§3.8.35est utilitatis et in tempore quaestio, expedit sed non nunc; et in loco, non hic; et in persona, non nobis, non contra hos; et in genere agendi, non sic; et in modo, non in tantum.
实用性也包含时间上的问题:“这有利,但不是现在”;地点上的问题:“不是这里”;人身上的问题:“不是为了我们,不是针对这些人”;行为方式上的问题:“不是这样”;以及程度上的问题:“不至于此”。
sed personam saepius decoris gratia intuemur, quae et in nobis et in iis, qui deliberant, spectanda est.
但我们更经常为了得体而关注人身,这在我们自身和那些进行审议的人身上都是必须注意的。
§3.8.36itaque quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia facillime ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen, quorum auctoritas et quibus adhibeatur.
因此,尽管先例在咨询中具有极大力量,因为人们最容易被经验引导去赞同,但谁的权威被应用于谁,这仍然是至关重要的。
§3.8.37diversi sunt enim deliberantium animi, duplex condicio.
因为审议者的心智是多样的,其状况也是双重的。
nam consultant aut plures aut singuli; sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest, senatus sic an populus, Romani an Fidenates, Graeci an barbari, et in singulis, Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior ani Fabius deliberet.
因为咨询的要么是群体,要么是个人;但在两者中都有区别,因为即使在群体中,它是元老院还是平民大会,是罗马人还是菲德纳人,是希腊人还是蛮族人,这都有很大关系;在个人中,是我们劝说加图还是马略去竞选官职,以及是由大西庇阿还是法比乌斯来审议战争方略,也都有所不同。
§3.8.38proinde intuenda sexus, dignitas, actas.
因此,必须关注性别、尊严和年龄。
sed mores praecipue discrimen dabunt.
但性格尤其会带来差异。
et honesta quidem honestis suadere facillimum est; si vero apud turpes recta obtinere conabimur, ne videamur exprobrare diversam vitae sectam, cavendum.
向高尚的人劝说高尚的事情确实是最容易的;但如果我们试图在卑劣的人中间推行正确的事,就必须小心,以免显得是在指责他们不同的生活方式。
§3.8.39et animus deliberantis non ipsa honesti natura, quam he non respicit, permouendus, sed laude, vulgi opinion, et si parum proficiet haec vanitas, secutura ex his utilitate, aliquanto vero magis obiiciendo aliquos, si diversa fecerint, metus.
审议者的心灵不应当被他所不顾及的高尚本身的性质所打动,而应当被赞扬和大众舆论所打动;如果这种虚荣心收效甚微,则应被随之而来的实用性所打动;如果他们做了相反的事,通过提出某些恐惧来打动他们,则更为有效。
§3.8.40namque praeter id quod his levissimi cuiusque animus facillime terretur, nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus est.
因为除了任何最轻浮的人的心灵最容易被这些东西恐吓之外,我不知道在大多数人中,对坏事的恐惧是否天生就比对好事的希望更有效力,正如对这些人来说,理解卑劣的事比理解高尚的事更容易一样。
§3.8.41aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia, in quibus ipsorum qui consulunt spectator utilitas.
有时,不那么得体的事也会被建议给善人,而不那么好的人也会被给予建议,在这些建议中,咨询者自身的实用性被予以考虑。
nec me fallit, quae statim cogitatio subire possit legentem: Hoc ergo praecipis?
我并没有忽视读者立刻会产生的想法:“那么你就教导这个吗?
§3.8.42et hoc fas putas? poterat me liberare Cicero, qui ita scribit ad Brutum, praepositis plurimis, quae honeste suaderi Caesari possint: simne bonus vir, si haec suadeam? minime.
” “并且你认为这是合乎神法的吗? ”西塞罗可以免除我的责任,他在给布鲁图斯的信中,在列举了许多可以高尚地向凯撒劝说的事情之后这样写道:“如果我建议这些,我还会是个善人吗? 绝不是。
Suasoris enim finis est utilitas eius, cui quisque suadet.
”因为劝说者的目的就是他所劝说之人的实用。
at recta sunt.
但那些是正确的事。
quis negat? sed non est semper rectis in suadendo locus.
谁否认呢? 但在劝说中并不总是有正确事情的容身之地。
sed quia est altior quaestio nec tantum ad suasorias pertinet, destinatus est mihi hic locus duodecimo, qui summus futurus est, libro.
但因为这是一个更深层的问题,不仅限于劝说演说,所以我已将这一论点预留给最后一卷即第十二卷。
§3.8.43nec ego quicquam fieri turpiter velim.
我也不希望任何事情以卑劣的方式进行。
verum interim haec vel ad scholarum exercitationes pertinere credantur, nam et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa tueamur.
但同时,人们大可认为这些只是属于学校的练习;因为不公正者的理路也必须被了解,以便我们能更好地捍卫公正。
§3.8.44interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere tanquam inhonesta, it quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam propter hoc ipsum quod turpis et crudelis sit, impellunt; sed dandus illis deformibus color idque etiam apud malos.
同时,如果有人向善人劝说不高尚的事,他应当记住不要将其作为不高尚的事来劝说,就像某些演练辩论家促使塞克斯图斯·庞培去从事海盗活动,恰恰因为它是卑劣和残忍的一样;而是必须给那些难看的事物涂上体面的色彩,即使在恶人面前也是如此。
§3.8.45neque enim quisquam est tam malus, ut videri velit.
因为没有人坏到愿意显出自己是坏人。
sic Catilina apud Sallustium loquitur, ut rem sceleratissimam non militia, sed indignatione videatur audere.
因此萨鲁斯特著作中的喀提林这样说话,使他看起来敢于进行最罪大恶极的勾当不是出于恶意,而是出于义愤。
sic Atreus apud Varium: —
"iam fero (inquit) infandissima"
,
"iam facere cogor.
瓦里乌斯剧作中的阿特柔斯也是如此:“现在我承受着(他说)最不可言说的事,”“现在我被迫去做。
"
quanto magis eis, quibus cura famae fuit, conservandus est hic velut ambitus?
”对于那些在乎声誉的人来说,这种伪饰更应当保留到何种程度呢?
§3.8.46quare et, cum Ciceroni dabimus consilium, ut Antonium roget, vel etiam ut Philippicas (ita vitam pollicente eo) exurat, non cupiditatem lucis allegabimus (haec enim si valet in animo eius, tacentibus quoque nobis valet), sed ut reipublicae se servet hortabimur.
因此,即使我们建议西塞罗去哀求安东尼,甚至去烧毁他的《菲利比克》(因为对方以此许诺保全他的生命),我们也不会声称这是出于对生命的贪恋(因为如果这在他心中起作用,即使我们保持沉默它也会起作用),而是会劝勉他为了国家而保全自己。