Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §4.5.1-4.5.9

划分的定义、功用与不宜使用的情形

第 121 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良定义并阐述了“划分”(partitio)的定义与实用性,但同时指出不应始终使用划分的原因,包括这会削弱论证的新奇感、有时需要欺骗法官或诉诸情感、以及在以多种方式为单一罪名辩护时显得多余。

§4.5.1partitio est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque ordine collocata enumeratio.
划分是指将我们自己的、或对手的、或双方的命题进行有序排列的列举。
hac quidam utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et iudex attentior ac docilior, si scierit et de quo dicamus et de quo dicturi postea simus.
有些人认为应当始终使用划分,因为如果法官知道了我们正在谈论什么以及随后将要谈论什么,案情就会变得更加清晰,法官也会更加专注、更容易引导。
§4.5.2rursus quidam periculosum id oratori arbitrantur duabus ex causis: quod nonnunquam et excidere soleant quae promisimus et, si qua in partiendo praeterimus, occurrere;
另一方面,也有人认为这给演说家带来危险,原因有二:一是我们有时容易忘记自己承诺过要讲的内容,二是我们在划分时遗漏的某些事物可能会在事后涌现。
quod quidem nemini accidet, nisi qui plane vel nullo fuerit ingenio vel ad agendum nihil cogitati praemeditatique detulerit.
不过,除非是那些显然毫无才华、或者在辩护时完全没有经过思考和预先准备的人,否则这种情况绝不会发生在任何人身上。
§4.5.3alioqui quae tam manifesta et lucida est ratio quam rectae partitionis? sequitur enim naturam ducem adeo ut memoriae id maximum sit auxilium via dicendi non decedere.
况且,还有什么比正确划分的逻辑更为显而易见和清晰的呢? 因为它紧随自然这一向导,以至于不偏离论述的路径成了对记忆的最大帮助。
quapropter ne illos quidem probaverim, qui partitionem vetant ultra tres propositiones extendere.
因此,我也不赞成那些禁止将划分扩大到三个命题以上的人。
quae sine dubio, si nimium sit multiplex, fugiet memoriam iudicis et turbabit intentionem; hoc tamen numero velut lege non est alliganda, cum possit causa plures desiderare.
毫无疑问,如果划分过于繁杂,它就会逸出法官的记忆并扰乱其注意力;然而,它不应该被这个数字像法律一样束缚住,因为案情可能需要更多。
§4.5.4alia sunt magis, propter quae partitione non semper sit utendum: primum, quia pleraque gratiora sunt, si inventa subito nec domo adlata, sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata, paene excidit mihi, et fugerat me, et recte admones.
不应始终使用划分,更多的是由于其他原因:首先,因为大多数事物如果显得是突然发现的、不是从家里带来的,而是在论述过程中从事情本身中产生出来的,就会更讨人喜欢。 由此产生了那些不无风趣的修辞格:“我差点忘了”、“这刚才从我脑海中溜走了”、“你提醒得对”。
propositis enim probationibus omnis in reliquum gratia novitatis praecerpitur.
因为如果论据被预先提出,余下部分的所有新奇感就都被提前剥夺了。
§4.5.5interim vero etiam fallendus est iudex et variis artibus subeundus, ut aliud agi quam quod petimus putet.
但有时也必须欺骗法官,用各种手段去接近他,好让他以为我们在做的事情并不是我们所追求的事情。
nam est nonnunquam dura propositio, quod iudex si providit, non aliter praeformidat quam qui ferrum medici priusquam curetur aspexit; at si re non ante proposita securum ac nulla denuntiatione in se conversum intrarit oratio, efficiet, quod promittenti non crederetur.
因为有时命题是严酷的,如果法官预先看到了,他就会像在接受治疗前看到医生的手术刀一样感到恐惧;但如果事前不提出事情,而演说在法官毫无戒备且未因任何预告而心神不宁时切入,它就会达到如果由承诺者说出则不会被相信的效果。
§4.5.6interim refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed omnino tractatio; adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor.
有时,我们不仅应当避免对争议点的区分,而且应当完全避免对其进行探讨;必须用情感来扰乱听众,使其注意力被引开。
non enim solum oratoris est docere, sed plus eloquentia circa movendum valet.
因为演说家的职责不仅在于教导,雄辩在打动人心方面具有更大的力量。
cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partes secta divisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti iudicium conamur auferre.
当我们在努力夺走审理者的理性判断时,那种微小且被细密地切分成若干部分的划分细心,与这一目标最为背道而驰。
§4.5.7quid quod interim, quae per se levia sunt et infirma, turba valent? ideoque congerenda sunt potius et velut eruptione pugnandum; quod tamen rarum esse debet et ex necessitate demum, cum hoc ipsum quod dissimile rationi est coegerit ratio.
更何况,有些在自身而言轻微且无力的事物,在成群聚集时难道不会产生力量吗? 因此,它们反而应当被堆积起来,并且必须像突围一样去战斗;然而,这种情况应当是罕见的,且仅仅出于必要,当理性本身强迫我们去做这件与理性相悖的事情时。
§4.5.8praeter haec in omni partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum audivit iudex cetera tanquam supervacua gravari solet.
除这些之外,在每一种划分中,都必定有某一个最强有力的要素,法官一旦听到了它,通常就会觉得其余的部分都是多余的而感到厌烦。
itaque si plura vel obiicienda sunt vel diluenda, et utilis et iucunda partitio est ut, quid quaque de re dicturi simus, ordine appareat; at si unum crimen varie defendemus, supervacua.
因此,如果有多个指控需要提出或予以澄清,划分是有用且令人愉悦的,以便我们在每件事上要说的话能有序地呈现;但如果我们是用不同的方式来为同一个罪名辩护,划分就是多余的。
§4.5.9ut si illa partiamur, dicam non talem esse hunc quem tueor reum, ut in eo credibile videri possit homicidium; dicam occidendi causam huic non fuisse; dicam hunc eo tempore quo homo occisus est trans mare fuisse, omnia, quae ante id quod ultimum est exsequeris, inania videri necesse est.
例如,如果我们这样进行划分:“我将说明,我所保护的这位被告绝非那种能让人相信他会犯下杀人罪的人;我将说明,他没有杀人的动机;我将说明,在人被杀害的时候,他身在海外。 ”那么,在最后那个点之前你所阐述的一切,必然都显得毫无意义。

词汇与语法注释

  1. §4.5.2quod nonnunquam et excidere soleant quae promisimus et, si qua in partiendo praeterimus, occurrere; — 接续词 quod 引导同位语从句,解释说明前文的 duabus ex causis(两个原因)。excidere(遗忘、从记忆中溜走)与 occurere((事后)涌上心头)均以相关的事物或从句为主语。quae promisimus(我们在划分中承诺要讲的内容)是 excidere 的主语,而在条件从句 si qua... praeterimus(如果我们在划分中遗漏了什么)中,不定代词 qua(中性复数主格)则是 occurere 的主语。
  2. §4.5.4domo adlata — 字面意思是“从家里带来的”,这是一种比喻性说法,指事先精心准备、排练好的论据或修辞表达,与在现场即兴、自然产生的论证形成对比。
  3. §4.5.5at si re non ante proposita securum ac nulla denuntiatione in se conversum intrarit oratio, efficiet, quod promittenti non crederetur. — 短语 re... proposita 是夺格绝对结构,意为“在事情未预先提出的情况下”。形容词 securum 和分词短语 nulla denuntiatione in se conversum 修饰前句中的 iudex(法官,在此省略)。intrarit(intraverit 的缩略形式)为将来完成时或完成时虚拟式。主句中的 efficiet(将来直陈式)带有关联代词引导的从句 quod promittenti non crederetur 作为宾语。虚拟式未完成过去时 crederetur 表达了与过去事实相反的虚拟语气(“即便是预先承诺,原本也是不会被相信的事情”)。
  4. §4.5.6cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partes secta divisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti iudicium conamur auferre. — 与格短语 cui rei 是关系连接,指代前句中提到的“打动人心(情感)”这一行为。cognoscenti 是现在分词的与格,名词性地表示“审理者(法官)”。该句指出,当演说家试图从审理者手中夺走客观判断力(iudicium auferre)时,那种过度细碎、谨小慎微的划分细心(diligentia)会起到完全相反的作用(contraria)。
  5. §4.5.9omnia, quae ante id quod ultimum est exsequeris, inania videri necesse est. — 动词 exsequeris 是异态动词 exsequor(详细阐述、实行)的直陈式现在时第二人称单数形式,意为“你在最后那点(不在场证明)之前所阐述的一切”。由于一旦证明被告当时身在海外,之前关于其“人格不适格”或“缺乏动机”的论证就变得毫无必要(inania),因此在划分中将它们并列预告,反而会暴露出逻辑上的多余和不合逻辑。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §4.5.1-4.5.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:4.5.1-4.5.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。