§3.8.13valet autem in consiliis auctoritas plurimum.
然而,在审议(劝说)中,威信起着最大的作用。
nam et prudentissimus esse haberique et optimus debet, qui sententiae suae de utilibus atque honestis credere omnes velit.
因为,凡是希望所有人都在实用与高尚的事情上相信自己意见的人,必须既是最聪明的、也被如此认为,而且必须是最好的。
in iudiciis enim vulgo fas habetur indulgere aliquid studio suo; consilia nemo est qui neget secundum mores dari.
因为在法庭审判中,人们普遍认为在某种程度上纵容自己的偏袒是合法的;但没有人否认,审议是根据品格给出的。
Graecorum quidem plurimi omne hoc officium contionale esse iudicaverunt et in sola reipublicae administratione posuerunt.
大多数希腊人确实判定这整个职责都属于公民大会,并仅将其置于国家行政管理之中。
§3.8.14quin et Cicero in hac maxime parte versatur.
甚至西塞罗也主要从事这一领域。
ideoque suasuris de pace, bello, copiis, operibus, vectigalibus haec duo esse praecipue nota voluit, vires civitatis et mores, ut ex natura cum ipsarum rerum tum audientium ratio suadendi duceretur.
因此,对于那些要就和平、战争、军队、工程、税收提出建议的人,他希望他们特别了解这两点,即国家的实力和风俗,以便从事物本身和听众的本性中得出劝说的依据。
§3.8.15nobis maior in re videtur varietas, nam et consultantium et consiliorum plurima sunt genera.
在我们看来,事情的实际多样性更大,因为咨询者和咨询本身的种类都极多。
quare in suadendo et dissuadendo tria primum spectanda erunt, quid sit de quo deliberetur, qui sint qui deliberent, qui sit qui suadeat.
因此,在劝说和劝阻中,首先必须注意三点:审议的是什么,审议的人是谁,劝说的人是谁。
§3.8.16rem, de qua deliberatur, aut certum est posse fieri aut incertum.
审议的事物,要么确定是可以做到的,要么是不确定的。
si incertum, haec erit quaestio sola aut potentissima; saepe enim accidet, ut prius dicamus, ne si possit quidem fieri, esse faciendum, deinde fieri non posse.
如果不确定,这将是唯一或最强有力的争议点;因为经常会发生这样的情况,我们先说即使能做也不应该做,然后再说这根本不可能做到。
cum autem de hoc quaeritur, coniectura est, an Isthmos intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inventurus.
而当对此产生疑问时,这就是推测,例如地峡能否被凿通,庞普廷沼泽能否被排水,奥斯蒂亚能否建港,亚历山大是否会在大洋彼岸发现陆地。
§3.8.17sed in iis quoque quae constabit posse fieri, coniectura aliquando erit, si quaeretur, an utique futurum sit, ut Carthaginem superent Romani; ut redeat Hannibal, si Scipio exercitum in Africam transtulerit; ut servent fidem Samnites, si Romani arma deposuerint.
但即使在那些显然可以做到的事情中,有时也会有推测,如果提出这样的疑问:罗马人是否注定会战胜迦太基;如果西庇阿把军队转移到非洲,汉尼拔是否会回来;如果罗马人放下武器,萨姆尼特人是否会保持信义。
quaedam et fieri posse et futura esse credibile est, sed aut alio tempore aut alio loco aut alio modo.
有些事情是可以做到且令人相信将会发生的,但可能是在另一个时间、另一个地点或以另一种方式。
§3.8.18ubi coniecturae non erit locus, alia sunt intuenda.
在没有推测余地的地方,必须观察其他方面。
et primum aut propter ipsam rem, de qua sententiae rogantur, consultabitur aut propter alias intervenientes extrinsecus causas.
首先,要么是因为征求意见的事情本身而进行商议,要么是因为外部介入的其他原因。
propter ipsam deliberant Patres conscripti, an stipendium militi constituant?
为了事情本身,元老院议员们商议是否为士兵制定军饷。
§3.8.19haec materia simplex erit.
这种题材是单一的。
accedunt causae aut faciendi, ut deliberant patres conscripti, an Fabios dedant Gallis bellum minitantibus; aut non faciendi, ut deliberat C. Caesar, an perseveret in Germaniam ire, cum milites passim testamenta facerent.
介入的原因要么是去做的原因,例如元老院议员商议是否将法比乌斯家族交给威胁要发动战争的加拉太人;要么是不去做的原因,例如当士兵们纷纷立下遗嘱时,盖乌斯·凯撒商议是否坚持前往德意志。
§3.8.20hae suasoriae duplices sunt.
这些劝说演说是双重的。
nam et illic causa deliberandi est, quod bellum Galli minitentur; esse tamen potest quaestio, dedendine fuerint etiam citra hanc denuntiationem, qui contra fas, cum legati missi essent, proelium inierint, regemque, ad quem mandata acceperant, trucidarint.
因为在前者中,商议的原因是加拉太人威胁要发动战争;然而仍然可以产生疑问:即使没有这种通告,那些违反神法、在作为使者被派遣时加入战斗并杀害了他们接受其指令的国王的人,是否也应该被交出去。
§3.8.21et hic nihil Caesar sine dubio deliberaret nisi propter hanc militum perturbationem; est tamen locus quaerendi, an citra hunc quoque casum penetrandum in Germaniam fuerit.
在后者中,若非因为士兵的这种动摇,凯撒无疑什么都不会商议;然而仍有探讨的空间:即使没有发生这种情况,是否也应该深入德意志。
semper autem de eo prius loquemur, de quo deliberari etiam detractis sequentibus possit.
但是,我们应该始终首先讨论那个即使去掉了后续情况也依然可以进行商议的问题。
§3.8.22partes suadendi quidam putaverunt honestum, utile, necessarium.
有些人认为劝说的要素是高尚、实用和必要。
ego non invenio huic tertiae locum.
我找不到这第三个要素的立足之地。
quantalibet enim vis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere; de faciendo autem deliberatur.
因为无论袭来的力量有多大,或许有必要去承受某些事情,但绝无必要去做什么;而人们商议的正是关于去做的事情。
§3.8.23quodsi hanc vocant necessitatem, in quam homines graviorum metu coguntur, utilitatis erit quaestio; ut si obsessi et impares et aqua ciboque defecti de facienda ad hostem deditione deliberent et dicatur, necesse est; nempe sequitur, ut hoc subiiciatur, alioqui pereundum est: ita propter id ipsum non est necesse, quia perire potius licet.
如果他们把人们因害怕更严重的事情而被强迫的处境称为必要,那么这将是一个实用性的问题;例如,如果被包围、力量悬殊且缺水缺粮的人商议向敌人投降,并且有人说‘这是必要的’;这自然会得出这样的推论:‘否则就必须灭亡’:因此,正是因为这个原因,它并不是必要的,因为选择灭亡反而是可以的。