§4.4.1sunt qui narrationi propositionem subiungant tanquam partem iudicialis materiae, cui opinioni respondimus.
有人将命题附加在陈述之后,视其为司法材料的一部分,对此观点我已作过回应。
mihi autem propositio videtur omnis confirmationis initium, quod non modo in ostendenda quaestione principali, sed nonnunquam etiam in singulis argumentis poni solet maximeque in iis quae ἐπιχειρήματα vocantur.
但在我看来,命题是所有论证的开始,它不仅常常被置于展示主要争议点之时,有时也被置于个别的论据之中,尤其是在那些被称为“epicheiremata”的论据中。
sed nunc de priore loquimur.
不过,我们现在谈论的是前者。
ea non semper uti necesse est.
我们并不总是需要使用它。
§4.4.2aliquando enim sine propositione quoque satis manifestum est quid in quaestione versetur, utique si narratio ibi finem habet, ubi initium quaestio, adeo, ut aliquando subiungatur expositioni, quae solet in argumentis esse summa collectio: haec, sicut exposui, ita gesta sunt, iudices; insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa vir tute audacia est.
因为有时即使没有命题,争议点中涉及的是什么也是足够明显的,特别是当陈述在争议点开始的地方结束时。 甚至于有时命题会被附加在陈述之后,这在论据中通常是总结性的概括:“法官们,正如我所阐明的那样,事情就是这样发生的;伏击者被击败了,暴力被暴力征服,或者更确切地说,虚张声势被美德所压倒。
§4.4.3nonnunquam vero valde est utilis, ubi res defendi non potest et de fine quaeritur, ut pro eo, qui pecuniam privatam de templo sustulit, sacrilegii agitur, de sacrilegio cognoscitis, ut iudex intelligat id unum esse officii sui, quaerere an id quod obiicitur sacrilegium sit.
” 但在有些时候,当行为无法被辩护而争议点在于定义时,命题确实非常有用,例如对于那个从神庙中拿走私有财产的人,正以神圣冒犯罪被起诉:“你们所审理的是关于神圣冒犯罪”,以便法官明白他唯一的职责就是探究被指控的行为是否属于神圣冒犯罪。
§4.4.4item in causis obscuris aut multiplicibus, nec semper propter hoc solum ut sit causa lucidior, sed aliquando etiam ut magis moveat.
同样,在晦涩或复杂的诉讼中也是如此,而且这并不总是仅仅为了使案情更加清晰,有时也是为了更具有感染力。
movet autem, si protinus subtexantur aliqua, quae prosint.
如果紧接着附加一些有利的材料,就能起到感染作用。
lex aperte scripta est ut peregrinus qui murum ascenderit morte multetur; peregrinum te esse cerium est; quin ascenderis murum, non quaeritur;
“法律条文写得很明白,凡攀爬城墙的外国人应处死刑;你是外国人是确凿无疑的;至于你是否攀爬了城墙,并不存在疑问;那么除了你应当受到惩罚之外,还剩下什么呢?
quid superest, nisi ut te puniri oporteat? haec enim propositio confessionem adversarii premit et quodammodo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem sed adiuvat.
”因为这样的命题压制了对手的辩解,并在某种程度上消除了判决的延误,它不仅指出了争议点,而且对解决它有所帮助。
§4.4.5sunt autem propositiones et simplices et duplices vel multiplices, quod accidit non uno modo.
此外,命题有单一的,也有双重或多重的,这种情况的发生不止一种方式。
nam et plura crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est, quod corrumperet iuventutem et novas superstitiones introduceret; et singula ex pluribus colliguntur, ut cum legatio male gesta obiicitur Aeschini, quod mentitus sit, quod nihil ex mandatis fecerit, quod moratus sit, quod munera acceperit.
因为既有多个罪名被合并的情况,如苏格拉底被控腐蚀青年和引入新的迷信;也有单一的罪名由多个事实推导而出的情况,如埃斯基涅斯被控未尽使节职责,因为他撒了谎、没有执行任何指令、延误了行程、接受了贿赂。
§4.4.6recusatio quoque plures interim propositiones habet, ut contra petitionem pecuniae: male petis, procuratorem enim tibi esse non licuit, sed neque illi, cuius nomine litigas, habere procuratorem; sed neque est heres eius, a quo accepisse mutuam dicor nec ipsi debui.
反驳有时也包含多个命题,例如针对追讨欠款的诉讼:“你的要求是不当的,因为你无权充当代理人,而在你名义下进行诉讼的那个人也无权拥有代理人;而且他也不是我被传曾向其借款之人的继承人,我本身也不欠他任何东西。
§4.4.7multiplicari haec in quantum libet possunt, sed rem ostendisse satis est.
” 这些例子可以根据需要任意增加,但表明其要点就已经足够了。
hae si ponantur singulae subiectis probationibus, plures sunt propositiones; si coniungantur, in partitionem cadunt.
如果将这些命题逐一陈列,并在下方附上证明,它们就是多个命题;如果将它们结合在一起,则属于划分的范畴。
§4.4.8est et nuda propositio, qualis fere in coniecturalibus, caedis ago, furtum obiicio; est ratione subiecta, ut maiestatem minuit C. Cornelius; nam codicem tribunus plebis ipse pro contione legit.
也有不加修饰的命题,这在推测性诉讼中很常见:“我起诉谋杀”,“我指控盗窃”;也有附带理由的命题,如:“盖乌斯·科尔内利乌斯损害了国威;因为护民官自己当众宣读了法典草案。
praeter haec utimur propositione aut nostra, ut adulterium obiicio; aut adversarii, ut adulterii mecum agitur, aut communi, ut inter me et adversarium quaestio est, uter sit intestato propior Nonnumquam diversas quoque iungimus: ego hoc dico, adversarius hoc.
”除这些之外,我们使用的命题或者是我们自己的,如:“我指控通奸”;或者是对手的,如:“我被指控通奸”;或者是共同的,如:“我和对手之间的争议在于,我们中谁是无遗嘱继承中更近的亲属。 ”有时我们也把对立的命题结合起来:“我这样说,而对手那样说。
§4.4.9habet interim vim propositionis, etiamsi per se non est propositio, eum exposito rerum ordine subiicimus: de his cognoscetis, ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu resuscitatus fine esse narrationis et initium probationis intelligat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.
” 有时,即使它本身不是命题,当我们在陈述完事情的顺序后附加一句:“关于这些,你们将进行审理”,它也具有命题的效果。 这能对法官起到提醒作用,使其更加敏锐地关注争议点,并仿佛被某种触动所唤醒,明白这是陈述的结束和证明的开始,从而在我们进入立证部分时,他自己也能在某种程度上重新开始倾听。