§4.2.77verbis elevare quaedam licebit; luxuria liberalitatis, avaritia parsimoniae, negligentia simplicitatis nomine lenietur; vultu denique, voce, habitu vel favoris aliquid vel miserationis merebor.
允许用言辞来淡化某些事情;放荡将被冠以大度之名,贪婪被冠以节俭之名,疏忽被冠以单纯之名,以此来予以缓和;最后,通过我的表情、声音和举止,我将赢得某种好感或同情。
solet nonnunquam movere lacrimas ipsa confessio.
坦白本身有时也往往会催人泪下。
atque ego libenter interrogem, sint illa defensuri, quae non narraverint, necne?
而我想乐意地提问:他们是否打算为那些他们没有叙述的事情辩护,抑或不打算?
§4.2.78nam si neque defenderint neque narraverint, tota causa prodetur; at si defensuri sunt, proponere certe plerumque id, quod confirmaturi sumus, oportet.
因为如果他们既不辩护也不叙述,整个案子就会被放弃;但如果他们打算辩护,通常确实必须首先提出我们所要论证的事情。
cur ergo non exponamus, quod et dilui potest et, ut hoc contingat, utique indicandum est?
那么,既然某事既可以被稀释(反驳),且为了达到这个目的,又无论如何必须予以指明,我们为什么不把它陈述出来呢?
§4.2.79aut quid inter probationem et narrationem interest, nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio? videamus ergo, num haec expositio longior demum debeat esse et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione), cui tamen plurimum confert frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus; non posse vim rerum ostendi prima expositione; exspectent et opiniones suas differant et bene sperent.
或者说,在论证和叙述之间,除了叙述是论证的连续提出,反过来论证是与叙述相吻合的确证之外,还有什么区别呢? 因此,让我们看看,这一陈述最终是否应该通过准备工作和某些论据(我说的是论据,而不是论证的过程)而变得更长且稍微有些繁复,然而,频繁地断言我们将实现我们所说的话,对此却有极大的帮助——即事物的力量无法在最初的陈述中显现出来;让他们等待,保留他们的意见,并抱有良好的期望。
§4.2.80denique utique narrandum est, quidquid aliter quam adversarius exposuit narrari potest, aut etiam prooemia sunt in his causis supervacua;
总之,凡是可以用与对手陈述不同的方式进行叙述的事情,无论如何都必须予以叙述,否则在这些诉讼中,甚至前言(绪论)也是多余的;因为前言除了使裁判官更适应于对事实的了解之外,还能起什么更大的作用呢?
quae quid magis agunt, quam ut cognitioni rerum accommodatiorem iudicem faciant? atque constabit, nusquam esse eorum maiorem usum, quam ubi animus iudicis ab aliqua contra nos insita opinione flectendus est.
而且可以确定的是,没有什么地方比在裁判官的心灵必须从某种针对我们的固有成见中扭转过来时,前言的作用更大了。
§4.2.81coniecturales autem causae, in quibus de facto quaeritur, non tam saepe rei, de qua indicium est, quam eorum, per quae res colligenda est, expositionem habent.
然而,在针对事实进行质询的推测性案件中,叙述的往往不是作为判决对象的事实本身,而是借以推论出该事实的那些蛛丝马迹。
quae cum accusator suspiciose narret, reus levare suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad iudicem perferri oportet.
既然控方是以令人起疑的方式叙述这些事情,而被告必须减轻这种怀疑,那么,这二者就必须以不同的方式将事情呈现给裁判官。
§4.2.82at enim quaedam argumenta turba valent, diducta leviora sunt.
但是有人会说,“某些论据在成群时强而有力,一旦分开就显得微弱”。
id quidem non eo pertinet, ut quaeratur an narrandum, sed quomodo narrandum sit.
这确实不涉及是否应该叙述,而是涉及应该如何叙述。
nam et congerere plura in expositione quid prohibet, si id utile est causae, et promittere, sed et dividere narrationem et probationes subiungere partibus atque ita transire ad sequentia?
因为如果对诉讼有益,有什么能阻止我们在陈述中聚集多项论据,并予以承诺,甚至分割叙述,将证明贴合于各个部分,并由此过渡到随后的事情中去呢?
§4.2.83nam ne iis quidem accedo, qui semper eo putant ordine, quo quid actum sit, esse narrandum, sed eo malo narrare, quo expedit.
因为我甚至不同意那些认为叙述必须总是按照事情发生的顺序来进行的人,而是更喜欢按照有利的顺序来进行叙述。
quod fieri plurimis figuris licet.
这可以通过极多的修辞手段来实现。
nam et aliquando nobis excidisse simulamus, cum quid utiliore loco reducimus, et interim nos reddituros reliquum ordinem testamur, quia sic futura sit causa lucidior; interim re exposita subiungimus causas quae antecesserunt.
因为有时,当我们在更有用的地方重新引入某事时,我们会假装它先前被我们遗忘了;有时我们声称我们将恢复余下的顺序,因为这样案情会更清晰;有时,在陈述了事实之后,我们再附加上先前发生的原因。
§4.2.84neque enim est una lex defensionis certumque praescriptum; pro re, pro tempore intuenda quae prosint, atque ut erit vulnus, ita vel curandum protinus vel, si curatio differri potest, interim deligandum.
因为辩护并没有单一的法则和固定的规定;必须根据具体情况和时机来审视何者有利,并且就像对待伤口一样,要么立刻予以医治,要么如果医治可以推迟,就先在期间予以包扎。
§4.2.85nec saepius narrare duxerim nefas, quod Cicero pro Cluentio fecit; estque non concessum modo, sed aliquando etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque quae simplices non sunt.
我也不认为多次叙述是什么罪过,西塞罗在《为克鲁恩提乌斯辩护》中就曾这么做过;这不仅是被允许的,有时甚至也是必要的,如在索贿案以及所有复杂的案件中。
amentis est enim superstitione praeceptorum contra rationem causae trahi.
因为因迷信条规而被拉向违背诉讼合理性的方向,是愚蠢之人的表现。
§4.2.86narrationem ideo ante probationes ponere est institutum, ne iudex, qua de re quaeratur, ignoret.
叙述之所以被规定放在论证之前,是为了不让裁判官不知道所要质询的是什么事情。
cur igitur, si singula probanda aut refellenda erunt, non singula etiam narrentur? me certe, quantacunque nostris experimentis habenda est fides, fecisse hoc in foro, quotiens ita desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis, qui iudicabant, scio; et (quod non arroganter dixerim, quia sunt plurimi, quibuscum egi, qui me refellere possint, si mentiar) fere ponendae a me causae officium exigebatur.
那么,如果各个细节都需要被证明或反驳,为什么不也把各个细节分别予以叙述呢? 至少就我而言,无论我的经验应该得到多么大的信任,我都确知,每当实用性有此要求时,我就会在法庭上这样做,并且得到了学者们和裁判者们的赞同;而且(我这绝非自夸,因为与我共同诉讼的人极多,如果我撒谎,他们尽可以反驳我),呈现案情的职责几乎总是被要求由我来承担。