§3.8.58quod genus accidere etiam veritati potest.
这种情况即使在现实中也可能发生。
non simplex autem circa suasorias error in plerisque declamatoribus fuit, qui dicendi genus in iis diversum atque in totum illi iudiciali contrarium esse existimaverunt.
然而,在大多数演练辩论家中间,关于劝说演说的错误并非单一。 他们认为劝说演说的文体与司法演说不同,且完全相反。
nam et principia abrupta et concitatam semper orationem et in verbis effusiorem, ut ipsi vocant, cultum adfectaverunt, et earum breviores utique commentarios quam legalis materiae facere laborarunt.
因为他们一味追求突兀的开端、始终亢奋的语调,以及在言词上更为过度的(如他们自己所称的)“修饰”,并且力图为劝说演说制作比法律题材更短的提纲。
§3.8.59ego porro ut prooemio video non utique opus esse suasoriis, propter quas dixi supra causas, ita cur initio furioso sit exclamandum, non intelligo; cum proposita consultatione rogatus sententiam, si modo est sanus, non quiritet, sed quam maxime potest civili et humano ingressu mereri adsensum deliberantis velit.
此外,正如我根据上面所说的原因,认为劝说演说确实不需要前言一样,我也无法理解为什么在开始时必须疯狂地喊叫;因为当提出咨询并被询问意见时,只要是心智健全的人,就不会大声呼喊,而是希望尽可能通过文明温和的开端来赢得审议者的同意。
§3.8.60cur autem torrens et utique aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio, cum vel praecipue moderationem consilia desiderent? neque ego negaverim, saepius subsidere in controversiis impetum dicendi prooemio, narratione, argumentis; quae si detrahas, id fere supererit, quo suasoriae constant, verum id quoque aequalius erit non tumultuosius atque turbidius.
再者,为什么在劝说演说中说话者的语气必须像急流一样,且在任何情况下都同样亢奋呢? 要知道,审议尤其需要温和。 我并不否认,在诉讼辩论中,演讲的势头常常会在前言、叙述和论证中缓和下来;如果把这些去掉,剩下的大致就是劝说演说所包含的内容,但那也应当是更为平稳的,而不是更为喧嚣和混乱的。
§3.8.61verborum autem magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis; nam et personae fere magnae fingentibus placent, regum, principum, senatus, populi et res ampliores; ita cum verba rebus aptentur, ipso materiae nitore clarescunt.
言词的华丽不应由演练劝说演说的人更为刻意地去追求,而应当是自然产生的;因为对虚构主题的人来说,他们通常喜欢伟大的人物,如国王、首领、元老院、民众,以及更为宏大的题材;因此,当言词与事物相适应时,它们会因题材本身的熠熠生辉而显得光彩夺目。
§3.8.62alia veris consiliis ratio est, ideoque Theophrastus quam maxime remotum ab omni adfectione in deliberativo genere voluit esse sermonem, secutus in hoc auctoritatem praeceptoris sui, quanquam dissentire ab eo non timide solet.
真实的审议则有另一种理路,因此泰奥弗拉斯托斯希望在审议类型中的言论尽可能远离一切情感影响,在这点上他遵循了其导师的权威,尽管他通常并不胆怯与导师持不同意见。
§3.8.63namque Aristoteles idoneam maxime ad scribendum demonstrativam proximamque ab ea iudicialem putavit, videlicet quoniam prior ilia tota esset ostentationis, haec secunda egeret artis, vel ad fallendum, si ita poposcisset utilitas, consilia fide prudentiaque constarent.
因为亚里士多德认为,最适合写作的是示范演说,其次是司法演说,这显然是因为前者完全是为了炫耀,而后者需要技巧(如果实用性有此要求,甚至是用于欺骗),而审议则是由信任与明智构成的。
§3.8.64quibus in demonstrativa consentio, nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt; in iudiciis autem consiliisque secundum condicionem ipsius, quae tractabitur, rei accommodandam dicendi credo rationem.
在这些点上,我同意他对示范演说的看法,因为所有其他撰写者也传授了同样的观点;但在司法和审议中,我相信演讲的方式应当根据将要处理的事情本身的状况来适应。
§3.8.65nam et Philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum, quam est in accusationibus ac defensionibus, eloquentiae lumen ostendunt.
因为我看到,德摩斯梯尼的《反腓力演说》也因其在法庭演说中具有的同样美德而引人注目,西塞罗的意见和群众大会演讲也展现出与在控告和辩护中同样耀眼的雄辩之光。
dicit tamen idem de suasoria hoc modo: tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis.
然而,同一位西塞罗在谈到劝说演说时却这样说:“但整个演说应当简单、庄重,且应当用思想来装饰,而非用言词。
§3.8.66usum exemplorum nulli materiae magis convenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur respondere futura praeteritis, habeaturque experimentum velut quoddam rationis testimonium.
” 几乎所有人都一致认为,且理所当然地认为,例证的使用最适合这种题材,因为未来的事情似乎大都与过去相呼应,而经验被视为理性的某种证言。
§3.8.67brevitas quoque aut copia non materiae genere sed modo constat.
简练或繁复也并非由题材的类型决定,而是由其度量决定。
nam ut in consiliis plerumque simplicior quaestio est, ita saepe in causis minor.
因为正如在审议中问题大都更为简单一样,在司法诉讼中问题也常常更小。
quae omnia vera esse sciet, si quis non orationes modo, sed historias etiam (namque in iis contiones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio), legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere.
如果有人不仅仅读演说辞,而且更愿意去阅读历史书(因为在历史书中,群众大会演讲和意见陈述大都承担着劝说和阻止的任务),而不是在修辞学家的讲义中虚度年华,他就会知道这一切都是真的。
§3.8.68inveniet enim nec in consiliis abrupta initia et concitatius saepe in iudiciis dictum et verba aptata rebus in utroque genere et breviores aliquando causarum orationes quam sententiarum.
因为他会发现,在审议中并没有突兀的开端,在司法中常常有更为亢奋的叙述,在两种类型中言词都适应于事物,且有时司法诉讼的演说比意见陈述还要短。
§3.8.69ne illa quidem in iis vitia deprehendet, quibus quidam declamatores laborant, quod et contra sentientibus inhumane conviciantur et ita plerumque dicunt, tanquam ab iis qui deliberant utique dissentiant, ideoque obiurgantibus similiores sunt quam suadentibus.
他在那些历史书中也不会发现某些演练辩论家所患有的毛病,即对持相反意见的人进行无理的辱骂,且说话的方式大都好像与审议者完全对立,因此更像是在斥责,而不是在劝说。
§3.8.70haec adolescentes sibi scripta sciant, ne aliter quam dicturi sunt exerceri velint et in desuescendis morentur.
青年们应当知道,这些话是写给他们的,以免他们希望以不同于实际演讲的方式来练习,并在必须戒除的习惯中虚度光阴。
ceterum, cum advocari coeperint in consilia amicorum, dicere sententiam in senatu, suadere si quid consulet princeps, quod praeceptis fortasse non credunt, usu docebuntur.
至于其他方面,当他们开始被邀请参与朋友的咨询、在元老院发表意见、或在皇帝咨询时进行劝说时,即使他们或许不相信这些规则,也会通过实践得到教益。