Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §4.2.54-4.2.65

叙述中的论证铺垫与生动描绘

第 111 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

本节讨论了在叙述中撒下论证种子的做法、西塞罗《为米罗辩护》中所体现的“巧妙的纯朴”之功效,以及“壮丽”与“生动”(enargeia)作为叙述附加美德的合理性。

§4.2.54ne illud quidem fuerit inutile, semina quaedam probationum spargere, verum sic ut narrationem esse meminerimus non probationem.
撒下一些论证的种子也并非无益,但前提是我们要记住这是叙述,而不是论证。
nonnunquam tamen etiam argumento aliquo confirmabimus, quod proposuerimus, sed simplici et brevi, ut in veneficiis: sanus bibit, statim concidit, livor ac tumor confestim est insecutus.
然而,有时我们也会用某种论据来证实我们所提出的事,但要简单而简短,就像在毒杀案中一样:“他健康地喝下,立刻倒地,青紫与肿胀随即出现。
§4.2.55hoc faciunt et illae praeparationes, cum reus dicitur robustus, armatus contra infirmos, inermes, securos.
” 那些事前的准备也起到了这种作用,比如当被告被称为身体强壮、武装起来对付虚弱、无武装且毫无防备之人时。
omnia denique, quae probation tractaturi sumus, personam, causam, locum, tempus, instrumentum, occasionem, narratione delibabimus.
总之,我们在论证中将要处理的一切——人物、原因、地点、时间、工具、机会——都将在叙述中提前触及。
§4.2.56aliquando, si destituti fuerimus his, etiam fatebimur vix esse credibile, sed verum et hoc maius habendum scelus; nescire nos quomodo factum sit aut quare, mirari sed probaturos.
有时,如果我们缺乏这些,我们甚至会承认这几乎令人难以置信,但却是真实的,且正因如此,这一罪行应当被视为更加恶劣;我们不知道它是如何或为何发生的,我们感到惊讶,但我们将予以证实。
§4.2.57optimae vero praeparationes erunt quae latuerint, it a Cicerone sunt quidem utilissime praedicta omnia, per quae Miloni Clodius non Clodio Milo insidiatus esse videatur; plurimum tamen facit illa callidissima simplicitatis imitatio: Milo autem, cum in senate fuisset eo die, (quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutauit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est.
然而,最好的准备是那些隐藏起来的准备。 西塞罗非常有用率地预先说明了所有事情,由此使人觉得是克洛狄乌斯对米罗进行了埋伏,而不是米罗对克洛狄乌斯进行了埋伏;然而,最起作用的是那对纯朴极其巧妙的模仿:“然而米罗,那天在元老院开会,直到元老院解散,他回到家,换了鞋子和衣服,稍微停留了一会儿,正如通常那样,等他的妻子作好准备。
§4.2.58quam nihil festinato, nihil praeparato fecisse videtur Milo! quod non solum rebus ipsis vir eloquentissimus, quibus moras et lentum profectionis ordinem ducit, sed verbis etiam vulgaribus et cotidianis et arte occulta consecutus est; quae si aliter dicta essent, strepitu ipso iudicem ad custodiendum patronum excitassent.
” 米罗看起来是多么毫无匆忙,毫无准备地行动啊! 这位极善雄辩的人不仅通过事实本身(以此拉长了延迟和缓慢的出发顺序),而且通过普通和日常的辞令以及隐藏的技巧实现了这一点;这些话如果换一种说法,就会以其声响本身惊醒法官,使之去防范辩护人。
§4.2.59frigere videntur ista plerisque, sed hoc ipso manifestum est, quomodo iudicem fefellerit, quod vix a lectore deprehenditur.
这些话在大多数人看来似乎毫无生气,但正是由此显而易见,它是如何欺骗了法官,因为读者也几乎无法察觉到。
haec sunt quae credibilem faciant expositionem.
这些就是使陈述具有可信度的事物。
§4.2.60nam id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiamsi quidam scriptores artium hoc quoque tanquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.
因为,关于在叙述中不要说任何相反或自相矛盾的话这一点,如果还需要向谁传授的话,那这个人学习其余的东西也是徒劳的,尽管某些修辞学家把这也当作某种隐秘且由他们明智地发掘出来的东西来传授。
§4.2.61his tribus narrandi virtutibus adiiciunt quidam magnificentiam, quam μεγαλοπρέπειαν vocant, quae neque in omnes causas cadit (nam quid in plerisque iudiciis privatis, de certa credita, locato et conducto, interdictis habere loci potest supra modum se tollens oratio?) neque semper est utilis, velut proximo exemplo Miloniano patet.
在叙述的三种美德之外,有些人还加上了壮丽,即希腊语中所说的 megaloprepena,这既不适用于所有的诉讼(因为在大多数私诉中,例如关于确定的债权、租赁、禁令,那种超越常规的崇高演说能有什么位置呢? ),也不总是有效,正如刚才的米罗的例子所明示的那样。
§4.2.62et meminerimus multas esse causas, in quibus confitendum, excusandum, summittendum sit quod exponimus; quibus omnibus aliena est illa magnificentiae virtus.
而且我们应该记住,有许多案件,在其中我们必须承认、辩解、谦卑地陈述我们所展示的事情;对于所有这些,壮丽的美德都是格格不入的。
quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter, invidiose, graviter, dulciter, urbane; quae, cum suo quoque loco sint laudabilia, non sunt huic parti proprie adsignata et velut dedita.
因此,壮丽地说话并不比悲惨地、令人反感地、庄重地、甜美地、文雅地说话更属于叙述的特征;这些虽然在各自的场合值得赞美,但并不是专门分配给这一部分且仿佛奉献给它的。
§4.2.63illa quoque ut narrationi apta, ita ceteris quoque partibus communis est virtus, quam Theodectes huic uni proprie dedit; non enim magnificam modo vult esse, verum etiam iucundam expositionem.
那项美德不仅适合于叙述,也为其他部分所共有,而狄奥德克特斯却将其专门赋予了叙述这一部分;因为他不仅希望陈述是壮丽的,而且也希望是愉悦的。
sunt qui adiiciant his evidentiam, quae ἐνάργεια Graece vocatur.
也有人在这些之外加上了生动,即希腊语中所谓的 enargeia。
§4.2.64neque ego quemquam deceperim, ut dissimulem Ciceroni quoque plures partes placere.
我也不想欺骗任何人,以至于隐瞒西塞罗也赞同更多的要素。
nam praeterquam planam et brevem et credibilem vult esse evidentem, moratam cum dignitate.
因为除了希望它是清晰、简短和可信的之外,他还希望它是生动的,且伴随着尊严而体现性格特征的。
sed in oratione morata debent esse omnia cum dignitate, quae poterunt.
但是在体现性格特征的演说中,只要有可能,一切都应当伴随着尊严。
evidentia in narratione, quantum ego intelligo, est quidem magna virtus, cum quid veri non dicendum, sed quodammodo etiam ostendendum est; sed subiici perspicuitati potest, quam quidam etiam contrariam interim putaverunt, quia in quibusdam causis obscuranda veritas esset; quod est ridiculum.
在我看来,叙述中的生动确实是一项伟大的美德,当某些真实的事情不仅应当被说出,而且在某种程度上也应当被展示出来时;但它可以被归入明晰性之下,有些人甚至有时认为它与明晰性相反,因为在某些案件中真相必须被掩盖;这是荒谬的。
§4.2.65nam qui obscurare vult, narrat falsa pro veris, et in iis quae narrat debet laborare, ut videantur quam evidentissima.
因为想要掩盖真相的人,是拿假话当真话来说,而在他所叙述的事情中,他必须努力使其显得尽可能生动。

词汇与语法注释

  1. 4.2.54ne illud quidem fuerit inutile — fuerit 为虚拟语气完成时,表示某种潜在的或缓和的断定(“……也并非无益”)。虽然在语法上也可以看作直陈语气将来完成时,但在本句中作为主句动词,用来提出修辞上的建议。
  2. 4.2.57quoad senatus est dimissus — quoad 是表示时间的主从连词,意为“直到……为止”或“在……期间”。此处引用西塞罗《为米罗辩护》(28),与直陈语气连用,以强调米罗在元老院逗留时间的自然性,表明他像往常一样等待元老院解散,没有任何可疑的匆忙。
  3. 4.2.58quod non solum rebus ipsis... sed verbis etiam... consecutus est — 关系代词 quod(宾格)指代前句的整个内容(即米罗看起来毫无匆忙、毫无准备地行动),并作为 consecutus est 的直接宾语。这是关系代词引导的句际连接(relative connection)。
  4. 4.2.60id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est — 指示代名词 id 先行预示了后续同格的 ne 从句(“在叙述中不要说任何自相矛盾的话”)。假设从句 si cui praecipiendum est(“如果这还需要向谁传授的话”)强调了作者对那些连如此基本的原则都无法遵守的初学者的无奈与讽刺。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §4.2.54-4.2.65. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:4.2.54-4.2.65

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。