§5.10.1nunc de argumentis.
现在来谈论据。
hoc enim nomine complectimur omnia, quae Graeci ἐνθυμήματα, ἐπιχειρήματα, ἀποδείξεις, vocant, quanquam apud illos est aliqua horum nominum differentia, etiamsi vis eodem fere tendit.
因为在这个名称下,我们包揽了希腊人称为 enthymēmata、epicheirēmata 和 apodeixeis 的所有事物,尽管在他们那里,这些名称之间存在某种区别,即便其效力几乎指向同一个方向。
nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet, quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur); alterum, quo sententiam cum ratione; §5.10.2tertium, quo certam quandam argumenti conclusionem vel ex consequentibus vel ex repugnantibus, quanquam de hoc parum convenit.
因为 enthymeme(我们固然可以将其翻译为‘设想’或‘考量’,既然别无他法,尽管直接使用希腊语会更好)有一种含义,即借此表示心中所构想的一切事物(但我们现在不讨论这个);第二种含义,借此表示带有理由的命题;第三种含义,借此表示从推论或矛盾中得出的某种确定的论据结论,尽管对此几乎没有达成共识。
sunt enim, qui illud prius epichirema dicant, pluresque invenias in ea opinione, ut id demum, quod pugna constat, enthymema accipi velint, et ideo illud Cornificius contrarium appellat.
因为有些人把前一种称为 epicheirema,而且你会发现更多人持有这样的观点,即他们只希望把由对立构成的东西接受为 enthymeme,因此科尔尼菲基乌斯称之为‘对立面’。
§5.10.3hunc alii rhetoricum syllogismum, alii imperfectum syllogismum vocaverunt, quia nec distinctis nec totidem partibus concluderetur; quod sane non utique ab oratore desideratur.
有人将此称为修辞学三段论,另一些人称之为不完全三段论,因为它既不用清晰划分的部分,也不用同等数量的部分来作出结论;这当然不一定是演说家所必需的。
§5.10.4epichirema Valgius aggressionem vocat; verius autem iudico, non nostram administrationem sed ipsam rem quam aggredimur, id est argumentum, quo aliquid probaturi sumus, etiamsi nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici.
瓦尔吉乌斯将 epicheirema 称为‘着手’;但我认为更为正确的是,被称为 epicheirema 的,不是我们对事情的处理,而是我们所着手的事情本身,即我们用来证明某事的论据,即使尚未用言语阐明,但已在心中构想。
§5.10.5aliis videtur non destinata vel inchoata, sed perfecta probatio hoc nomen accipere, ultima specie; ideoque propria eius appellatio et maxime in usu est posita, qua significatur certa quaedam sententiae comprehensio, quae ex tribus minimum partibus constat.
对其他人来说,似乎不是预设的或开始的证明,而是完成的证明才获得这个名称,作为其最终形态;因此,确立了它特有的且最常用的称呼,借此表示对一个命题的某种确定理解(结合),它至少由三个部分组成。
§5.10.6quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quanquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur.
有些人将 epicheirema 称为‘理由’(ratio),西塞罗更恰当地称为‘推论’(ratiocinatio),尽管他似乎也更多地将这个名称源自三段论。
nam et statum syllogisticum ratiocinativum appellat, exemplisque utitur philosophorum.
因为他也将三段论争点称为‘推论的’,并使用哲学家的例子。
et quoniam est quaedam inter syllogismum et epichirema vicinitas, potest videri hoc nomine recte abusus.
由于三段论与 epicheirema 之间存在某种相近性,因此他似乎可以被视为正确地转用了这一名称。
§5.10.7Ἀπόδειξις est evidens probatio, ideoque apud Geometras γραμμικαὶ ἀποδείξεις dicuntur Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin imperfectum epichirema eadem causa, qua diximus enthymema syllogismo distare.
apodeixis(证明)是显而易见的证明,因此在几何学家中被称为‘线形证明’。 凯基利乌斯认为,这与 epicheirema 仅在结论类型上有所不同,并且由于我们所说的 enthymeme 与三段论不同的相同原因,apodeixis 是一种不完全的 epicheirema。
nam et epichirema syllogismi pars est.
因为 epicheirema 也是三段论的一部分。
quidam inesse epichiremati apodixin putant et esse partem eius confirmantem.
有些人认为 apodeixis 包含在 epicheirema 中,并确认它是其起证实作用的部分。
§5.10.8utrumque autem quanquam diversi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio per ea, quae certa sunt, fidem dubiis adferens; quae natura est omnium argumentorum, neque enim certa incertis declarantur.
然而,尽管不同的作者以相同的方式定义这两者,即将其定义为通过确定的事物给可疑的事物带来确信的理由;这就是所有论据的本性,因为确定的事物不会通过不确定的事物被阐明。
haec omnia generaliter πίστεις appellant, quod etiamsi propria interpretatione dicere fidem possumus, apertius tamen probationem interpretabimur.
所有这些,他们通称为 pisteis,虽然我们可以按照其特有的翻译称为‘确信’(fides),但为了更清晰,我们将其翻译为‘证明’(probatio)。
sed argumentum quoque plura significat.
然而,‘论据’(argumentum)也表示多种意思。
§5.10.9nam et fabulae ad actum scenarum compositae argumenta dicuntur, et orationum Ciceronis velut thema ipse exponens Pedianus, argumentum, inquit, tale est; et ipse Cicero ad Brutum ita scribit: ueritus fortasse, ne nos in Catonem nostrum transferremus illinc aliquid, etsi argumentum simile non erat.
因为连为了在舞台上演出而创作的戏剧(情节)也被称为‘情节’(argumenta),而且佩迪亚努斯在阐明西塞罗演说词的所谓主题时也说:‘论旨如下’;西塞罗自己写给布鲁图斯信中也这样写道:‘或许是担心我们会从那里转移一些东西到我们的《卡托》中,尽管主题并不相似。
quo apparet omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari.
’由此可见,所有预定用于写作的素材都被如此称呼。
§5.10.10nec mirum, cum id inter opifices quoque vulgatum sit, unde Vergilius, argumentum ingens; vulgoque paulo numerosius opus dicitur argumentosum.
这也并不奇怪,因为这在工匠中也很常见,因此维吉尔说:‘巨大的图案’;而世俗上也把稍微复杂的作品称为‘富于图案的’。
sed nunc de eo dicendum argumento est, quod probationem praestat.
但现在我们要谈论的是提供证明的那个‘论据’。
Celsus quidem probationem, indicium, fidem, adgressionem eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut arbitror.
塞尔苏斯固然将证明、迹象、确信和着手当作同一事物的名称,但在我看来,这有些混淆不清。
§5.10.11nam probatio et fides efficitur non tantum per haec quae sunt rationis, sed etiam per inartificialia.
因为证明和确信不仅通过这些属于理性的事物产生,也通过非技术性手段产生。
signum autem, quod ille indicium vocat, ab argumentis iam separavi.
然而,对于他称为迹象的兆候,我已经将其与论据分开。
ergo, cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa, quod probatione non egeat.
因此,既然论据是提供证明的理由,通过它从一件事物推论出另一件事物,并用不容置疑的事物来证实可疑的事物,那么诉讼中必然存在某种不需要证明的东西。