§4.1.56nec minus diligenter ne suspecti simus illa parte vitandum est, propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra iudicem adhiberi.
同样,在这一部分(导入部)中,我们必须不那么马虎地避免让自己受到怀疑,因此在开头绝不能炫耀推敲的痕迹,因为说话者的所有技巧似乎都在被用来对付法官。
§4.1.57sed ipsum istud evitare summae artis est.
但避开这一点本身就是最高的技巧。
nam id sine dubio ab omnibus et quidem optime praeceptum est, verum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia iam quibusdam in iudiciis maximeque capitalibus aut apud centumviros ipsi iudices exigunt sollicitas et accuratas actiones, contemnique se, nisi in dicendo etiam diligentia appareat, credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari volunt.
因为这一点毫无疑问已被所有人最完美地讲授过,但在某种程度上,它随着时代的情况而改变,因为现在在某些审判中,特别是在涉及死刑的案件中或在百人审判庭中,法官们自己就要求入密而精确的申辩,并认为如果说话中不显露出丹念,他们就受到了轻视,他们不仅想要被告知,还想要被取悦。
§4.1.58et est difficilis huius rei moderatio, quae tamen temperari ita potest, ut videamur accurate non callide dicere.
而此事的适度是困难的,但它仍然可以被调节,使我们看起来说得精确,而不是狡诈。
illud ex praeceptis veteribus manet, ne quod insoles verbum, ne audacius translatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur.
古老的教条中保留了这一条:在开头不要被察觉到任何生僻的词、过于大胆的比喻,或者从废弃的古语或诗歌特权中借用的词。
§4.1.59nondum enim recepti sumus, et custodit nos recens audientium intentio; magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur.
因为我们还没有被接纳,听众们新鲜的注意力正在监视着我们;当人们的心灵更被争取过来、并且已经温热时,这种自由就会被容忍,尤其是当我们进入那些共同项时,其自然的丰饶由于周围溢出的光辉,而不允许言词的自由使用被注意到。
§4.1.60nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prooemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed saepe simplici atque illaboratae similis, nec verbis vultuque nimia promittens.
然而,导入部中的言论既不应类似于论证,也不应类似于共同项,更不应类似于叙述;但它也不应该总是精雕细琢和涂脂抹粉,而是常常类似于简单且未付劳作的,也不用言语和表情许诺过多。
dissimulata enim et, ut Graeci dicunt, ἀνεπίφαντος actio melius saepe surrepit.
因为伪装的、正如希腊人所说的“不显眼的”申辩往往能更好地潜入。
sed haec, prout formari animum iudicum expediet.
但这些事情应根据如何塑造法官的心灵是有利的来决定。
§4.1.61turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit.
记忆混乱或被夺去继续说话的能力,在任何地方都没有比这里更可耻的了,因为有缺陷的导入部可能会被看作是一张充满伤疤的脸,而在出港时让船撞上岸的舵手无疑是最差劲的。
§4.1.62modus autem principii pro causa.
导入部的篇幅应视案件而定。
nam breve simplices, longius perplexae suspectaeque et infames desiderant.
因为简单的案件需要短的,而复杂的、可疑的和名声不佳的案件需要较长的。
ridendi vero, qui velut legem prooemiis omnibus dederunt, ut intra quattuor sensus terminarentur.
但那些把所有导入部都定为“必须在四句之内结束”作为定律的人,实在是可笑的。
nec minus evitanda est immodica eius longitudo, ne in caput excrevisse videatur et quo praeparare debet fatiget.
同样应该避免其过度的长度,以免它看起来像长成了一个大头,并使原本应当被准备的听众感到疲倦。
§4.1.63sermonem a persona iudicis aversum, quae ἀποστροφή dicitur, quidam in totum a prooemio summouent, nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione ducti.
有些人将背离法官的言论(这被称为 apostrophe)完全从导入部中排除出去,确实有一些理由引导他们产生这种信念。
nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos alloquamur potissimum, quos conciliare nobis studemus.
因为必须承认,最主要地对那些我们努力想争取其好感的人说话,这完全更符合天性。
§4.1.64interim tamen et est prooemio necessarius sensus aliquis, et hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius.
然而,有时导入部也需要某种特定的思想,而且当这种思想直接针对另一个人的时候,它会变得更加锐利、更加猛烈。
quod si accidat. quo iure aut qua tanta superstitione prohibeamur dare per hanc figuram sententiae vires?
如果这发生了,我们凭什么权利或凭什么过度的迷信,会被禁止通过这种修辞手法给思想赋予力量呢?
§4.1.65neque enim istud scriptores artium, quia non liceat, sed quia non putent utile, vetant.
因为艺术的著作者们禁止这一点,并不是因为不被允许,而是因为他们认为这没有用处。
ita si vincet utilitas, propter eandem causam facere debebimus propter quam vetamur.
因此,如果实用性获胜,我们必须为了与我们被禁止的相同原因去做那件事。
§4.1.66et Demosthenes autem ad Aeschinen orationem in prooemio convertit, et M. Tullius, cum pro aliis quibusdam, ad quos ei visum est, tum pro Ligario ad Tuberonem; §4.1.67nam erat multo futura languidior, si esset aliter figurata.
实际上,德摩斯梯尼在导入部中就将言论转向了埃斯基内斯,而马尔库斯·图利乌斯在为其他一些他认为合适的人辩护时,尤其是在为里加里乌斯辩护时,转向了图贝罗;因为如果它是以其他形式构造的,它本来会平淡得多。
quod facilius cognoscet, si quis totam illam partem vehementissimam, cuius haec forma est, habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, et cetera convertat ad iudicem; tum enim vere aversa videatur oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis habet igitur Tubero, quod est accusatori maxime optandum.
如果有人把那整个极其猛烈的部分——其形式是“因此,图贝罗,你拥有了原告最渴望得到的东西”等等——转向法官,他就会更容易理解这一点;因为那时,当我们说“因此,图贝罗拥有原告最渴望得到的东西”时,言论确实显得背离了,所有的力量都会衰退。
illo enim modo pressit atque institit,
因为在那种前者的手法中,他压迫并追击,而在这种手法中,他只不过是指出而已。
§4.1.68hoc tantum indicasset. quod idem in Demosthene, si flexum illi mutaveris, accidit.
这同样发生在德摩斯梯尼身上,如果你改变了他的那一转折。
quid? non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus? graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, Marce Tulli, sicut Cicero fecerat in Catilinam:
怎么? 萨路斯提乌斯不是直接向他自己所针对的西塞罗使用了导入部,而且是立即使用的吗? “马尔库斯·图利乌斯,我正带着沉重和不快的心情忍受着你的诽谤”,正如西塞罗对喀提林所做的那样。