Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §4.2.99-4.2.109

利害混杂时的叙述构建与陈述中的修辞技巧

第 115 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

探讨如何组织包含有利与不利因素的叙述,并结合西塞罗等人的实例,详细阐述在陈述中如何适当运用旁白脱线、转引、人物对话及简短论证等修辞手法。

§4.2.99ponentur tamen etiam communia; deinde ex personarum comparatione et indicii ordine et silentio repudiatae argumenta ducentur.
然而,双方共同的论点也将被提出;接着,将从人物的对比、告发证据的顺序以及被休之妻的沉默中推导论据。
§4.2.100ne illud quidem ignorare oportet, quaedam esse quae colorem non recipiant, sed tantum defendenda sint, qualis est ille dives, qui statuam pauperis inimici flagellis cecidit et reus est iniuriarum; nam factum eius modestum esse nemo dixerit, fortasse ut sit tutum obtinebit.
确实,我们也不应当忽视,有些事情是无法容纳粉饰的,而只能进行辩护。 例如那个富人,他用鞭子抽打了他穷苦仇敌的雕像,因而被控犯有侵害罪;因为没有人会说他的行为是温和适度的,但也许他能争取到让这一行为免于受罚。
§4.2.101quodsi pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit an separanda narratio, cum ipsa condicione causae deliberandum est.
但是,如果陈述的一部分对我们有利,一部分对我们不利,那么应当将叙述混在一起还是予以拆分,必须根据案情的具体情况来考量。
nam si plura sunt quae nocent, quae prosunt obruuntur.
因为如果有害的事情更多,有利的事情就会被淹没。
itaque tunc dividere optimum erit, et iis, quae partem nostram adiuvabunt, expositis et confirmatis, adversus reliqua uti remediis, de quibus supra dictum est Si plura proderunt,
因此,那时最好的办法是予以拆分,在陈述并证实了那些有利于我方的部分之后,针对其余的部分采用上文所提到的补救方法。
§4.2.102etiam coniungere licebit, ut quae obstant in mediis velut auxiliis nostris posita minus habeant virium.
如果有益的事情更多,我们也可以将它们结合起来,以便使那些阻碍,被置于我们好比是助力的事物之中,从而减少其力量。
quae tamen non erunt nuda ponenda, sed ut et nostra aliqua argumentatione firmemus et diversa cur credibilia non sint adiiciamus; quia, nisi distinxerimus, verendum est, ne bona nostra permixtis malis inquinentur.
然而,这些内容决不能赤裸裸地提出,而是应当用我们自己的某种论证加以强化,并补充说明为什么相反的观点不可信;因为,如果我们不作区分,就必须担心我们好的部分会被混入的坏的部分所玷污。
§4.2.103illa quoque de narratione praecipi solent, ne qua ex ea fiat excursio, ne avertatur a iudice sermo, ne alienae personae vocem demus, ne argumentemur; adiiciunt quidam etiam, ne utamur adfectibus; quorum pleraque sunt frequentissime custodienda, immo nunquam, nisi ratio coegerit, mutanda.
关于叙述,人们也常有如下训诫:不应当从中进行任何旁敲侧击的旁白,言语不应背离法官,不应借他人之口说话,不应进行论证;有些人还补充说,不应当动用情感;其中大多数规则必须极频繁地遵守,或者说,除非理据强求,否则绝不可改变。
§4.2.104ut sit expositio perspicua et brevis, nihil quidem tam raro poterit habere rationem quam excursio; nec unquam debebit esse nisi brevis et talis, ut vi quadam videamur adfectus velut recto itinere depulsi, qualis est Ciceronis circa nuptias Sasiae:
为了使陈述清晰而简练,没有什么比旁白脱线更难具有合理理由的了;而且,除非它很简短,并且由于某种情感的力量,使我们看起来好比是被驱离了直路一般,否则决不应当有旁白。
§4.2.105O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni uita inauditum! O libidinem effrenatam et indomitam! O audaciam singularem! nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptiales non limen cubiculi non cubile filiae non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum
例如西塞罗关于萨西娅婚礼的这段话: “哦,这妇人难以置信的罪恶,除她一人之外,在整个人生中前所未闻! 哦,放荡而无法无天的纵欲! 哦,绝无仅有的大胆! 哪怕她不害怕神明的力量和世人的名声,难道她也不害怕那黑夜本身和那些婚礼的火把,不害怕洞房的门槛、女儿的床榻,甚至不害怕那曾见证先前婚礼的墙壁本身吗?
§4.2.106sermo vero aversus a iudice et brevius indicat interim et coarguit magis, de qua re idem, quod in prooemio dixeram, sentio, sicut de prosopopoeia quoque;
” 另一方面,背离法官的言语有时既能更简短地说明问题,又能更强有力地驳斥;对此我的看法与我在前言中所说的一样,对于拟人法也是如此。
qua tamen non Servius modo Sulpicius utitur pro Aufidia: somnone te languidum an gravi lethargo putem pressum? sed M. quoque Tullius circa nauarchos, (nam ea quoque rei expositio est) ut adeas, tantum dabis, et reliqua.
然而,这不仅被塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯在为奥菲迪娅辩护时使用过:“我该认为你是因睡眠而倦怠,还是被沉重的昏睡所压倒? ”而且马尔库斯·图利乌斯(西塞罗)在关于船长们的那部分(因为那也是案情的陈述)中也曾使用过:“为了走近,你将支付这么多钱,”等等。
§4.2.107quid? pro Cluentio, Staieni Bulbique colloquium nonne ad celeritatem plurimum et ad fidem confert? quae ne fecisse inobservantia quadam videatur, quanquam hoc in illo credibile non est, in Partitionibus praecepit, ut habeat narratio suavitatem, admirationes, exspectationes, exitus inopinatos, colloquia personarum, omnes adfectus.
还有,在《为克鲁恩蒂乌斯辩护》中,斯塔伊埃努斯与布尔布斯的对话,难道不也在极大程度上促成了迅速和可信吗? 为了不至于让人觉得他做这些事是由于某种疏忽——尽管这在他身上是不可信的——他在《修辞分类》中明确规定:叙述应该具有魅力、惊奇、期待、出乎意料的结局、人物的对话以及所有的情感。
§4.2.108argumentabimur, ut dixi, nunquam; argumentum ponemus aliquando; quod facit pro Ligario Cicero, cum dicit sic eum provinciae praefuisse, ut illi pacem esse expediret.
正如我所说,我们决不进行论证;但有时我们会提出论据;西塞罗在《为利加里乌斯辩护》中正是这样做的,当时他说利加里乌斯如此治理省份,以至于和平对他是有利的。
inseremus expositioni et brevem, cum res poscet, defensionem et rationem factorum.
当情况需要时,我们也会在陈述中插入简短的辩白和对行为原因的解释。
§4.2.109neque enim narrandum est tanquam testi sed tanquam patrono.
因为我们不应该像证人那样叙述,而应该像辩护人那样。
rei ordo per se talis est: Q. Ligarius legatus cum C. Considio profectus.
事情本身的顺序是这样的:“使节昆图斯·利加里乌斯与盖乌斯·孔西迪乌斯一同出发。
quid ergo M. Tullius? Q. enim, inquit, Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam cum C. Considio profectus est.
”那么,马尔库斯·图利乌斯又是怎么做的呢? 他说:“因为昆图斯·利加里乌斯,在没有任何战争迹象的时候,作为使节与盖乌斯·孔西迪乌斯一同出发前往非洲。
et alibi:
”而在其他地方:

词汇与语法注释

  1. 4.2.99repudiatae — 此处 *repudiatae* 是指代被休之妻的实质化分词的属格(呼应 §4.2.98 中的 *illam repudiavit, qua tacente*),修饰 *silentio*,意为“被休之妻的沉默”。
  2. 4.2.100ut sit tutum — 由 *ut* 引导的名词性从句,作主句动词 *obtinebit*(赢得、争取到)的宾语,意为“争取到让这一行为安全(免于处罚)”。
  3. 4.2.105nonne timuisse — 引用自西塞罗的《为克鲁恩蒂乌斯辩护》,表示强烈愤慨或惊讶的感叹不定式(主语未明示):“她难道没有害怕过吗(竟然不害怕)!”
  4. 4.2.106ut adeas, tantum dabis — 引用自西塞罗的《反 veranda》,用以说明在叙述中引入当事人直接对话的实例。其中 *ut adeas* 是表示目的的副词从句(“为了让你走近(探视)”)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §4.2.99-4.2.109. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:4.2.99-4.2.109

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。