Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §4.2.87-4.2.98

叙述顺序的调整与运用虚构陈述的原则

第 114 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良阐述了在叙述中调整事物顺序的可能性,并说明了虚构陈述(粉饰)的构建原则,强调前后一贯和避免自我矛盾的必要性,并结合具体的辩论练习进行了论证。

§4.2.87neque ideo tamen non id saepius facere oportebit, ut rerum ordinem sequamur.
然而,这并不意味着我们不应当更频繁地这样做,即遵循事物的顺序。
quaedam vero etiam turpiter convertuntur, ut si peperisse narres, deinde concepisse; apertum testamentum, deinde signatum; in quibus si id, quod posterius est, dixeris, de priore tacere optimum; palam est enim praecessisse.
但有些事情确实被极其丑陋地颠倒了,例如你先叙述已经生产,接着又叙述怀孕;或者先叙述遗嘱已被拆封,接着又叙述已被密封;在这些情况下,如果你已经说出了后发生的事,那么对先发生的事保持沉默是最好的;因为显而易见,前者必定已经先发生。
§4.2.88sunt quaedam et falsae expositiones, quarum in foro duplex genus est: alterum, quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium, qua nocte incestum Romae commiserat, Interamnae se fuisse dicebat;
虚假的陈述也确实存在,在法庭上它们有两种类型:一种是有证据支持的,例如普布利乌斯·克洛狄乌斯依靠证人,声称自己在罗马犯下乱伦罪的那天晚上正身处因特拉姆纳;另一种则必须依靠演说者的才智来加以维护。
alterum, quod est tuendum dicentis ingenio. id interim ad solam verecundiam pertinet, unde etiam mihi videtur dici color, interim ad quaestionem.
这有时仅涉及面子(在我看来,“粉饰[color]”一词正是由此得名),有时则涉及争议的关键点。
§4.2.89sed utrumcunque erit, prima sit curarum, ut id quod fingemus fieri possit; deinde, ut et personae et loco et tempori congruat et credibilem rationem et ordinem habeat; si continget, etiam verae alicui rei cohaereat aut argumento, quod sit in causa, confirmetur.
但无论属于哪一种,我们的首要关切应当是使我们所虚构的事情具有可行性;其次,使它与人物、地点和时间相协调,并具有令人信服的理由和顺序;如果可能的话,还要使它与某种真实的事情联系在一起,或者得到案情中已有论据的证实。
nam quae tota extra rem petita sunt, mentiendi licentiam produnt.
因为完全从案情之外寻求的事物,会暴露信口开河的虚伪。
§4.2.90curandum praecipue, (quod fingentibus frequenter excidit) ne qua inter se pugnent; quaedam enim partibus blandiuntur, sed in summam non consentiunt; praeterea, ne iis, quae vera esse constabit, adversa sint; in schola etiam, ne color extra themata quaeratur.
特别需要注意的是(这经常被虚构者所遗漏),绝不能让任何细节相互矛盾;因为某些事情在局部上讨人喜欢,但在总体上却无法一致;此外,绝不能与那些已确定为真实的事情相违背;即使在辩论学校中,也不要到题目之外去寻求粉饰。
§4.2.91utrobique autem orator meminisse debebit actione tota, quid finxerit, quoniam solent excidere quae falsa sunt, §4.2.92verumque est illud, quod vulgo dicitur, mendacem memorem esse oportere.
然而在两种情况下,演说家都必须在整个辩论过程中记住自己虚构了什么,因为虚假的事情往往容易被遗忘,俗话所说的“撒谎者应该有好的记性”确实是真理。
sciamus autem, si de nostro facto quaeratur, unum nobis aliquid esse dicendum; si de alieno, mittere in plura suspiciones licere.
但我们要知道,如果是针对我们自己的行为进行质询,我们必须只讲述一个一贯的版本;如果是针对他人的行为,则允许将怀疑引向多个方向。
est tamen quibusdam scholasticis controversiis, in quibus ponitur aliquem non respondere quod interrogator, libertas omnia enumerandi, quae responderi potuissent.
然而,在某些学校辩论题中,假设某人不回答提问者的问题,那么就存在列举所有本来可以回答之事的自由。
§4.2.93fingenda vero meminerimus ea, quae non cadant in testem.
但我们要记住,应该虚构的是那些不会落入证人指证范围的事。
sunt autem haec, quae a nostro dicuntur animo, cuius ipsi tantum conscii sumus; item quod a defunctis, nec hoc enim est qui neget; itemque ab eo cui idem expediet, is enim non negabit; ab adversario quoque, quia non est habiturus in negando fidem.
这些包括:据称来自我们自己内心的想法,而这只有我们自己知道;同样,来自死者的话,因为没有人能否定这一点;以及来自那些同样会从中获益的人,因为他不会否认;也来自对手,因为他在否认时是不会获得信任的。
§4.2.94somniorum et superstitionum colores ipsa iam facilitate auctoritatem perdiderunt.
源自梦境和迷信的粉饰,因其本身的廉价易得已经失去了说服力。
non est autem satis in narratione uti coloribus, nisi per totam actionem consentiant, cum praesertim quorundam probatio sola sit in adseveratione et perseverantia;
但在叙述中使用粉饰还不够,除非它们在整个辩论中相协调,尤其是因为某些演说者的证明完全在于他们的断言和坚持。
§4.2.95ut ille parasitus, qui ter abdicatum a divite iuvenem et absolutum tanquam suum filium asserit, habebit quidem colorem, quo dicat et paupertatem sibi causam exponendi fuisse et ideo a se parasiti personam esse susceptam, quia in illa domo filium haberet; et ideo illum ter innocentem abdicatum, quia filius abdicantis non esset.
例如那个寄生虫,他声称那个被富人三次驱逐并宣判无罪的年轻人是自己的儿子,他确实会有一种粉饰,用以说明贫穷是他抛弃婴儿的原因,而他之所以扮演寄生虫的角色也是因为他的儿子就在那个家里,并且那个年轻人之所以在清白无辜的情况下三次被驱逐,是因为他并不是那个要驱逐他的富人的儿子。
§4.2.96nisi tamen in omnibus verbis et amorem patrium atque hunc quidem ardentissimum ostenderit et odium divitis et metum pro invene, quem periculose mansurum in illa domo, in qua tam invisus sit, sciat, suspicione subiecti petitoris non carebit.
然而,除非他在所有言辞中既展现出父爱(而且确实是最热烈的父爱),又展现出对富人的仇恨,以及对这个年轻人的担忧(因为他知道年轻人留在那个如此憎恨他的家里是极其危险的),否则他就无法免除他是受人指使的虚假起诉者的嫌疑。
§4.2.97evenit aliquando in scholasticis controversiis, quod in foro an possit accidere dubito, ut eodem colore utraque pars utatur, deinde eum pro se quaeque defendat, ut in ilia controversia: §4.2.98uxor marito dixit, appellatam se de stupro a privigno et sibi constitutum tempus et locum; eadem contra filius detulit de noverca, edito tantum alio tempore ac loco;
在学校的辩论练习中,有时会出现双方使用同一种粉饰,然后各自为自己的利益进行辩护的情况,尽管我怀疑这在真实的法庭中是否可能发生,例如在下面这个辩论题中:妻子告诉丈夫,前房儿子向她提出通奸要求,并为她约定了时间和地点;相反,儿子也对继母提出了同样的指控,只是指明了另一个不同的时间和地点。
pater in eo, quem uxor praedixerat, filium invenit, in eo, quem filius, uxorem;
父亲在妻子预告的时间和地点找到了儿子,在儿子预告的时间和地点找到了妻子。
illam repudiavit, qua tacente filium abdicat.
他休了妻子,在妻子保持沉默的情况下,他正要驱逐儿子。
nihil dici potest pro iuvene, quod non idem sit pro noverca.
凡是能为年轻人辩白的话,没有哪一句不能同样用来为继母辩白。

词汇与语法注释

  1. 4.2.87neque ideo tamen non id saepius facere oportebit — neque... non 构成双重否定(“然而这并不意味着不应该……”)。代名词 id 预指其后作为同位语的 ut 从句 ut rerum ordinem sequamur。
  2. 4.2.88unde etiam mihi videtur dici color — 对修辞学术语 color(粉饰、说辞)比喻性来源的解释。此处说明该词源于为了面子(verecundia)而对非真实陈述进行掩盖和美化的尝试。
  3. 4.2.89prima sit curarum — curarum 是复数属格,作为阴性单数主格形容词 prima 的部分属格(“在所有关切中的首要之事”)。
  4. 4.2.90quod fingentibus frequenter excidit — fingentibus 是现在分词的名词化,用作与格(“对于虚构者”),是动词 excidit(漏掉、遗忘)的与格补足语。
  5. 4.2.92est tamen quibusdam scholasticis controversiis... libertas — 与格 quibusdam scholasticis controversiis 与动词 est 连用,构成领有与格结构(“在某些学校辩论题中……存在自由”)。
  6. 4.2.93non cadant in testem — cadere in + 宾格的用法,在此表示“落入……的范围”或“受制于”,即这些虚构的事实不会落入证人指证的范畴,因而无法被证言戳穿。
  7. 4.2.96suspicione subiecti petitoris non carebit — subiecti 是动词 subicere(暗中替代、收买)的完成时被动分词,在此指“受唆使的、虚假的起诉者”。动词 carebit 支配夺格 suspicione(“将无法免除嫌疑”)。
  8. 4.2.97eodem colore utraque pars utatar — utatar 是 utatur(动词 uti 的现在时虚拟式第三人称单数)的文本异体或印刷错误。动词 uti 支配夺格 eodem colore。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §4.2.87-4.2.98. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:4.2.87-4.2.98

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。