§4.1.35nam is eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat.
因为此处的限度是,使它更类似于提议而非叙述,展示的不是每件事是如何发生的,而是演讲者将要谈论哪些事情。
nec video, quod huius rei possit apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A. §4.1.36Cluentio: animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse pares; quarum altera mihi inniti et magnopere confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta.
而且,我不认为在演讲者中能找到比西塞罗在为阿乌鲁斯·克鲁恩提乌斯辩护时的发言更好的例子: “裁判官们,我注意到告发者的整个演讲被分成了两个相等的部分;其中一方似乎依赖并极力信任关于尤尼乌斯审判的、早已根深蒂固的恶评,而另一方则仅因循惯例,怯懦且不自信地触及毒杀指控的实质,而本法庭正是依法为审理这一问题而设立的。
id tamen totum respondenti facilius est quam proponenti, quia hic admonendus iudex, illic docendus est.
”然而,这整个做法对于答辩者来说比对于提议者更容易,因为在前者的情况下法官需要被提醒,而在后者的情况下法官需要被教导。
§4.1.37nec me quanquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac docilem iudicem velim; non quia nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa, qualis ea sit non intelligi, verum quia istud non negligentia iudicis contingit,
而且,即使是伟大的权威们,也不能把我引向这样的观点:我不希望总是让法官保持专注和顺从;这并非因为我不知道他们所说的那一点,即对于一个糟糕的案件来说,不让法官理解这是怎样一个案件是有利的,而是因为那并不是由于法官的疏忽,而是由于他的错误而发生的。
§4.1.38sed errore. dixit enim adversarius et fortasse persuasit; nobis opus est eius diversa opinione, quae mutari non potest, nisi illi fecerimus ad ea quae dicemus docile et intentum.
因为对手已经发言,并且或许已经说服了法官;我们需要他产生不同的意见,而除非我们使他对我们将要说的话保持顺从和专注,否则这种意见是无法改变的。
quid ergo est? imminuenda quaedam et levanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis, quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero.
那么该怎么办呢? 我同意,为了缓和法官给予对手的注意力,应该将某些事情缩小、减轻、并予以蔑视,正如西塞罗在为利加里乌斯辩护时所做的那样。
§4.1.39quid enim agebat aliud ironia illa, quam ut Caesar minus se in rem tanquam non novam intenderet? quid pro Caelio, quam ut res exspectatione minor videretur? verum ex iis, quae proposuimus, aliud in alio genere causae desiderari palam est.
因为那著名的讽刺除了想让恺撒少关注一下这件事(仿佛它并非新奇之事)之外,还能有什么别的目的呢? 在为卡埃利乌斯辩护时,除了想让事情显得比预期要小之外,还能有什么别的目的呢? 然而,从我们提出的那些观点中可以清楚地看出,在不同类型的案件中需要不同的做法。
§4.1.40genera porro causarum plurimi quinque fecerunt, honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum: id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον, δυσπαρακολούθητον.
此外,许多人将案件分为五类:高尚的、卑微的、可疑或双重的、奇异的、晦涩的,即 endoxon、adoxon、amphidoxon、paradoxon 和 dysparakoloutheton。
sunt quibus recte videtur adiici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiiciunt.
有些人认为应当合理地加上“丑陋的”一类,而另一些人则将其归入卑微类或奇异类。
§4.1.41admirabile autem vocant, quod est praeter opinionem hominum constitutum.
他们将超出人们意料而确立的事物称为“奇异的”。
in ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus.
在双重类型的案件中,我们必须特别争取法官的好感;在晦涩的案件中,使其顺从;在卑微的案件中,使其专注。
nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet, admirabili et turpi remediis opus est.
因为高尚的案件本身就足以赢得好感,而奇异的和丑陋的案件则需要救治之策。
§4.1.42eo quidam exordium in duas dividunt partes, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benevolentiae et attentionis postulatio; quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis, caeci, infantis.
因此,有些人将导入部分为两个部分:端首和潜入,以便在端首中直接要求好感和注意力;而由于这在丑陋的案件类型中是不可能的,所以潜入会悄悄渗入人心,尤其是当案情的表面不够高尚时——要么因为事情本身是邪恶的,要么因为它不被人们所认可,或者它的外在形象也受到了压制,例如站在对立面的拥护者或父亲令人反感,或者是老人、盲人、婴儿令人哀怜。
§4.1.43et quidem quibus adversus haec modis sit medendum, verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum persequuntur; sed hae cum oriantur ex causis, quarum species consequi omnes non possumus, nisi generaliter comprehenduntur, in infinitum sunt extrahendae.
实际上,关于用什么方法来应对这些情况,他们传授得过于冗长,自己虚构题材,并按照法庭辩论的方式来探究它们;但由于这些都源于案件,而我们无法穷尽其所有类型,除非进行一般性的概括,否则它们将被无限拉长。
§4.1.44quare singulis consilium ex propria ratione nascetur.
因此,针对具体情况,应当从其自身的道理中产生策略。
illud in universum praeceperim, ut ab his quae laedunt ad ea quae prosunt refugiamus.
作为一条普遍的规则,我建议我们应当从有害的事物中抽身,投向有利的事物。
si causa laborabimus, persona subveniat; si persona, causa; si nihil quod nos adiuvet erit, quaeramus quid adversarium laedat; nam ut optabile est plus favoris mereri, sic proximum odii minus.
如果我们因案情而吃力,就让人物来帮扶;如果我们因人物而吃力,就让案情来帮扶;如果没有什么能帮助我们,我们就去寻找什么能损害对手;因为正如赢得更多好感是令人向往的一样,退而求其次则是减少憎恨。
§4.1.45in iis, quae negari non potuerint, elaborandum, ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam punita videantur.
在那些无法否认的事情上,必须下功夫使它们显得要么比所说的要小,要么是出于不同的意图而做,要么与当前的审问毫不相关,要么可以通过悔改来纠正,要么已经被足够惩罚了。
ideoque agere advocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine arrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest.
因此,辩护人进行诉讼比当事人更容易,因为他既能进行赞扬而免受傲慢的指控,有时甚至还能有益地予以谴责。