Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §4.1.12-4.1.23

导入部中当事人对手与法官的处理

第 100 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

论述在导入部中如何利用当事人、对手和法官的性格与境遇,以及雄辩家在夸大或缩小这些要素方面的职责。

§4.1.12sed ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad causam puto quidquid ad dicentem pertinet, cum sit naturale, ut iudices iis, quos libentius audiunt, etiam facilius credant.
但我不仅更受到最伟大雄辩家的权威引导,而且认为,凡是与发言者有关的事,也都与案件有关,因为让法官更容易相信他们更乐意倾听的人,这是很自然的事。
§4.1.13ipsius autem litigatoris persona tractanda varie est.
然而,诉讼当事人自己的形象必须以多样的方式来处理。
nam tum dignitas eius adlegatur, tum commendatur infirmitas.
因为有时要陈述他的尊严,有时则要推荐他的软弱。
nonnunquam contingit relatio meritorum, de quibus verecundius dicendum erit sua quam aliena laudanti.
有时也会提及功绩,但在称赞自己的功绩时,必须比称赞他人的功绩时说得更加克制。
multum agit sexus, aetas, condicio, ut in feminis, senibus, pupillis, liberos, parentes, coniuges adlegantibus.
性别、年龄和境遇有很大的影响,例如妇女、老人和孤儿在申诉中提及他们的子女、父母或配偶时。
nam sola rectum quoque iudicem inclinat miseratio.
因为单凭怜悯就能使即使是公正的法官也产生偏向。
§4.1.14degustanda tamen haec prooemio, non consumenda.
然而,这些内容在导入部中应当只是略加尝试,而不能消耗殆尽。
adversarii vero persona prope iisdem omnibus, sed e contrario ductis impugnari solet.
相反,对手的形象通常是用几乎完全相同的论点来攻击的,只是从相反的方向引出。
nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima.
因为嫉妒伴随着有权势者,蔑视伴随着卑微和不遇者,憎恨伴随着卑劣和有罪者,这三者是疏远法官心灵最强有力的手段。
§4.1.15neque haec dicere sat est, quod datur etiam imperitis; pleraque augenda aut minuenda, ut expediet.
仅仅说出这些事实是不够的,因为这是连外行也办得到的;大多数事情必须根据需要予以夸大或缩小。
hoc enim oratoris est, illa causae.
因为后者是雄辩家的职责,而前者属于案件本身。
§4.1.16iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem et similiter cetera.
我们使法官对我们产生好感,不仅通过赞美他——这既应该适度进行,而且也是双方当事人所共有的——而是在于,如果我们把对他的赞美与我们案件的利益结合起来,以便为体面的人申诉他的尊严,为卑微的人申诉他的正义,为不幸的人申诉他的慈悲,为受害者申诉他的严厉,其他情况依此类推。
§4.1.17mores quoque, si fieri potest, iudicis velim nosse.
如果可能的话,我也希望了解法官的性格。
nam prout asperi, lenes, iucundi, graves, duri, remissi erunt, aut adsumere in causam naturas eorum, qua competent, aut mitigare, qua repugnabunt, oportebit.
因为根据他们是严厉、温和、愉快、庄重、顽固还是宽容,我们将有必要在他们性格相合的地方将之引入案件中,或者在他们抵触的地方予以缓和。
accidit autem interim hoc quoque, §4.1.18ut aut nobis inimicus aut adversariis sit amicus qui iudicat; quae res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis, in quam videatur propensior.
然而,其间也会发生这种情况,即判决者要么对我们敌视,要么对对手友好;这一情况双方都必须处理,而我甚至不知道是否在那个他似乎更偏向的一方更需要处理。
est enim nonnunquam pravis hic ambitus adversus amicos aut pro iis, quibuscum simultates gerant, pronuntiandi faciendique iniuste, ne fecisse videantur.
因为不正直的人有时会有一种虚荣心,即对朋友做出不公正的判决,或者为与他们有嫌隙的人做出有利于其的判决和行为,以免他们看起来像是在徇私。
§4.1.19fuerunt etiam quidam rerum suarum iudices.
也有一些人充当了他们自己事务的法官。
nam et in libris Observationum a Septimio editis adfuisse Ciceronem tali causae invenio, et ego pro regina Berenice apud ipsam eam causam dixi.
因为我发现在塞普提米乌斯出版的《观察录》中,西塞罗曾出席过此类案件,而我自己也曾在贝壳尼丝女王面前为她本人进行辩护。
similis hic quoque superioribus ratio est.
这里的道理也与前述相似。
adversarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus timet cognoscentis verecundiam.
因为对手夸耀其一方的信心,而辩护人则害怕审判者的羞耻心。
§4.1.20praeterea detrahenda vel confirmanda opinion, praecipue si quam domo videbitur iudex attulisse.
此外,必须消除或巩固某种看法,特别是如果法官似乎从家里带来了某种看法。
metus etiam nonnunquam est amovendus, ut Cicero pro Milone, ne arma Pompeii disposita contra se putarent, laboravit; nonnunquam adhibendus, ut idem in Verrem facit.
有时也必须消除恐惧,正如西塞罗在为米罗辩护时,极力使他们不至于认为布置好的庞培的武器是针对他们自己的;有时则必须施加恐惧,正如他在弹劾维雷斯时所做的那样。
§4.1.21sed adhibendi modus alter ille frequens et favorabilis: ne male sentiat populus Romanus, ne iudicia transferantur; alter autem asper et rarus, quo minatur corruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore utcunque tutius; nam et mali inhibentur et boni gaudent; apud singulos vero nunquam suaserim, nisi defecerint omnia.
但施加恐惧的方式有两种:一种是常用且易得好感的,即免得罗马人民产生坏账,或免得审判权被转移;另一种则是严厉且罕见的,即他以此威胁那些腐败者将要面临起诉,而这在人数较多的评议会中在某种程度上是比较安全的;因为恶人受到遏制,而善人感到高兴;但在单个法官面前,除非所有手段都已用尽,否则我绝不建议这样做。
§4.1.22quod si necessitas exigit, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe utile est, aut, antequam pronuntiet, reum facere; nam et minari et deferre etiam non orator potest.
但如果迫于无奈,这便不再属于雄辩艺术的范畴,这与上诉(尽管这常常也是有用的)或者在法官宣判前将其控告为被告没有什么不同;因为即使不是雄辩家,也能够进行威胁和控告。
§4.1.23si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii, quae maxime favorabilia videbuntur, decerpi oportebit.
如果案件本身将为我们提供争取法官好感的素材,那么最合适的是从中挑选出一些看起来最容易赢得好感的、用于导入部的材料。
Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit, ut ex singulis quaestionibus singuli sensus in prooemium conferantur.
在这一点上,维尔吉尼乌斯弄错了,他传达说狄奥多罗斯主张,应将各个争议点中的各条观点都汇集到导入部中。

词汇与语法注释

  1. §4.1.12cum sit naturale, ut — cum 从句中的 sit naturale 是无人称表达,ut 从句(ut ... credant)作为其逻辑主语(名词性从句)发挥作用。
  2. §4.1.13sua quam aliena laudanti — 现在分词 laudanti 是与格单数,作为施事与格,修饰由未来被动分词(动形词)构成的无人称被动结构 dicendum erit。
  3. §4.1.15hoc enim oratoris est, illa causae — 在指示代词的对比中,根据古典拉丁语用法,hoc(这)指代紧邻的前文(夸大或缩小:pleraque augenda aut minuenda),而 illa(那)指代更远的前文(仅仅陈述事实:haec dicere)。
  4. §4.1.18nescio an — 字面意思是“我不知道是否”,但在古典拉丁语中,这是一个表示委婉肯定推测的惯用语(意为“也许”、“我很倾向于认为”)。
  5. §4.1.19cognoscentis verecundiam — 现在分词 cognoscentis(审理者)在实质上指代法官。verecundia 意为“羞耻心”或“顾忌”,在这里指审理自身事务或亲友案件的法官,因害怕被外界认为偏私而产生的顾忌心理(试图保持公正或体面的心理)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §4.1.12-4.1.23. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:4.1.12-4.1.23

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。