§4.5.19frequenter autem accidit, ut causa parum verecunda iure tuta sit; de quo ne inviti iudices audiant et aversi, frequentius sunt admonendi, secuturam defensionem probitatis et dignitatis; exspectent paulum et agi ordine sinant.
然而,诉讼案本身不太体面但法律上却稳妥的情况经常发生;为了不让法官们带着厌烦和排斥的情绪去听,必须更频繁地提醒他们,接下来会有关于诚实和尊严的辩护;让他们稍作等待,允许诉讼按顺序进行。
§4.5.20quaedam interim nos invitis litigatoribus simulandum est dicere, quod Cicero pro Cluentio facit circa iudiciariam legem; nonnunquam, quasi interpellemur ab iis, subsistere; saepe convertenda ad ipsos oratio; hortandi ut sinant nos uti nostro consilio.
在此期间,我们有时必须假装违背当事人的意愿在说某些话,就像西塞罗在《为克鲁恩蒂乌斯辩护》中关于司法法所做的那样;有时,我们要像被他们打断一样停顿下来;经常要把话头转向他们,劝说他们允许我们使用自己的策略。
ita surrepetur animo iudicis et, dum sperat probationem pudoris, asperioribus illis minus repugnabit.
这样,裁判官的心思就会在不知不觉中被争取过来,当他期待着对品德的证明时,对那些较刺耳的内容也就不会那么反感了。
§4.5.21quae cum receperit, etiam verecundiae defensioni facilior erit.
当他接受了这些,他也就会对关于品德的辩护更加宽容。
sic utraque res invicem iuvabit, eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior.
这样,两件事就会互相帮助,法官会因对得体的期望而对我们的权利更加专注,也会因权利的证明而对得体更加偏好。
§4.5.22sed ut non semper necessaria aut utilis est partitio, ita opportune adhibita plurimum orationi lucis et gratiae confert.
但是,虽然划分并不总是必要或有用的,但在适当应用时,它能给演讲带来极大的光明与风采。
neque enim solum id efficit, ut clariora fiant, quae dicuntur, rebus velut ex turba extractis et in conspectu iudicum positis; sed reficit quoque audientem certo singularum partium fine, non aliter quam facientibus iter multum detrahunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia.
因为它不仅做到了这一点,使所说的话更加清晰,将事物仿佛从混乱的人群中抽离出来并置于法官的视野之中;而且它还通过给每个部分规定明确的终点来使听众振作,正如里程碑上的标记大大减轻了旅人的疲劳一样。
§4.5.23nam et exhausti laboris nosse mensuram voluptati est, et hortatur ad reliqua fortius exsequenda scire quantum supersit.
因为既能知晓已付出的辛劳的分量是一种快乐,而知道还剩多少也会激励我们更勇敢地去完成剩下的部分。
nihil enim longum videri necesse est, in quo, quid ultimum sit, certum est.
因为在任何最后终点已经确定下来的事情中,都不必觉得冗长。
§4.5.24nec immerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q. Hortensius, cuius tamen divisionem in digitos diductam nonnunquam Cicero leviter eludit.
昆图斯·霍尔腾西乌斯因其在划分上的勤勉而获得了极大的赞誉,这也是他理所应当得到的,然而西塞罗有时也会轻微地戏弄他那掰着手指头做出的划分。
nam est suus et in gestu modus, et vitanda, utique maxime, concisa nimium et velut articulosa partitio.
因为在手势中也有其自身的节度,特别是那种过度细碎、仿佛关节分明的划分,是必须全力避免的。
§4.5.25nam et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta, et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius divisisse videantur, et supervacua adsumunt et quae natura singularia sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora; deinde cum fecerunt mille particulas, in eandem incidunt obscuritatem, contra quam partitio inventa est.
因为那些微小的部分——已经不再是肢体而是碎屑——极大地损害了威严;而那些贪图这种名誉的人,为了显得划分得更精细、更丰富,既采纳了多余的事物,又切断了本质上单一的事物,他们与其说使事物变得更多,不如说使其变得更小;接着,当他们制造出上千个微粒时,就陷入了正是为了防止其发生才发明了划分的同一种模糊之中。
§4.5.26et divisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter adhiberi potest, primum debet esse aperta atque lucida (nam quid sit turpius, quam id esse obscurum ipsum, quod in eum solum adhibetur usum, ne sint cetera obscura?), tum brevis nec ullo supervacuo onerata verbo.
无论是划分的还是单一的陈述,只要它能有益地被采用,首先必须是公开且清晰的(因为有什么比为了使其他事情不模糊而采用的工具本身就是模糊的更令人难堪呢? ),其次应当简短,不增加任何多余词语的负担。
non enim, quid dicamus, sed de quo dicturi simus ostendimus.
因为我们展示的不是我们要说什么,而是我们要讨论什么。
§4.5.27obtinendum etiam, ne quid in ea desit, ne quid supersit.
还必须做到在其中既无缺失,也无多余。
superest autem sic fere, cum aut in species partimur, quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subiicitur species, ut dicam de virtute, iustitia, continentia, cum iustitia atque continentia virtutis sint species.
而多余大体上发生在这样的时候:当我们把分到“类”就足够的事物再划分到“种”,或者在给出“类”之后又附加上“种”,比如我说要讨论美德、公正、节制,而公正和节制其实是美德的“种”。
§4.5.28partitio prima est, quid sit de quo conveniat, quid de quo ambigatur.
最初的划分是:什么是达成一致的部分,什么是存在争议的部分。
in eo, quod convenit, quid adversarius fateatur, quid nos; in eo, de quo ambigitur, quae nostrae propositiones, quae partis adversae.
在一致的部分中,对手承认什么,我们承认什么;在争议的部分中,我们的主张是什么,对方的主张是什么。
pessimum vero, non eodem ordine exsequi, quo quidque proposueris.
最糟糕的是不按照你提出各项内容的相同顺序去进行论述。