§4.2.23illud quale sit, tu scias, et his similia.
它是什么样的,你应当知道,以及诸如此类的事。
alioqui si apud iudicem, cui nota causa est, narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.
否则,如果在知晓案情的法官面前,叙述似乎总是多余的,那么辩论本身也同样可以被认为并非总是必要的。
§4.2.24alterum est, de quo frequentius quaeritur, an sit utique narratio prooemio subiicienda; quod qui opinantur, non possunt videri nulla ratione ducti.
另一个更经常被问及的问题是,叙述是否无论如何都必须紧接在绪言之后;如此认为的人,似乎不能被看作是毫无道理的。
nam cum prooemium idcirco comparatum sit, ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior, docilior, intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit adhiberi, protinus iudex notitia rerum instruendus videtur.
因为既然绪言是为了让法官在接受案情时变得更加和蔼、更易教导、更加专注而准备的,而且在不预先知晓案情的情况下就无法进行论证,那么法官似乎应当立即通过对事实的知晓来接受指导。
§4.2.25sed hoc quoque interim mutat condicio causarum; nisi forte M. Tullius in oratione pulcherrima, quam pro Milone scriptam reliquit, male distulisse narrationem videtur tribus praepositis quaestionibus; aut profuisset exponere, quomodo insidias Miloni fecisset Clodius, si reum, qui a se hominem occisum fateretur, defendi omnino fas non fuisset, aut si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn. Pompeius, qui praeter aliam gratiam iudicium etiam militibus armatis clauserat, tanquam adversus ei timeretur.
但这一点有时也会因案件的状况而改变;除非马尔库斯·图利乌斯在他为米罗辩护而留下的那篇极美的演说中,因预先提出三个问题而错误地推迟了叙述;或者,如果为承认自己杀了人的被告辩护在道义上是完全不被允许的,或者如果米罗已经被元老院的预先判决宣告有罪,又或者如果除了其他权势之外还用武装士兵包围法庭的格奈乌斯·庞培因被认为对他敌对而令人畏惧,那么在这种情况下,陈述克洛狄乌斯如何对米罗设下伏兵难道会有所帮助吗?
§4.2.26ergo hae quoque quaestiones vim prooemii obtinebant, cum omnes iudicem praepararent.
因此,这些问题也起到了绪言的作用,因为它们都在使法官做好准备。
sed pro Vareno quoque postea narravit quam obiecta diluit.
但他在为瓦雷努斯辩护时,也是在驳斥了指控之后才进行叙述的。
quod fiet utiliter, quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his prius defensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in armorum ratione antiquior cavendi quam ictum inferendi cura est.
只要不仅需要驳回指控,而且需要将罪责转嫁,这样做就会是有益的,以便在预先为这些进行辩护之后,叙述可以作为指责他人的起点,正如在武器的道理中,防御的顾虑要比发起打击更为优先。
§4.2.27erunt quaedam causae (neque id raro) crimine quidem, de quo cognitio est, faciles ad diluendum sed multis anteactae vitae flagitiis et gravibus oneratae; quae prius amovenda sunt, ut propitius iudex defensionem ipsius negotii, cuius propria quaestio est, audiat: ut, si defendendus sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae, petulantiae, impudicitiae quam veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio;
有些案件(而且并不少见),在作为审理对象的罪状本身上固然容易驳斥,但却被过去生活中的许多严重恶行所累;这些必须预先清除,以便让抱有善意的法官听取对作为原本争点的事件本身的辩护:例如,如果要为马尔库斯·凯里乌斯辩护,辩护人难道不应该最好先应对关于奢侈、放荡、破廉耻的控诉,而不是先应对毒杀的控诉吗?
tum deinde narret de bonis Pallae totamque de vi explicet causam, quae est ipsius actione defensa?
(西塞罗演说的全部内容正是围绕着这些展开的);然后,他再叙述关于帕拉财产的事,并阐明关于暴力的整个案件,这正是通过他实际的辩论来辩护的部分。
§4.2.28sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur, quae themata dicimus, praeter quae nihil est diluendum, ideoque prooemio narratio semper subiungitur.
但学校的习惯引导着我们,在学校里设定了某些被称为“主题”的确定事物,除此以外没有什么需要驳斥的,因此叙述总是紧接在绪言之后。
inde libertas declamatoribus, ut etiam secundo partis suae loco narrare videantur.
由此,演习者们便获得了自由,以至于他们似乎甚至可以在自己发言的第二个位置进行叙述。
§4.2.29nam cum pro petitore dicunt et expositione, tanquam priores agant, uti solent et contradictione, tanquam respondeant, idque fit recte.
因为当他们代表原告发言时,他们习惯于既使用陈述,仿佛他们是先发言的一方,又使用反驳,仿佛他们是在进行答辩,而这样做是正确的。
nam cum sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in utrumque protinus locum se exerceat? cuius rationis ignari ex more, cui adsueverunt, nihil in foro putant esse mutandum.
因为既然演习是法庭辩论的预演,为什么不立即在这两个位置上进行自我训练呢? 那些不明白这一道理的人,根据他们所习惯的规矩,认为在法庭上不应做任何改变。
§4.2.30sed in scholasticis quoque nonnunquam evenit, ut pro narratione sit propositio.
但在学校演习中,有时也会出现由命题提示代替叙述的情况。
nam quid exponet, quae zelotypum malae tractationis accusat, aut qui Cynicum apud censores reum de moribus facit? cum totum crimen uno verbo in qualibet actionis parte posito satis indicetur.
因为对于指控嫉妒的丈夫虐待的妻子,或者在监察官面前因道德问题指控犬儒学派者的告发者,他还有什么可陈述的呢? 因为整个罪状只需在辩论的任何部分用一个词表达出来,就已经足够清楚了。
sed haec hactenus.
但这些就谈到这里。
§4.2.31nunc, quae sit narrandi ratio, subiungam.
现在,我将补充叙述的方法。
narratio est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel (ut Apollodorus finit) oratio docens auditorem, quid in controversia sit.
叙述是对已发生或当作已发生的事实的、有助于说服的陈述,或者(如阿波罗多洛斯所定义)是教导听众争点所在的言论。
eam plerique scriptores, maxime qui sunt ab Isocrate, volunt esse lucidam, brevem, verisimilem.
大多数作家,特别是那些追随伊索克拉底的人,要求叙述必须是明晰的、简短的、可信的。
neque enim refert, an pro lucida perspicuam, pro verisimili probabilem credibilemve dicamus.
因为,我们用“明白”代替“明晰”,用“可信”或“可靠”代替“迫真”,并没有什么关系。
§4.2.32eadem nobis placet divisio; quanquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissenserit praeceptum brevitatis irridens, tanquam necesse sit longam esse aut brevem expositionem nec liceat ire per medium, Theodorei quoque solam relinquant ultimam partem, quia nec breviter utique nec dilucide semper sit utile exponere.
我们也赞同同样的划分;尽管亚里士多德在某一处与伊索克拉底意见相左,嘲笑关于简短的规则,仿佛陈述必须是长或短,而不允许走中间道路似的;狄奥多罗斯派也只留下了最后一部分,因为始终进行简短或明晰的陈述并不总是有效的。