有的喜好平缓之地,有的喜好岩石之地,它们因区域和海岸而异,你无法在我们的海里捕到鲟鱼或鹦嘴鱼;同样,并非所有的论据都来自任何地方,因此不应到处盲目寻找。
§5.10.22multus alioqui error est; exhausto labore, quod non ratione scrutabimur, non poterimus invenire nisi casu.
否则,将会产生极大的迷失;即便耗尽气力,如果我们不用理性去搜寻,除了凭运气之外,我们将无法找到任何东西。
at si scierimus, ubi quodque nascatur, cum ad locum ventum erit, facile quod in eo est pervidebimus.
但如果我们知道每样东西生于何处,当来到该处时,就能轻易看清其中的内容。
§5.10.23in primis igitur argumenta a persona ducenda sunt; cum sit, ut dixi, divisio, ut omnia in haec duo partimur, res atque personas, ut causa, tempus, locus, occasio, instrumentum, modus et cetera, rerum sint accidentia.
因此,首先应当从人身上引申出论据;因为正如我所说,存在一种划分,我们将所有事物分为这两类:事物与人,因而原因、时间、地点、时机、工具、方式等等,都是事物的附带属性。
personis autem non quidquid accidit exsequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi possunt.
至于人,我不需要像大多数人所做的那样,去详述与其相关的任何附带属性,而只需说明能从中获取论据的地方。

词汇与语法注释

  1. 5.10.12quo — 在 `nihil erit quo probemus` 中,`quo` 是表示工具或手段的关系代词夺格(或作关系副词),先行词为 `nihil`。虚拟语气 `probemus` 表示关系从句中的特征(或目的、结果)。
  2. 5.10.15tractaturo — 这是主动将来分词 `tractaturus` 的与格形式,在 `debet nota esse` 中用作动作发出者或利害关系人的与格(即“对于想要正确处理论据的人来说”)。
  3. 5.10.16ut — 此处的 `ut` 并不像非人称动词 `accidit` 后通常接的那样引导带虚拟语气的名词性从句,而是用作引入具体例子的副词(意为“例如”),其后接“主格对格+不定式”(`liberos ... amari`)结构。
  4. 5.10.21ignarus — 主格形容词 `ignarus` 修饰第二个动词 `reperias`(第二人称单数,潜在虚拟语气)的隐含主语,在语义上起到了条件从句的作用(即“如果你不知道”)。
  5. 5.10.23accidentia — 这是名词 `accidens`(附带属性,偶有性)的中性复数主格。作为修辞学与逻辑学名词,指附随于主体(此处为 `res`)的非本质属性,属格 `rerum`(事物的)修饰该词。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §5.10.12-5.10.23. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:5.10.12-5.10.23

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。