§3.8.47hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat.
他需要这样的机会,以免他自己为这样的恳求感到羞耻。
et C. Caesari suadentes regnum adfirmabimus stare iam rempublicam nisi uno regente non posse.
而且在向盖乌斯·恺撒建议王权时,我们将声称,除非由一位统治者治理,否则国家已无法维持。
nam qui de re nefaria deliberat, id solum quaerit, quomodo quam minimum peccare videatur.
因为在对邪恶之事进行审议的人,仅仅追求这一点,即如何让自己显得尽可能少犯错误。
§3.8.48multum refert etiam, quae sit persona suadentis; quia anteacta vita si illustris fuit aut clarius genus aut aetas aut fortuna adfert expectationem, providendum est, ne quae dicuntur ab eo qui dicit dissentiant.
劝说者是怎样的人物也大有关系;因为如果他过去的生涯是显赫的,或者他更高贵的出身、年龄或境遇带来了期望,就必须注意,不要让所说的话与说话的人相冲突。
at his contraria summissiorem quendam modum postulant.
而与这些相反的条件则要求某种更为谦逊的方式。
nam quae in aliis libertas est, in aliis licentia vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa aegre tuetur.
因为在一些人那里被称为自由的东西,在另一些人那里被称为放纵,并且对某些人来说权威就足够了,而对某些人来说理路本身也难以保护他们。
§3.8.49ideoque longe mihi difficillimae videntur prosopopoeiae, in quibus ad reliquum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas.
因此,角色扮演(人格模仿)在我看来是迄今最困难的,因为在劝说演说的其余劳苦之外,还加上了角色的困难。
namque idem illud aliter Caesar, aliter Cicero, aliter Cato suadere debebit.
因为恺撒必须以一种方式劝说同一件事,西塞罗以另一种方式,加图以又一种方式。
utilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert.
但这种练习确实是非常有用的,或者是由于它包含双重工作,或者是由于它对诗人和未来的历史撰写者也大有裨益。
verum et oratoribus necessaria.
但对雄辩家来说也是必不可少的。
§3.8.50nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque aptanda quae dicebantur fuerunt.
因为有许多由希腊人和拉丁人撰写的演说,是供他人使用的,所说的话必须适应这些人的状况和生活。
an eodem modo cogitavit aut eandem personam induit Cicero, cum scriberet Cn. Pompeio et cum T. Ampio ceterisve;
难道西塞罗在为格奈乌斯·庞培撰写,以及在为提图斯·安皮乌斯及其他人撰写时,是以同样的方式思考或装扮成同样的人物吗?
ac non uniuscuiusque eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus omnium, quibus vocem dabat, etiam imagine expressit? ut melius quidem sed tamen ipsi dicere viderentur.
难道他没有考虑到他们每一个人的境遇、尊严和功绩,甚至在形象中表现出他为之提供声音的所有人的特征吗? 结果是,虽然他们说得更好,但看起来确实是他们自己在说话。
§3.8.51neque enim minus vitiosa est oratio, si ab homine quam si ab re, cui accommodari debuit, dissidet; ideoque Lysias optime videtur in iis, quae scribebat indoctis, servasse veritatis fidem.
事实上,如果演说与人相背离,其缺陷并不亚于它与应当适应的事物相背离;因此,吕西亚斯在为无学问者所写的演说中,似乎最完美地保持了对真实性的忠实。
enimvero praecipue declamatoribus considerandum est, quid cuique personae conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati, plerumque filii, parentes, divites, senes, asperi, lenes, avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt; ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint quam his in dicendo.
确实,演练辩论家尤其必须考虑什么适合于每一个角色,他们极少作为辩护人来发表辩论,大多时候变成了儿子、父母、富人、老人、严厉者、温和者、吝啬鬼,最后甚至变成了迷信者、胆小鬼、嘲弄者;以至于喜剧演员在表演中所要构想的各种神态,几乎不比这些人在演讲中所要构想的更多。
§3.8.52quae omnia possunt videri prosopopoeiae, quam ego suasoriis subieci, quia nullo alio ab iis quam persona distat.
这一切都可以被看作角色扮演(人格模仿),我已将其归入劝说演说中,因为除了角色之外,它与劝说演说没有任何其他区别。
quanquam haec aliquando etiam in controversias ducitur, quae ex historiis compositae certis agentium nominibus continentur.
虽然这有时也会被引入到根据历史编写的、包含特定当事人名字的诉讼辩论中。
§3.8.53neque ignoro plerumnque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami verba apud Achillem aut Sullae dictaturam deponentis in contione.
我也并非不知道,为了练习,通常会设立诗歌和历史的主题,例如普里阿摩斯在阿喀琉斯面前的言辞,或者苏拉在民众大会上放弃独裁官职位的言辞。
sed haec in partem cedent trium generum, in quae causas divisimus.
但这些将归入我们划分诉讼案件的三种类型的一部分。
nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia, de quibus supra dictum est, varie atque ut res tulit in materia iudiciali, deliberativa, demonstrativa, solemus.
因为我们通常在司法、审议和示范题材中,根据情况的需要,以不同的方式使用请求、指示、陈述理由以及其他上面已经提到过的事情。
§3.8.54frequentissime vero in iis utimur ficta personarum, quas ipsi substituimus, oratione, ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus, alloquitur.
事实上,在这些类型中,我们非常频繁地使用我们自己替代的角色的虚构演说,就像在西塞罗为凯里乌斯辩护的演说中,盲人阿普里乌斯和弟弟克洛狄乌斯都对克洛迪娅说话,前者旨在责备,后者旨在教唆恶行。
§3.8.55solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur.
在学校里,通常会虚构一些更类似于诉讼辩论、且由两种类型混合而成的审议题材,例如在盖乌斯·恺撒面前提出关于惩罚狄奥多托斯的咨询。
constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium.
因为他的案件由指控和辩护组成,这是司法案件所特有的。
§3.8.56permixta tamen est et utilitatis ratio, an pro Caesare fuerit occidi Pompeium, an timendum a rege bellum, si Theodotus sit occisus, an id minime opportunum hoc tempore et periculosum et certe longum sit futurum.
然而,其中也混杂了实用性的考量:杀死庞培是否对恺撒有利,如果狄奥多托斯被杀是否应当害怕国王发动战争,或者这在此时是否极不合适、危险且注定是长期的。
§3.8.57quaeritur et de honesto, deceatne Caesarem ultio Pompeii, an sit verendum, ne peiorem faciat suarum partium causam, si Pompeium indignum morte fateatur.
此外也会探讨关于高尚的问题:为庞培复仇是否适合恺撒,或者是否应当担心,如果他承认庞培死得不值,会使他自己党派的大义变得更糟。