Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §3.8.24-3.8.34

审议演说中的高尚、实用与可能性

第 90 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者探讨了必要性与可能性的区别,梳理了劝说演说的要素(高尚、实用、可能),并指出即使是像建造剧院这样表面上仅基于“愉快”的审议,也有其深层的宗教和实用动机。此外,他还解释了高尚与实用的冲突、通过重新命名进行反驳以及多重选择之间的比较。

§3.8.24denique non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumventi.
最终,萨贡托人以及那些在奥皮特尔吉乌姆筏子上被包围的人都没有这样做。
igitur in his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur aut quaestio inter utile atque honestum consistet.
因此,在这些情况下,要么仅就实用性产生争议,要么争议将在实用性与高尚性之间展开。
at enim si quis liberos procreare volet, necesse habet ducere uxorem.
但确实,如果有人想要生育子女,他必须娶妻。
§3.8.25quis dubitat? sed ei, qui pater vult fieri, liqueat necesse est uxorem esse ducendam.
谁会怀疑呢? 但对于那些想要成为父亲的人来说,他必须明白自己应该娶妻。
itaque mihi ne consilium quidem videtur, ubi necessitas est, non magis quam ubi constat, quid fieri non possit.
因此,在我看来,在有必要性存在的地方,根本没有商议的余地,就像在明确知道什么事情是不可能做到的时候一样。
Omnis enim deliberatio de dubiis est.
因为所有的审议都是关于不确定事物的。
melius igitur, qui tertiam partem dixerunt δυνατόν quod nostri possibile nominant, quae ut dura videatur appellatio, tamen sola est.
因此,那些将第三个要素称为“可能”(希腊语作“デュナトン”),即我们的人所谓的“可能性”的人,其见解更为优越;虽然这个称呼看起来有些别扭,但它却是唯一正确的。
§3.8.26quas partes non omnes in omnem cadere suasoriam manifestius est, quam ut docendum sit.
并非所有的要素都适用于每一篇劝说演说,这是显而易见、无需教导的。
tamen apud plerosque earum numerus augetur, a quibus ponuntur ut partes, quae superiorum species sunt partium.
然而,在大多数作家那里,这些要素的数量被增加了,他们将一些仅仅是上位要素的子类(属种)设为独立的要素。
nam fas, iustum, pium, aequum, mansuetum quoque (sic enim sunt interpretati τὸ ἥμερον) et si qua adhuc adiicere quis eiusdem generis velit, subiici possunt honestati.
因为神法、公正、虔敬、公平,以及温和(他们就是这样翻译“ト・ヘーメロン”的),以及如果有人还想添加其他同类的事物,都可以归入高尚之下。
§3.8.27an sit autem facile, magnum, iucundum, sine periculo, ad quaestionem pertinet utilitatis.
至于它是容易、重大、愉快还是没有危险,则属于实用性的争议。
qui loci oriuntur ex contradictione: est quidem utile sed difficile, parvum, iniucundum, periculosum.
这些论点产生于矛盾(对立):即它是实用的,但却是困难的、微小的、不愉快的或危险的。
Tamen quibusdam videtur esse nonnunquam de iucunditate sola consultatio, ut si de aedificando theatro, instituendis ludis deliberetur.
然而,在某些人看来,有时似乎存在着仅关于愉快性的商议,例如审议是否建造剧院或举办比赛。
sed neminem adeo solutum luxu puto, ut nihil in causa suadendi sequatur praeter voluptatem.
但我认为,没有人会如此沉溺于奢侈,以至于在劝说的目的中除了享乐之外什么都不追求。
§3.8.29praecedat enim semper aliquid necesse est, ut in ludis honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbae, si id non sit, conflictatio, et nihilominus eadem illa religio, cum theatrum veluti quoddam illius sacri templum vocabimus.
因为必须总是先有某些东西作为前提,例如在比赛中是对神明的尊崇,在剧院中是对劳作的有益放松(如果没有这一点,就会给群众带来难堪和不便的冲突),尽管如此,当我们把剧院称为那一神圣仪式的某种神殿时,依然是基于同样的宗教信仰。
§3.8.30saepe vero et utilitatem despiciendam esse dicimus, ut honesta faciamus, ut cum illis Opiterginis damus consilium, ne se hostibus dedant, quanquam perituri sint, nisi fecerint; et utilia honestis praeferimus, ut cum suademus, ut bello Punico servi armentur.
但我们也经常说,为了做高尚的事情,实用性必须被轻视,就像我们建议那些奥皮特尔吉乌姆人不要向敌人投降一样,尽管如果不这样做,他们就会灭亡;我们也会将实用的东西置于高尚的东西之上,例如当我们建议在布匿战争中武装奴隶时。
§3.8.31sed neque hic plane concedendum est esse id inhonestum, liberos enim natura omnes et eisdem constare elementis et fortasse antiquis etiam nobilibus ortos dici potest; et illic, ubi manifestum periculum est, opponenda alia, ut crudelius etiam perituros adfirmemus, si se dediderint, sive hostis non servaverit fidem, sive Caesar vicerit, quod est vero similius.
但即使在这里,也不能完全承认这样做是不高尚的,因为可以说,天生所有人都是自由的,由相同的要素构成,甚至可能出身于古代贵族;而在那些有明显危险的情况下,则必须提出其他论点,比如我们宣称,如果他们投降,他们将会以更残酷的方式灭亡,这要么是因为敌人不守信用,要么是因为凯撒会获胜,而后者是更有可能的。
§3.8.32haec autem, quae tantum inter se pugnant, plerumque nominibus deflecti solent.
然而,这些彼此强烈冲突的事物,大抵往往会通过名称而被扭曲偏离。
nam et utilitas ipsa expugnatur ab iis, qui dicunt, non solum potiora esse honesta quam utilia, sed ne utilia quidem esse, quae non sint honesta; et contra, quod nos honestum, illi vanum, ambitiosum, stolidum, verbis quam re probabilius vocant.
因为实用性本身也会被那些不仅认为高尚重于实用,甚至认为不高尚的东西就根本不实用的人所推翻;相反,我们称为高尚的东西,他们却称为虚无、野心、愚蠢,在言语上比在实际中更合情理。
§3.8.33nec tantum inutilibus comparantur utilia, sed inter se quoque ipsa, ut si ex duobus eligamus, in altero quid sit magis, in altero quid sit minus.
实用的东西不仅与不实用的东西进行比较,而且实用的东西之间也会进行比较,就像我们从两者中进行选择时,其中一方的某项特质更多,而另一方则更少。
crescit hoc adhuc.
这种情况还会进一步发展。
nam interim triplices etiam suasoriae incidunt: ut cum Pompeius deliberabat, Parthos an Africam an Aegyptum peteret.
因为有时甚至会遇到三重劝说演说:比如当庞培审议是前往帕提亚、非洲还是埃及。
ita non tantum, utrum melius sed quid sit optimum, quaeritur, itemque contra.
因此,人们不仅探究两者中哪一个更好,还要探究什么才是最好的,反之亦然。
§3.8.34nec unquam incidet in hoc genere materiae dubitatio rei, quae undique secundum nos sit.
在这类题材中,绝不会对完全符合我们利益(站在我们这一边)的事情产生疑问。
nam ubi contradictioni locus non est, quae potest esse causa dubitandi? ita fere omnis suasoria nihil est aliud quam comparatio, videndumque, quid consecuturi simus et per quid, ut aestimari possit, plus in eo quod petimus sit commodi, an vero in eo per quod petimus incommodi.
因为在没有对立余地的地方,怎么可能产生疑问的原因呢? 因此,几乎所有的劝说演说都不外乎是比较,我们必须看清我们将获得什么,以及通过什么手段获得,以便评估在我们追求的东西中,究竟是便利更多,还是在追求该事物的手段中,不便更多。

词汇与语法注释

  1. §3.8.24non fecerunt — 动词 fecerunt 的宾语在上下文中被省略,根据前一节(§3.8.23)应理解为 deditionem(投降)。此处指萨贡托人和在奥皮特尔吉乌姆筏子上被包围的士兵即使在极端绝境下也拒绝投降的历史先例。
  2. §3.8.25melius igitur, qui tertiam partem dixerunt δυνατόν — 主句的谓语动词(如 sentiunt 或 dixerunt)被省略。整句应理解为:“因此,那些将第三个要素称为‘可能’(dynaton)的人,其见解更为优越。”虽然 dixerunt 出现在 qui 引导的关系从句中,但主句需要补充判定性动词。
  3. §3.8.29deformis et incommoda turbae, si id non sit, conflictatio — 形容词 deformis 和 incommoda 修饰阴性单数主格名词 conflictatio(冲突、不和)。在条件从句 si id non sit 中,代词 id 指代前文的 non inutilis laborum remissio(劳作的有益放松)。整个结构表达了如果缺乏放松,将会给群众带来难堪和不便的冲突。
  4. §3.8.31liberos enim natura omnes et eisdem constare elementis — 此为带对格的不定式(A.C.I.)结构,取决于 dici potest。它由两部分组成:liberos [esse] natura omnes 和 [omnes] eisdem constare elementis。这代表了一种基于自然法的普遍论理(即所有人天生自由且由相同要素构成),用于为通常被认为不高尚的武装奴隶的行为进行辩护。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §3.8.24-3.8.34. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:3.8.24-3.8.34

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。