§4.1.46nam se quoque moveri interim finget, ut pro Rabirio Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctoritatem induat vera sentientis, quo magis credatur vel defendenti eadem vel neganti.
因为他自己有时也会假装受到了触动,正如西塞罗在为拉比里乌斯·波斯图穆斯辩护时所做的那样,直到他为自己争取到倾听的途径,并披上感受真理者的权威,以便无论他是为同样的事情辩护还是予以否定,都更能获得信任。
ideoque hoc primum intuebimur, litigatoris an advocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest; nam id in schola liberum est, in foro rarum, ut sit idoneus suae rei quisque defensor.
因此,只要两者皆可行,我们首先要审视这一点:应当使用当事人的角色,还是辩护人的角色;因为这在学校里是自由的,但在法庭上却很少见,即每个人都能成为自己案件的适格辩护人。
§4.1.47declamaturus autem maxime positas in adfectibus causas propriis personis debet induere.
然而,准备进行演习辩论的人,应当特别将基于情感的案件寄托于当事人自身的角色。
hi sunt enim, qui mandari non possunt, nec eadem vi profertur alieni animi qua sui motus.
因为这些是无法委托他人的,而他人心灵的波动也无法以与自己相同的力量表达出来。
§4.1.48his etiam de causis insinuatione videtur opus esse, si adversarii actio iudicum animos occupavit, si dicendum apud fatigatos est; quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri iudicem docuimus.
由于这些原因,如果对手的发言已经占领了法官的心灵,或者必须在疲惫的人面前发言,似乎也有必要使用“潜入”;其中前者我们将通过承诺我方的证明并避开对方的证明来避免,后者则通过对简短的期待以及我们曾教授过的使法官保持专注的方法来避免。
§4.1.49et urbanitas opportuna reficit animos et undecunque petita iudicis voluptas levat taedium.
适时的幽默能重振精神,而无论从何处寻求到的法官的愉悦,都能减轻其厌倦感。
non inutilis etiam est ratio occupandi quae videntur obstare, ut Cicero dicit, scire se mirari quosdam, quod is, qui per tot annos defenderit multos, laeserit neminem, ad accusandum Verrem descenderit; deinde ostendit, hanc ipsam esse sociorum defensionem; quod schema πρόλημψις dicitur.
先发制人地解决似乎构成障碍之事的策略也是有用的,正如西塞罗所言,他知道有些人感到惊讶,为什么一个这么多年来为许多人辩护、未曾伤害过任何人的人,竟会屈尊去指控维勒斯;然后他表明,这本身就是对盟友的辩护;这种修辞手法被称为 prolepsis。
§4.1.50id cum sit utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam paene semper adsumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere.
尽管这有时是有用的,但现在几乎总是被某些演习辩论者所采用,他们认为除非从相反的角度开始,否则就是不合规矩的。
negant Apollodorum secuti tris esse, de quibus supra diximus, praeparandi iudicis partes; sed multas species enumerant, ut ex moribus iudicis, ex opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope infinitae, tum iis, ex quibus omnes controversiae constant, personis, factis, dictis, causis, temporibus, locis, occasionibus, ceteris. quas veras esse fateor, sed in haec genera recidere.
追随阿波罗多洛斯的人否定了我们上面所说的准备法官的三个部分;而是列举了许多种类,比如源于法官的性格、源于案件外部的意见、源于对案件本身的看法,这些几乎是无限的,进而源于所有争议所赖以构成的要素:人物、行为、言论、原因、时间、地点、时机及其他;我承认这些是真实的,但它们最终都归结为这些大类。
§4.1.51nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid amplius debeam optare, non reperio; cum metus ipse, qui maxime videtur esse extra haec, et attentum iudicem faciat et ab adverso favore deterreat.
因为如果我拥有了一个充满好意、专注且顺从的法官,我便找不到还有什么可期盼的了;因为即使是似乎最不属于这些范畴的恐惧本身,既能使法官保持专注,也能阻止他偏向对手。
§4.1.52verum quoniam non est satis demonstrare discentibus, quae sint in ratione prooemii, sed dicendum etiam, quomodo perfici facillime possint, hoc adiicio, ut dicturus intueatur, quid, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo rerum statu, qua vulgi fama dicendum sit, quid iudicem sentire credibile sit, antequam incipimus, tum quid aut desideremus aut deprecemur.
但是,既然仅向学习者展示导入部的要素是什么还不够,还必须说明如何最容易地实现它们,我补充这一点:准备发言的人应当在开始之前审视:要说什么、在谁面前说、为谁说、反对谁、在什么时间、什么地点、在什么局势下、在怎样的公众舆论中,以及法官在开始前可能在想什么,还有我们所渴望或祈求避免的是什么。
ipsa illum natura eo ducet, ut sciat, quid primum dicendum sit.
自然天性本身就会引导他至此,使他明白应当首先说什么。
§4.1.53at nunc omne, quo coeperunt, prooemium putant et, ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium.
但如今,人们把他们开始说的每一句话都当成导入部,并且只要有什么想法涌上心头,尤其是如果有某种警句迎合了他们的心意,就将其视作开端。
multa autem sine dubio sunt et aliis partibus causae communia, nihil tamen in quaque melius dicitur, quam quod aeque bene dici alibi non possit.
毫无疑问,许多事物也与案件的其他部分相通,但在每个部分中,最得体的话莫过于那些在其他地方无法说得同样好的话。
Multum gratiae exordio est, §4.1.54quod ab actione diversae partis materiam trahit, hoc ipso, quod non compositum domi, sed ibi atque ex re natum, et facilitate famam ingenii auget et facie simplicis sumptique ex proximo sermonis fidem quoque adquirit; adeo ut, etiamsi reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque videatur tota extemporalis oratio, cuius initium nihil praeparati habuisse manifestum est.
导入部具有极大的魅力,即那些从对方的辩护中吸取素材的导入部,正因为这不是在家里写好,而是在现场、因应事态而生的,它以其从容不迫增加了才华的名声,并通过源于身边事物的朴实言辞的外貌获得了信任;以至于即使其余部分是事先写好并精雕细琢的,整篇演说通常看起来也像是即兴发挥的,因为显然它的开头毫无准备的痕迹。
§4.1.55frequentissime vero prooemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat.
然而,最常适用于导入部的是思想、文体、声音和表情的谦逊,以至于即使在无可怀疑的案件类型中,自信也不应该过度张扬。
odit enim iudex fere litigantis securitatem, cumque ius suum intelligat, tacitus reverentiam postulat.
因为法官通常讨厌诉讼当事者的自满,且既然他明白自己的权力,就会在沉默中要求顺从。