Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §4.1.1-4.1.11

演说绪论的定义目的与辩护人的品格

第 99 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

阐明辩论导入部分(prooemium, principium, exordium)的字源和定义,探讨其主要目的(使听众产生好感、专注并乐于受教),并论述通过展现辩护人自身的正直来获取好感的重要性。

§4.1.1quod principium Latine vel exordium dicitur, maiore quadam ratione Graeci videntur προοίμιον nominasse, quia a nostris initium modo significatur, illi satis dare partem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit, ostendunt.
在拉丁语中被称为 principium 或 exordium 的这一开端,希腊人似乎出于某种更充分的理由将其命名为 prooemium,因为我们的人民仅用它来表示 initium(开始),而他们则充分表明了这一部分是在进入将要论述的事情之前。
§4.1.2nam sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt; §4.1.3sive, quod οἶμον iidem Graeci viam appellant, id quod ante ingressum rei ponitur sic vocare est institutum: certe prooemium est, quod apud iudicem dici, priusquam causam cognoverit, possit; vitioseque in scholis facimus, quod exordio semper sic utimur, quasi causam iudex iam noverit.
因为,或者是因为 oime 是歌,而竖琴弹奏者将他们在开始正式比赛之前为了赢得好感而演唱的那几句歌词称为 prooemium,雄辩家们也同样用这个名称来指代他们在开庭审理案件之前、为了争取法官的心意而预先说出的那些话;或者是因为同样的希腊人将 oimos 称为“路”,从而形成了将置于进入事情之前的部分如此称呼的习惯:无论如何,确实,prooemium 是指在法官了解案情之前,可以在其面前说的话;而我们在学校里的做法是有弊端的,因为我们总是像法官已经了解案情一样去使用 exordium。
§4.1.4cuius rei licentia ex hoc est, quod ante declamationem illa velut imago litis exponitur Sed in foro quoque contingere istud principiorum genus secundis actionibus potest; primis quidem raro unquam, nisi forte apud eum, cui res iam aliunde nota sit, dicimus.
这种做法的放任源于此,即在进行辩论演练之前,先展示了那份仿佛诉讼摹像的东西。 但在法庭上,这种导入也可以发生在第二次辩论中;在第一次辩论中确实极少发生,除非我们碰巧是在一个已经从别处了解案情的人面前发言。
§4.1.5causa principii nulla alia est, quam ut auditorem, quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior, praeparemus.
导入的目的别无其他,只是为了让听众作好准备,以便在其余的部分中更容易配合我们。
id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.
大多数作者都同意,这主要是通过三件事来实现的:如果我们使他变得友好、专注和乐于受教;这并非因为这些品质不需要在整个辩论过程中保持,而是因为它们在开始阶段尤为必要,通过这个阶段我们得以进入法官的心灵,从而能够进一步推进。
§4.1.6benevolentiam aut a personis ducimus aut a causis accipimus.
友好或源于当事人,或得自案情。
sed personarum non est, ut plerique crediderunt, triplex ratio, ex litigatore et adversario et iudice.
但关于人物的考量并不像大多数人所认为的那样,仅有诉讼委托人、对手和法官这三重划分。
§4.1.7nam exordium duci nonnunquam etiam ab actore causae solet.
因为导入有时也习惯于从案件的代理人(辩护人)自身引出。
quanquam enim pauciora de se ipso dicit et parcius, plurimum tamen ad omnia momenti est in hoc positum, si vir bonus creditur.
尽管他关于自己说得较少也较克制,但如果他被认为是一个正直的人,那么对一切事情而言最大的分量就在于此了。
sic enim continget, ut non studium advocati videatur adferre sed paene testis fidem.
因为这样就会使他看起来不是在带着辩护人的偏私热忱,而几乎是带来了证人的可信度。
quare in primis existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiae maximeque, si fieri poterit, reipublicae aut alicuius certe non mediocris exempli.
因此,首要的是,他应当被认为是在亲属或友谊的义务,或者如果可能的话,是在国家义务,或至少是在某种非同寻常的事例的引导下才来出庭辩护的。
quod sine dubio multo magis ipsis litigatoribus faciendum est, ut ad agendum magna atque honesta ratione aut etiam necessitate accessisse videantur.
毫无疑问,这在诉讼当事人自己身上更应当做到,使他们看起来是为了某种重大而体面的理由,甚至是由于迫不得已才参与诉讼的。
§4.1.8sed ut praecipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum aut ambitionis afuerit, ita quaedam in his quoque commendatio tacita, si nos infirmos, imparatos, impares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messalae prooemia.
但是,正如发言者的权威在这一点上最为突出——即在承担事务时,如果排除了任何关于卑劣、仇恨或名望欲的嫌疑——同样,在这些方面也有某种隐晦的自我推荐,即如果我们说自己软弱、准备不足、且无法与对手的才华相比,梅萨拉的大多数导入便是如此。
§4.1.9est enim naturalis favor pro laborantibus, et iudex religiosus libentissime patronum audit, quem iustitiae suae minime timet.
因为人们对于陷入困境的人会产生天然的好感,而一个恪尽职守的法官最乐意听取他最不担心其损害自己正义的辩护人的陈述。
inde illa veterum circa occultandam eloquentiam simulatio multum ab hac nostrorum temporum iactatione diversa.
由此产生了古代人关于隐匿自己雄辩术的那种伪装,这与我们这个时代的自我夸耀大不相同。
§4.1.10vitandum etiam, ne contumeliosi, maligni, superbi, maledici in quemquam hominem ordinemve videamur praecipueque eorum, qui laedi nisi adversa iudicum voluntate non possunt.
还必须避免让我们对任何人或阶层显得具有侮辱性、恶意、傲慢或诽谤,特别是对那些除非法官产生反感否则无法受到伤害的人。
§4.1.11nam in iudicem ne quid dicatur non modo palam sed quod omnino intelligi possit, stultum erat monere, nisi fieret.
因为不应对法官说出任何话,不仅是在公开场合,甚至是以任何可能被领会的方式,若非这种事确实发生过,提出这一忠告就是愚蠢的。
etiam partis adversae patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo, ut ea suspecta sint iudici, fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro Urbiniae heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causae malae posuit.
对手方的辩护人也将为导入提供素材:有时带着敬意,如果我们通过假装害怕他的雄辩和影响力,从而使它们为法官所怀疑;有时通过侮辱,但这极罕见,正如阿西尼乌斯为乌尔比尼娅的继承人辩护时,将对手的辩护人拉比埃努斯列为恶劣案情的论据之一。
Negat haec esse prooemia Cornelius Celsus, quia sint extra litem.
科尔内利乌斯·塞尔苏斯否认这些是导入,因为它们是在诉讼之外的。

词汇与语法注释

  1. §4.1.2sive propterea quod... sive, quod... — “sive propterea quod...”(4.1.2) 与 “sive, quod...”(4.1.3) 呈相关对应,并列指出了希腊语 prooemium 一词字源的两种假说(一说源于 οἴμη “歌”,另一说源于 οἶμος “路”)。不论是哪种原因,其结论均由 4.1.3 后半部分的 “certe”(无论如何)引出。
  2. §4.1.5quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior — 连词 “quo” 伴随比较级(“accommodatior”)引导目的从句,表示“从而使(听众)在其他部分更容易配合我们”。其用法在功能上等同于 “ut eo”。
  3. §4.1.7si vir bonus creditur — 虽然形式上是条件从句,但它实际上起到了补充和具体说明主句中 “in hoc positum est”(置于此)中代词 “hoc”(此)具体内容的作用。“Momenti” 是修饰 “plurimum”(最大分量)的部分属格。
  4. §4.1.11stultum erat monere, nisi fieret — 这是一个虚拟条件句(“nisi fieret” 为条件从句)。主句中的直陈式未完成过去时 “stultum erat” 体现了拉丁语的一种语法特征,即在表示适当性、必要性或评价的形容词与系动词结合的表达中,常用直陈式代替虚拟式(“esset”)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §4.1.1-4.1.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:4.1.1-4.1.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。