§5.pr.1fuerunt et clari quidem auctores, quibus solum videretur oratoris officium docere; namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia similibusque non oporteret, et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro dignum arbitrabantur; §5.pr.2plures vero, qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae ex adverso proponerentur refutare.
也曾有一些著名的作者,在他们看来,雄辩家的唯一职责就是教导;因为他们认为应当基于双重理由将情感排除在外,第一,因为心灵的一切扰动都是一种恶德,第二,因为裁判官不应当因怜悯、好意及类似的情感而偏离真理;而且他们认为,既然演说仅仅是为了获胜,那么寻求听众的愉悦,不仅对诉讼代理人来说是多余的,甚至对一个真正的男子汉来说也是几乎不体面的;然而,更多的人虽然毫无疑问不会把辩论的方法从那些部分中完全抽离,但仍认为雄辩家特有且最主要的任务是:证实自己的观点并反驳对方提出的观点。
§5.pr.3utrumcunque est (neque enim hoc loco meam interpono sententiam), hic erit liber illorum opinione maxime necessarius, quia toto haec sola tractantur; quibus sane et ea, quae de iudicialibus causis iam dicta sunt, serviunt.
无论哪一种说法是正确的(因为我不在此处安插我个人的意见),在他们看来,这一卷书将是最为必要的,因为整卷书讨论的仅是这些内容;事实上,关于法庭诉讼已经讲过的内容,也是为这些服务的。
§5.pr.4nam neque prooemii neque narrationis est alius usus, quam ut iudicem huic praeparent; et status nosse atque ea, de quibus supra scripsimus, intueri supervacuum foret, nisi ad hanc perveniremus.
因为绪言和陈述都没有其他的用途,无非是使裁判官为此做好准备;而且,如果我们不达到这一步,那么了解争点并审视我们在上面所写的内容,就都成了多余的事。
§5.pr.5denique ex quinque quas iudicialis materiae fecimus partibus, quaecunque alia potest aliquando necessaria causae non esse; lis nulla est, cui probatione opus non sit.
总而言之,在我们所划分的司法材料的五个部分中,其他任何一部分在某些时候都有可能对诉讼来说不是必需的;但没有任何一场诉讼是不需要论证的。
eius praecepta sic optime divisuri videmur, ut prius, quae in commune ad omnes quaestiones pertinent, ostendamus; deinde, quae in quoque causae genere propria sint, exsequamur.
我们似乎这样来划分它的规则最为妥当:首先,展示那些共同适用于所有问题的内容;其次,探讨每一类诉讼中特有的内容。