Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §4.2.66-4.2.76

事实不利时叙述事实的技巧

第 112 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

讨论了在辩论中叙述(事实陈述)对己方不利时的应对方法。指出如果事实本身无法争辩,则应围绕行为的法律界定进行争论,或者在事实确定后,从不同的角度重新陈述该行为的意图或性质。

§4.2.66et quatenus etiam forte quadam pervenimus ad difficilius narrationum genus, iam de iis loquamur, in quibus res contra nos erit, quo loco nonnulli praetereundam narrationem putaverunt.
既然由于某种偶然,我们已经触及了叙述中较为困难的一类,那么现在就让我们来讨论那些事实对我们不利的情况,在那种情况下,有些人认为应当省略叙述。
et sane nihil est facilius, nisi prorsus totam causam omnino non agere.
确实,没有什么比这更容易的了,除非一个人打算彻底放弃整个诉讼。
sed si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem, cuius artis est malam esse causam silentio confiteri? nisi forte tam hebes futurus est iudex, ut secundum id pronuntiet, quod sciet narrare te noluisse.
但如果你出于某种正当的理由接受了这类诉讼,那么用沉默来承认自己的案情糟糕,这算是什么技巧呢? 除非裁判官竟然如此愚钝,以至于会根据他所知道的、你不想叙述的事情来做出判决。
§4.2.67neque infitias eo in narratione, ut aliqua neganda, aliqua adiicienda, aliqua mutanda, sic aliqua etiam tacenda; sed tacenda, quae tacere oportebit et liberum erit.
我也不否认,在叙述中,正如有些事情应当予以否定,有些应当予以增加,有些应当予以修改一样,同样有些事情也应当予以默然不提;但应当默然不提的,是那些应该且允许保持沉默的事情。
quod fit nonnunquam brevitatis quoque gratia, quale illud est, respondit quae ei visum est.
这有时也是为了简练起见,比如这样的话:“他回答了他认为合适的话。
§4.2.68distinguamus igitur genera causarum.
” 因此,让我们区分诉讼的类型。
namque in iis, in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiamsi erunt contra nos themata, confiteri nobis licebit: pecuniam de templo sustulit sed privatam, ideoque sacrilegus non est.
因为在那些不针对过错本身,而是针对诉讼性质进行询问的案件中,即使主题对我们不利,我们也可以承认事实:“他从神殿里拿走了钱,但那是私人财产,因此他不是神物窃盗犯。
§4.2.69virginem rapuit, non tamen optio patri dabitur.
” “他强暴了处女,但父亲将不被给予选择权。
ingenuum stupravit et stupratus se suspendit, non tamen ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem milia, quae poena stupratori constitute est, dabit.
”“他强暴了自由身份的青年,被强暴者上吊自杀;然而强暴者并不会因此作为死亡的原因而被处以极刑,而是将支付一万,这是为强暴者规定的惩罚。
verum in his quoque confessionibus est aliquid, quod de invidia, quam expositio adversarii fecit, detrahi possit, cum etiam servi nostri de peccatis suis mollius loquantur.
”但是,即使在这些承认中,也有一些东西可以用来减轻对方陈述所造成的反感,因为连我们的奴隶在谈到自己的过错时也会说得比较委婉。
§4.2.70quaedam enim quasi non narrantes mitigabimus: non quidem, ut adversarius dicit, consilium furti in templum attulit nec diu captavit eius rei tempus; sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est.
因为我们会把某些事情缓和下来,仿佛并不是在进行叙述:“他确实没有像对手所说的那样,把偷窃的意图带进神殿,也没有长期窥伺那件事的机会;他只是受到了机会和看守不在的诱惑,被在人心中拥有过大力量的金钱所击败。
sed quid refert? peccavit et fur est; nihil attinet id defendere, cuius poenam non recusamus.
”但这有什么关系呢? 他犯了罪,是个小偷;我们既然不拒绝惩罚,去为那件事辩护就毫无意义。
§4.2.71interim quasi damnemus ipsi: vis te dicam vino impulsum? errore lapsum? nocte deceptum? vera sunt ista fortasse;
有时我们自己仿佛也在谴责他们:“你想让我说你是受了酒精的驱使? 由于错误而失足? 被黑夜所欺骗?
tu tamen ingenuum stuprasti, solve decem milia.
这些或许是真的;然而你强暴了自由身份的青年,支付一万吧。
nonnunquam praepositione praemuniri potest causa, deinde exponi.
”有时,可以通过先行的主张来防卫诉讼,然后再进行陈述。
§4.2.72contraria sunt omnia tribus filiis, qui in mortem patris coniurarant: sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum intrarunt patre dormiente; cum occidere eum nemo potuisset, excitato omnia indicarunt.
对于合谋杀害父亲的三个儿子来说,一切都是不利的:他们抽了签,夜里各自依次拿着刀,在父亲睡觉时进入了卧室;由于没有人能杀得了他,在父亲被惊醒后,他们交代了一切。
§4.2.73si tamen pater, qui divisit patrimonium et reos parricidii defendit, sic agat: quod contra legem sufficit, parricidium obiicitur iuvenibus, quorum pater vivit atque etiam liberis suis adest.
然而,如果那位分配了家产并为被控杀父罪的儿子们辩护的父亲这样申辩:“在法律上已经足够的是,杀父之罪被指控于这些年轻人,而他们的父亲还活着,甚至还亲自来帮助他的孩子们。
ordinem rei narrare quid necesse est, cum ad legem nihil pertineat? sed si confessionem culpae meae exigitis, fui pater durus et patrimonii, quod iam melius ab his administrari poterat, tenax custos;
既然这与法律毫无关系,叙述事情的经过又有何必要?
§4.2.74deinde subiiciat stimulatos ab iis, quorum indulgentiores parentes erant, semper tamen habuisse eum animum, qui sit eventu deprehensus, ut occidere patrem non possent; neque enim iureiurando opus fuisse, si alioqui hoc mentis habuissent, nec sorte, nisi quod se quisque eximi voluerit, omnia haec qualiacunque placidioribus animis accipientur, illa brevi primae propositionis defensione mollita.
但如果你们要求我承认自己的过错,那我曾是一个严厉的父亲,是一个死守着本已可以由他们更好地管理的家产的看守者;” 接着,他应该补充说,他们是受到了那些父母更为宽容的人的怂恿,然而他们始终怀着那个由结果显明出来的意图,以至于他们不能杀害自己的父亲;因为如果他们有另外的心思,就不需要誓言,也不需要抽签,除非是因为每个人都希望自己被免除;所有这些事情,无论性质如何,都会在第一个主张的简短辩护得到缓和之后,被以较为平和的心态所接受。
§4.2.75at cum quaeritur an factum sit vel quale factum sit, licet omnia contra nos sint, quomodo tamen evitare expositionem salva causae ratione possumus? narravit accusator neque ita ut, quae essent acta, tantum indicaret, sed adiecit invidiam, rem verbis exasperavit, accesserunt probationes, peroratio incendit et plenos irae reliquit.
但是,当被询问到某事是否已经发生,或者发生的是什么性质的事情时,尽管一切都对我们不利,我们又如何在保持诉讼合理性的同时避免陈述呢? 原告已经作了叙述,而且不仅仅是指出发生了什么,还增加了反感,用言词激化了事情,加上了论证,结语煽动了情绪并使裁判官充满愤怒。
exspectat naturaliter iudex, §4.2.76quid narretur a nobis.
裁判官自然期待着我们这边叙述些什么。
si nihil exponimus, illa esse quae adversarius dixit et talia qualia dixit credat necesse est.
如果我们什么都不陈述,他必然会相信对手所说的那些事情存在,并且就是对手所说的那种性质。
quid ergo? eadem exponemus? si de qualitate agitur, cuius tum demum quaestio est, cum de re constat, eadem sed non eodem modo; alias causas, aliam mentem, aliam rationem dabo.
那该怎么办? 我们要陈述同样的事情吗? 如果争论的是性质问题——对它的探究只有在事实确定之后才会产生——我们要陈述同样的事情,但不用同样的方式;我将给出其他的起因、其他的意图、其他的理由。

词汇与语法注释

  1. §4.2.67ut ..., sic ... — 相关连接词 `ut ..., sic ...`(正如……,同样也……)的结构。它在这里实际上充当了否定动词短语 `neque infitias eo`(我不否认)的实质宾语从句。
  2. §4.2.74neque enim iureiurando opus fuisse — 引入自第74节开头的动词 `subiiciat` 的间接引语(宾格加不定式结构)的延续。从 `semper tamen habuisse...` 通过并列连词 `neque enim` 连接到 `opus fuisse`。注意,夺格名词 `iureiurando` 是由无人称表达 `opus est`(需要……)所支配的夺格,而不是不定式 `fuisse` 的主语。
  3. §4.2.76cuius tum demum quaestio est, cum de re constat — 属格关系代词 `cuius` 指代先行词 `qualitate`,并修饰它。这表达了罗马修辞学中地位学说(Status theory)的一个基本原则:只有在事实本身确定之后,关于性质(status qualitatis)的探讨才会产生。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §4.2.66-4.2.76. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:4.2.66-4.2.76

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。