Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §4.2.43-4.2.53

叙述中适度简短与确立可信度的方法

第 110 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者指出叙述的“简短”本质在于既不说多也不说少的中庸之道,并告诫人们要提防过度删减所带来的晦涩;同时,他论述了划分冗长叙述的技巧,以及为了确立可信度而设置合理的因果关系和人物性格的重要性。

§4.2.43nos autem brevitatem in hoc ponimus, non ut minus, sed ne plus dicatur quam oporteat.
然而,我们把简短定位在这一点上:不是为了说得更少,而是为了不说超过所需的话。
nam iterationes quidem et ταυτολογίας et περισσολογίας, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo; sunt enim haec vitia non tantum brevitatis gratia refugienda.
至于在叙述中某些修辞学家传授应当避免的重复、同义反复和冗长,我就不谈了;因为避免这些缺点,并不仅仅是为了简短的缘故。
§4.2.44non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque est aliquid narrationi superesse quam deesse.
但是,伴随着那些过分删减一切的人而来的晦涩,必须同样予以提防;叙述中有些许冗余,总比有所缺失要好。
nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur.
因为多余的话语会带来厌烦,而必要的话语被删去则会带来危险。
§4.2.45quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit; ut fortasse ubicunque, in narratione tamen praecipue, media haec tenenda sit via dicendi quantum opus est et quantum satis est.
因此,那种萨鲁斯特式的简短——虽然在他本人那里算是一种美德——以及那种突兀的文风也必须避免,因为这种文风也许较少让闲暇的读者产生误解,但却会从听众耳边飞掠而过,不会等待被重复,尤其是因为读者几乎只有博学之人,而大抵是乡野之人被派往法官席,来对他们所理解的事情做出判决;因此,也许在任何地方,但特别是在叙述中,必须保持这种说得既如所期又如所足的中庸辩论之道。
§4.2.46quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta; nam et fallit voluptas et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium.
然而,我不希望“如所期”仅仅被理解为足以说明的程度,因为简短不应当是毫无修饰的,否则就会显得粗野;因为愉悦也会让人忘记时间,能取悦人的东西显得不那么长,正如一条优美平缓的道路,即使距离较长,也比一条艰涩荒凉的捷径更不容易让人疲劳。
§4.2.47neque mihi unquam tanta fuerit cura brevitatis, ut non ea, quae credibilem faciunt expositionem, inseri velim.
我也决不会对简短如此在意,以至于不想插入那些使陈述具有可信度的事物。
simplex enim et undique praecisa non tam narratio vocari potest quam confessio.
因为单调且四处被删减的陈述,与其说是叙述,不如说是自白。
sunt porro multae condicione ipsa rei longae narrationes, quibus extrema (ut praecepi) prooemii parte ad intentionem praeparandus est iudex; deinde curandum, ut omni arte vel ex spatio eius detrahamus aliquid vel ex taedio.
此外,由于事情本身的性质,有许多漫长的叙述,对于这些,(正如我所传授的)必须在序论的最后部分准备好法官的注意力;接着必须注意,通过各种技巧,要么减少其篇幅,要么减轻其沉闷。
§4.2.48ut minus longa sit, efficiemus quae poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum, quae differemus: quas causas occidendi habuerit, quos adsumpserit conscios, quemadmodum disposuerit insidias, probationis loco dicam.
为了使它不那么长,我们将尽力通过推迟来达到目的,但并非对我们推迟的事情只字不提:“他有什么杀人动机,他招募了哪些同谋,他是如何布置埋伏的,这些我将在论证部分说明。
§4.2.49quaedam vero ex ordine praetermittenda, quale est apud Ciceronem: moritur Fulcinius; multa enim, quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam.
” 但有些事情确实应该从顺序中完全省略,正如在西塞罗那里:“富尔基尼乌斯死了;因为事实中的许多事情,由于脱离了案情,我将予以省略。
et partitio taedium levat: dicam quae acta sint ante ipsum rei contractum, dicam quae in re ipsa, dicam quae postea.
”此外,划分也能减轻厌烦:“我将讲述在事情本身发生之前做了什么,我将讲述在事情本身中做了什么,我将讲述在事情之后做了什么。
§4.2.50ita tres potius modicae narrationes videbuntur quam una longa.
” 这样,看起来就像是三个适度的叙述,而不是一个漫长的叙述。
interim expediet expositiones brevi interfatione distinguere: audistis quae ante acta sunt, accipite nunc quae insequuntur.
其间,用简短的过门来区分陈述是有效的:“你们已经听到了之前发生的事,现在请听接下来的事。
reficietur enim iudex priorum fine et se velut ad novum rursus initium praeparabit.
”因为法官会因前事的结束而精神振作,并为再次开始新的一段做好准备。
§4.2.51si tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio; quod Cicero etiam in brevi narratione fecit: adhuc, Caesar, Q. Ligarius omni culpa caret; domo est egressus non modo nullum ad bellum sed ne ad minimum i quidem belli suspicionem et cetera.
然而,如果即使运用了这些技巧,事情的顺序仍然拖得很长,那么在最后部分进行提醒将并非无益;这也是西塞罗甚至在简短的叙述中也做过的事:“到此为止,凯撒,昆图斯·利加里乌斯没有任何过错;他离开家不仅不是为了去打仗,甚至连对战争的一丝怀疑都没有,”等等。
§4.2.52credibilis autem erit narratio ante omnia, si prius consuluerimus nostrum animum, ne quid naturae dicamus adversum, deinde si causas ac rationes factis praeposuerimus, non omnibus sed de quibus quaeritur, si personas convenientes iis, quae facta credi volemus, constituerimus, ut furti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii temerarium, vel his contraria, si defendemus; praeterea loca, tempora et similia.
此外,叙述要具有可信度,首先,如果我们先审视自己的心灵,不说任何违背自然规律的话;其次,如果我们把原因和理由置于行为之前——不是对所有的行为,而是对有争议的行为;如果我们确立了适合于我们希望被相信已发生之事的人物,例如将涉嫌盗窃的人确立为贪婪者,涉嫌通奸的人确立为好色者,涉嫌谋杀的人确立为鲁莽者,或者如果我们是在辩护,则确立为与此相反的人;此外,还有地点、时间和类似的事物。
§4.2.53est autem quidam et ductus rei credibilis, qualis in comoediis etiam et in minis.
而且,事情本身也有某种可信的发展过程,就像在喜剧和滑稽剧中那样。
aliqua enim naturaliter sequuntur et cohaerent ut, si priora bene narraveris, iudex ipse quod postea sis narraturus exspectet.
因为有些事情自然地相互跟随并紧密相连,以至于如果你把前面的事情叙述得好,法官自己就会期待你后面要叙述的事情。

词汇与语法注释

  1. 4.2.44quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas — 关系代词 quae(阴性单数主格)的先行词是后面出现的 obscuritas。动词 sequitur(伴随、跟随)以宾格短语 corripientes omnia(过分删减一切的人)作为宾语。由于主语、先行词和宾语的倒置结构,该处的修饰关系初看较为复杂。
  2. 4.2.45rura plerumque in decurias mittant — 主语是中性复数主格的 rura(乡村、地方),此处作为拟人化或转喻,表示“乡村将(人)送往陪审团(decurias)”。动词 mittant 的直接宾语(被送去当陪审员的人)在上下文中被省略。
  3. 4.2.51sed ne ad minimum i quidem — 原文中的 minimum i 极有可能是 minimam(阴性单数宾格,修饰 suspicionem)在抄写或OCR识别过程中的错误。译文按照标准的西塞罗引文,将其视为 minimam(“甚至连一丝怀疑都没有”)进行翻译。
  4. 4.2.52ut furti reum cupidum — 形容词 cupidum 作为 reum(被告)的谓语性补足语,与动词 constituere 构成双宾格结构(“将A确立为B”)。在随后的短语如 adulterii libidinosum 中,同样省略了 reum 和 constituere。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §4.2.43-4.2.53. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:4.2.43-4.2.53

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。