Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §3.9.1-3.9.9

司法演说的构成部分与写作顺序

第 94 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

探讨司法类型演说的构成部分(前言、叙述、证明、反驳、结语),并分析分割、提示和逸脱的定位。此外,主张在撰写演说时应按照演讲的顺序进行,反对将前言留到最后才写的观点。

§3.9.1nunc de iudiciali genere, quod est praecipue multiplex, sed officiis constat duobus intentionis ac depulsionis.
现在讨论司法类型,它特别繁复,但由诉讼与辩护这两个职责构成。
cuius partes, ut plurimis auctoribus placuit, quinque sunt: prooemium, narratio, probatio, refutatio, peroratio.
正如大多数撰写者所赞同的,它的部分有五个:前言、叙述、证明、反驳、结语。
his adiecerunt quidam partitionem, propositionem, excessum; quarum priores duae probationi succedunt.
有些人在这之上增加了分割、提示、逸脱;这其中的前两个是隶属于证明的。
§3.9.2nam proponere quidem, quae sis probaturus, necesse est, sed et concludere; cur igitur si illa pars causae est, non et haec sit? partitio vero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices et per omnes materias totumque earum corpus aequaliter fusa, sicut inuentio, elocutio.
因为提示你将要证明的内容固然是必要的,但下结论也是必要的;那么,如果前者是诉讼事件的一部分,为什么后者就不是呢? 然而,分割是配置的一种(种概念),而配置本身是修辞学的一个部门,且与发想、文体一样,平等地渗透在所有题材及其整个机体之中。
§3.9.3ideoque eam non orationis totius partem unam esse credendum est sed quaestionum etiam singularum.
因此,不应当认为它是整个演说的一个部分,而应当认为它也是每个单独论点的一部分。
quae est enim quaestio, in qua non promittere possit orator, quid primo, quid secundo, quid tertio sit loco dicturus? quod est proprium partitionis.
因为有什么论点是雄辩家不能承诺在第一、第二、第三处将要说些什么的呢? 这正是分割所特有的。
quam ergo ridiculum est, quaestionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem totius orationis vocari?
那么,既然论点本身是证明的一种,而作为论点一种的分割却被称为整个演说的一部分,这是多么荒谬啊?
§3.9.4egressio vero vel, quod usitatius esse coepit, excessus, sive est extra causam, non potest esse pars causae, sive est in causa, adiutorium vel ornamentum partium est earum, ex quibus egreditur.
然而,逸脱,或者如现在开始更常用地被称为“余谈”的,如果它在诉讼事件之外,就不能是诉讼事件的一部分;如果它在诉讼事件之内,它就是它所脱离的那些部分的辅助或装饰。
nam si, quidquid in causa est, pars causae vocabitur, cur non argumentum, similitudo, locus communis, adfectus, exempla partes vocentur?
因为如果诉讼事件中的任何东西都要被称为诉讼事件的一部分,为什么论据、类比、共同论题、情感、例证不被称为部分呢?
§3.9.5tamen nec iis adsentior, qui detrahunt refutationem tanquam probationi subiectam, ut Aristoteles; haec enim est, quae constituat, illa, quae destruat.
然而,我也不赞同那些像亚里士多德那样、将反驳视作隶属于证明而将其剔除的人;因为前者是确立的,而后者是毁灭的。
hoc quoque idem aliquatenus novat, quod prooemio non narrationem subiungit sed propositionem.
他在这一点上也同样有所创新,即在前言之后不接叙述,而是接提示。
verum id facit, quia propositio ei genus, narratio species videtur, et hac non semper, illa semper et ubique credit opus esse.
但他这样做是因为,在他看来提示是属,叙述是种,而且他认为后者并非总是需要,而前者则是随时随地都需要。
§3.9.6verum ex his quas constitui partibus non, ut quidque primum dicendum, ita primum cogitandum est; sed ante omnia intueri oportet, quod sit genus causae, quid in ea quaeratur, quae prosint, quae noceant, deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum.
然而,在我所确立的这些部分中,并不是按照每个部分最先说出来的顺序,就最先去思考它;而是首先必须观察,诉讼事件的类型是什么,其中探求的是什么,什么是有利的,什么是有害的,然后是什么需要证实和反驳,接着是以何种方式叙述。
§3.9.7expositio enim probationum est praeparatio, nec esse utilis potest, nisi prius constiterit, quid debeat de probatione promittere.
因为叙述是证明的准备,除非首先确定了它应该在证明方面承诺什么,否则它就不可能有用。
postremo intuendum, quemadmodum iudex sit conciliandus.
最后,必须观察如何赢得法官的信任。
neque enim nisi totius causae partibus diligenter inspectis scire possumus, qualem nobis facere animum cognoscentis expediat, severum an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiae an obnoxium.
因为除非仔细审视了整个诉讼事件的各个部分,否则我们无法知道,将审判者的心意塑造成何种状态对我们有利——是严厉还是温和,是亢奋还是放松,是反对恩惠还是屈从于它。
§3.9.8neque ideo tamen eos probaverim, qui scribendum quoque prooemium novissime putant.
但我也不因此赞同那些认为前言也应当在最后才动笔写的人。
nam ut conferri materiam omnem et, quid quoque loco sit opus, constare decet, antequam dicere aut scribere ordiamur, ita incipiendum ab iis, quae prima sunt.
因为正如在开始演讲或写作之前,应当收集好所有题材、并确定每个地方需要什么一样,我们也应当从最先的部分开始。
§3.9.9nam nec pingere quisquam aut fingere coepit a pedibus, nec denique ars ulla consummatur ibi, unde ordiendum est.
因为没有人在画画或雕刻时是从脚开始的,而且任何技艺都不会在必须开始的地方宣告完成。
quid fiet alioqui, si spatium componendi orationem stilo non fuerit? nonne nos haec inversa consuetudo deceperit? inspicienda igitur materia est, quo praecepimus ordine, scribenda, quo dicemus.
否则,如果没有时间用笔撰写演说词,将会发生什么呢? 这种颠倒的习惯岂不是会欺骗我们吗? 因此,题材应当按照我们所规定的顺序去观察,而写作应当按照我们将要演讲的顺序去进行。

词汇与语法注释

  1. §3.9.1quarurn priores duae probationi succedunt — 伴随与格的动词 "succedere"(succedunt)的解析。此处并非单指时间上的“在……之后”,而是指分类上的“隶属于……”、“归入……之下”。因此,它表明前两个部分(分割和提示)隶属于证明。
  2. §3.9.5haec enim est, quae constituat, illa, quae destruat — 指示代名词 "haec" 和 "illa" 的指代关系。在上一句中,"refutatio" 以为宾格出现,而 "probatio" 以为与格(probationi)出现。按照常规语法规则,"haec" 指代较近的名词(probatio),"illa" 指代较远的名词(refutatio)。在此理解下,"haec"(证明)是“确立者”(constituat),"illa"(反驳)是“毁灭者”(destruat),语义完全契合。若将主旨话题 "refutatio" 视为 "haec","probatio" 视为 "illa",则动词从句的对应(haec... constituat, illa... destruat)就会出现语义颠倒。因此,判定昆体良在此严格遵循了语法上的“近/远”指代规则。
  3. §3.9.9nec denique ars ulla consummatur ibi, unde ordiendum est — 动词 "consummare"(consummatur)的解析。意为“完成”、“达到圆满”。此处用于比喻,意为“任何技艺都不会在必须开始的地方宣告完成”(因此,作为起点的引入部分,也理应在撰写时最先予以处理)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §3.9.1-3.9.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:3.9.1-3.9.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。