§4.2.33quo diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam.
因此,必须更加仔细地区分每一个细节,以便我能说明在什么地方什么是有益的。
narratio est aut tota pro nobis aut tota pro adversariis aut mixta ex utrisque.
叙述要么完全有利于我方,要么完全有利于对手,要么是两者的混合。
si erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus per quas efficitur, quo facilius iudex intelligat, meminerit, credat.
如果它完全有利于我方,我们满足于这三个要素,通过它们可以使法官更易于理解、记住和相信。
§4.2.34nec quisquam reprehensione dignum putet, quod proposuerim eam, quae sit tota pro nobis, debere esse verisimilem, cum vera sit.
也请不要有人因为我提出完全有利于我方的叙述即使是真实的也应当是可信的,而认为我值得指责。
sunt enim plurima uera quidem, sed parum credibilia, sicut falsa quoque frequenter verisimilia.
因为有极多事情确实是真实的,但却不太可信,正如虚假的事情也经常是可信的一样。
quare non minus laborandum est, ut iudex, quae vere dicimus quam quae fingimus, credat.
因此,为了让法官相信我们所说出的真话,我们必须付出不亚于编造谎言时的努力。
§4.2.35sunt quidem hae, quas supra retuli, virtutes aliarum quoque partium.
的确,我上面提到的这些优点也是其他部分的优点。
nam et per totam actionem vitanda est obscuritas et modus ubique custodiendus, et credibilia esse omnia oportet quae dicuntur.
因为在整个辩论中都必须避免晦涩,处处都必须保持适度,而且所说的一切都应当是可信的。
maxime tamen haec in ea parte custodienda sunt, quae prima iudicem docet; in qua si acciderit, ut aut non intelligat aut non meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus.
然而,这些最必须在首先教导法官的那个部分中遵守;在那个部分中,如果发生他要么不理解,要么不记住,要么不相信的情况,我们在其余部分中的努力将是徒劳的。
§4.2.36erit autem narratio aperta atque dilucida, si fuerit primum exposita verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non tamen exquisitis et ab usu remotis, tum distincta rebus, personis, temporibus, locis, causis, ipsa etiam pronuntiatione in hoc accommodata, ut iudex quae dicentur quam facillime accipiat.
此外,叙述要做到开明和清晰,首先要用准确而富有表现力的词语来陈述,这些词既不粗俗,但也不过分讲究或脱离日常使用;其次要分清事实、人物、时间、地点和原因;而且在朗读本身上也应适应于这一目的,即让法官尽可能容易地接受所说的话。
§4.2.37quae quidem virtus negligitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium nec sibi diserti videntur, nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint; rem indicate sermonis cotidiani et in quemcumque etiam indoctorum cadentis existimant, cum interim, quod tanquam facile contemnunt, nescias, praestare minus velint an possint.
这种优点确实被极多的人所忽视,他们为了赢得事先安排好的、甚至偶尔围过来的群众的欢呼而装腔作势,无法忍受那种专注的静默,并且认为自己除非用喧嚣和叫喊震动一切,否则就不算能言善辩;他们认为陈述事实只是日常言语的事,是任何无学问者都能做到的,然而与此同时,对于他们因简单而蔑视的这一事情,你不会知道他们到底是更不愿意做好,还是更没有能力做好。
§4.2.38neque enim aliud in eloquentia, cuncta experti, difficilius reperient quam id, quod se fuisse dicturos omnes putant, postquam audierunt, quia non bona iudicant esse illa, sed vera.
因为那些尝试过一切的人,在雄辩术中不会发现比这更难的事情了:即所有人在听完之后都认为自己本来也会这么说的事情,因为他们判断那些话并不是辞藻华丽,而是真实。
tum autem optime dicit orator, cum videtur vera dicere.
此外,演讲家只有在被认为是在说真话时,才说得最好。
at nunc, §4.2.39velut campum nacti expositionis, hic potissimum et vocem flectunt et cervicem reponunt et brachium in latus iactant totoque et rerum et verborum et compositionis genere lasciviunt; deinde, quod sit monstro simile, placet actio, causa non intelligitur.
但是现在,他们仿佛在陈述中找到了奔驰的平原,尤其在此处转变声音、仰起脖子、把手臂甩向一侧,在事实、辞藻和结构的整个类型中肆意妄为;接着,像怪物一样的是,表演虽受人喜爱,案情却不被理解。
verum haec omittamus, ne minus gratiae praecipiendo recta quam offensae reprehendendo prava mereamur.
但让我们略过这些吧,免得我们因传授正确的事情所获得的感激,少于因斥责错误的事情所招致的怨恨。
§4.2.40brevis erit narratio ante omnia, si inde coeperimus rem exponere, unde ad iudicem pertinet; deinde, si nihil extra causam dixerimus; tum etiam,si reciderimus omnia, quibus sublatis neque cognitioni quidquam neque utilitati detrahatur.
叙述首先要做到简短,如果我们从与法官相关的那个点开始陈述案情的话;其次,如果我们不谈及案外之事;再者,如果我们削减掉所有那些即使拿掉也不会减少任何理解或实用价值的事物。
§4.2.41solet enim quaedam esse partium brevitas, quae longam tamen efficit summam.
因为常常有一种局部的简短,却造成了整体的冗长。
in portum veni, navem prospexi, quanti veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi, sublatae sunt ancorae, solvimus oram, profecti sumus.
“我来到了港口,看见了船,询问了船费,谈妥了价格,登上了船,锚被拉起,解开了缆绳,我们出发了。
nihil horum dici celerius potest, sed sufficit dicere e portu navigavi.
”这些事情没有一个能说得更快,但只需说“我从港口航行了”就足够了。
et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti, quo reliqua intelliguntur. quare,
而且每当事情的结果已充分表明了先前的情况时,我们就应当满足于这种能使其余部分得以理解的表述。
§4.2.42cum dicere liceat, est mihi filius iuvenis, omnia illa supervacua: cupidus ego liberorum uxorem duxi, natum filium sustuli, educavi, in adolescentiam perduxi.
因此,既然可以说“我有一个年轻的儿子”,那么所有那些话都是多余的:“我渴望有孩子,娶了妻子,抚养了出生的儿子,教育了他,使他到了青春期。
ideoque Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est σύντομον, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare.
”因此,希腊人中的一些人认为,精简的陈述,即 syntomon,与简短的陈述是两码事,因为前者没有多余之物,而后者可能会缺少某些必要之物。