Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §3.8.1-3.8.12

审议演说的目的与序言叙述的运用

第 88 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良论证了审议演说不应仅由实用性定义,还应包括尊严,且不能仅限于性质争点。他进一步阐述了审议演说中序言、叙述以及情感激发的使用和要求。

§3.8.1deliberativas quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas.
我也感到惊讶,有些人将审议(劝说)演说仅限定于实用性。
ac si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus dignitate maxime contineri putat.
如果在这些演说中必须遵循某一个原则,那么西塞罗的意见对我来说会更可取,他认为这类题材主要由尊严(高尚)所规定。
nec dubito, quin ii, qui sunt in illa priore sententia, secundum opinionem pulcherrimam ne utile quidem, nisi quod honestum esset, existimarint.
我也毫不怀疑,那些持前一种意见的人,根据最美好的观点,甚至不认为有什么是有用的,除非它是高尚的。
§3.8.2et est haec ratio verissima, si consilium contingat semper bonorum atque sapientium.
如果咨询总是发生在善人和智者之间,这种道理确实是最真实的。
verum apud imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui ex pluribus constat indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes magis intellectus loquendum.
但在无知者中——在他们面前必须经常发表意见——尤其是主要由许多无知的人组成的民众面前,这些事物必须予以区分,且必须根据更通俗的理解来发言。
§3.8.3sunt enim multi, qui etiam, quae credunt honesta, non tamen satis eadem utilia quoque existiment, et quae turpia esse dubitare non possunt, utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum.
因为有许多人,甚至对他们认为是高尚的事,也不认为它们足够实用;而对那些他们深信是可耻的事,因受实用性外表的引导而予以赞同,例如努曼提亚条约和考丁轭之辱。
§3.8.4ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est.
甚至仅仅将它们包括在“性质”的争点(在其中有关于高尚与实用的探讨)中也是不够的。
nam frequenter in his etiam coniecturae locus est, nonnunquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime consilia, si quando ambigetur an liceat.
因为在这些演说中经常也有推测的余地,有时会探讨某种定义,有时甚至可能涉及法律上的争论,尤其是在私下的咨询中,如果对其是否合法产生疑问。
§3.8.5de coniectura paulo post pluribus.
关于推测,稍后将用更多的话来讨论。
interim est finitio apud Demosthenen, Det Halonnesum Philippus, an reddat? apud Ciceronem in Philippicis, Quid sit tumultus? quid? non illa similis iudicialium quaestio de statua Servi Sulpici, an iis demum ponenda sit, qui in legatione ferro sunt interempti?
目前,德摩斯梯尼著作中有一个定义:“菲利普是应该给予哈洛涅苏斯岛,还是应该归还? ”在西塞罗的《反腓力辞》中:“什么是骚乱? ”还有那个类似于法庭审判的、关于塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯雕像的疑问:“难道雕像只应该为那些在使节任内被兵刃杀害的人树立吗?
§3.8.6ergo pars deliberativa, quae eadem suasoria dicitur, de tempore futuro consultans quaerit etiam de praeterito.
” 因此,审议部门——它也被称为劝说部门—— 在对未来时间进行商讨的同时,也对过去进行探讨。
officiis constat duobus suadendi ac dissuadendi.
它由两个职责组成:劝说与劝阻。
prooemio, quale est in iudicialibus, non ubique eget, quia conciliatus est ei quisque, quem consulit.
它并不在所有地方都需要像法庭演说那样的序言,因为每一个咨询的人已经对他的咨询对象抱有亲善。
initium tamen quodcunque debet habere aliquam prooemii speciem; neque enim abrupte nec unde libuit incipiendum, quia est aliquid in omni materia naturaliter primum.
然而,任何开始都应该具有某种序言的外貌;因为我们既不应该突然开始,也不应该从任意喜欢的地方开始,因为在所有题材中自然有最先出现的部分。
§3.8.7in senatu et utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices, adquirendae sibi plerumque eorum, apud quos dicendum sit, benevolentiae.
在元老院,尤其是在民众集会中,其原则与在裁判官面前相同,即通常需要争取那些自己必须在他们面前发言的人的亲善。
nec mirum, cum etiam in panegyricis petatur audientium favor, ubi emolumentum non in utilitate aliqua, sed in sola laude consistit.
这并不奇怪,因为即使在赞美演说中,也要求得听众的支持,而在那里,收益并不在于某种实用性,而仅在于赞美本身。
§3.8.8Aristoteles quidem nec sine causa putat et a nostra et ab eius, qui dissentiet, persona duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali genere, nonnunquam etiam, ut minor res maiorve videatur; in demonstrativis vero prooemia esse maxime libera existimat.
亚里士多德确实(且并非无因)认为,在审议演说中,导言经常既可以从我们自己的形象中引入,也可以从反对者的形象中引入,这仿佛是我们从法庭审判类型中借用过来的,有时也是为了使事情显得更小或更大;但在展示性演说中,他认为序言是最自由的。
§3.8.9nam et longe a materia duci, ut in Helenae laude Isocrates fecerit; et ex aliqua rei vicinia, ut idem in Panegyrico, cum queritur plus honoris corporum quam animorum virtutibus dari; et Gorgias in Olympico laudans eos, qui primi tales instituerint conventus.
因为它可以从远离题材的地方引入,正如伊索克拉底在赞美海伦时所做的那样;或者从某种相关的事物中引入,正如同一作者在《泛希腊集会辞》中抱怨给肉体美德的荣誉多于心灵美德那样;又如高尔吉亚在《奥林匹亚演说》中赞美那些首先创立此类集会的人。
quos secutus videlicet C. Sallustius in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.
紧随他们的步伐,盖乌斯·萨洛斯蒂乌斯显然在《朱古达战争》和《喀提林阴谋》中以与历史毫无关系的序言开始。
§3.8.10sed nunc ad suasoriam, in qua, etiam cum prooemio utemur, breviore tamen et velut quodam capite tantum et initio debebimus esse contenti.
但现在回到劝说演说中,在其中,即使我们使用序言,也必须满足于较短的,并且可以说仅仅作为某种引子和开端。
narrationem vero nunquam exigit privata deliberatio, eius duntaxat rei, de qua dicenda sententia est; quia nemo ignorat id de quo consulit.
然而,私下的审议绝不需要叙述,至少不需要叙述那个需要发表意见的事件本身;因为没有人不知道他所咨询的事情。
§3.8.11extrinsecus possunt pertinentia ad deliberationem multa narrari.
从外部可以叙述许多与审议相关的事情。
in contionibus saepe est etiam illa, quae ordinem rei docet, necessaria.
在民众集会中,那部分说明事情发展顺序的叙述也经常是必要的。
§3.8.12adfectus ut quae maxime postulat.
它比任何类型都更强烈地要求情感。
na M et concitanda et lenienda frequenter est ira, et ad metum, cupiditatem, odium, conciliationem impellendi animi.
因为愤怒经常既需要被激发也需要被缓和,且必须推动人们的心灵去产生恐惧、欲望、憎恨和和解。
nonnunquam etiam movenda miseratio, sive, ut auxilium obsessis feratur, suadere oportebit sive sociae civitatis eversionem deflebimus.
有时也必须打动怜悯之情,无论是需要劝说向被包围者提供援助,还是我们要哀悼同盟城市的毁灭。

词汇与语法注释

  1. 3.8.1deliberativas quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas — `deliberativas` 是阴性复数名词 `causas` 或 `orationes` 的省略。`finitas` 代表不定式句 `finitas esse`,作为主句动词 `miror` 的宾语(带不定式的宾格结构)。
  2. 3.8.4complecti eas satis est — 代词 `eas` 指代上下文中的阴性复数审议演说(`deliberativas`)。不定式 `complecti` 作为非人称表达 `satis est` 的逻辑主语。
  3. 3.8.7eadem ratio quae apud iudices, adquirendae sibi plerumque eorum... benevolentiae — 紧随 `eadem ratio` 之后的 `adquirendae... benevolentiae` 是属格的动形容词(gerundive)结构,修饰 `ratio`,表示获取好意的原则或义务。
  4. 3.8.12adfectus ut quae maxime postulat — 短语 `ut quae maxime` 是拉丁语中的惯用表达(`ut qui` 结合最高级 `maxime`),意为“极其”、“比其他任何事物都更强烈地”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §3.8.1-3.8.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:3.8.1-3.8.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。