§3.7.20et animo totidem vitia, quot virtutes sunt, nec minus quam in laudibus duplici ratione tractantur.
同样,心灵中也有与美德数量相同的恶德,而且它们和在赞美中一样,不折不扣地通过两种方式来对待。
et post mortem adiecta quibusdam ignominia est, ut Maelio, cuius domus solo aequata, Marcoque Manlio, cuius praenomen e familia in posterum exemptum est; §3.7.21et parentes malorum odimus; et est conditoribus urbium infame contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Iudaicae superstitionis auctor; et Gracchorum leges invisae; et si quod est exemplum deforme posteris traditum, quale libidinis vir Perses in muliere Samia instituere ausus dicitur primus.
此外,有些人在死后被加予耻辱,例如迈利乌斯(其住宅被夷为平地),以及马尔库斯·曼利乌斯(其个人名在以后被从家族中除名);我们也憎恨恶人的父母;对于城市建立者来说,聚集起某种对其他民族具有毁灭性的群体是可耻的,犹太迷信的首创者便是如此;格拉古兄弟的法律也遭人憎恨;如果有什么丑恶的先例留给后世,也是如此,正如据说一个波斯男子首次敢于在一萨摩斯女子身上确立荒淫的恶例那样。
§3.7.22sed in viventibus quoque iudicia hominum velut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem probat.
但在活着的人身上,人们的舆论也堪称品性的证据,荣誉或耻辱证明了赞美或非难是真实的。
§3.7.23interesse tamen Aristoteles putat, ubi quidque laudetur aut vituperetur.
然而,亚里士多德认为,在何处赞美或非难每件事是有影响的。
nam plurimum refert, qui sint audientium mores, quae publice recepta persuasio, ut illa maxime quae probant esse in eo, qui laudabitur, credant, aut in eo, contra quem dicemus, ea quae oderunt.
因为听众的品性如何,以及公众所接受的信念是什么,具有极大的关系,以至于听众会最坚信,他们所赞同的品质存在于那个将被赞美的人身上,或者在我们将要反对的人身上,存在着他们所憎恨的品质。
ita non dubium erit iudicium, quod orationem praecesserit.
这样,先于演说而作出的判断就将是无可置疑的。
§3.7.24ipsorum etiam permiscenda laus semper, nam id benevolos facit; quotiens autem fieri poterit, cum materiae utilitate iungenda.
听众自身的赞美也应当始终穿插其中,因为这能使他们产生好感;只要有可能,就应当将此与题材的实用性结合起来。
minus Lacedaemone studia litterarum quam Athenis honores merebuntur, plus patientia ac fortitudo.
在拉栖代梦,对文学的爱好相比在雅典,所获得的荣誉要少,而坚忍和勇敢获得的荣誉则更多。
rapto vivere quibusdam honestum, aliis cura legum.
对某些人来说,靠掠夺为生是光荣的,对另一些人来说,遵守法律才是光荣的。
frugalitas apud Sybaritas forsitan odio foret, veteribus Romanis summum luxuria crimen.
在斯巴里斯人中,节俭也许会招致憎恨,而对古罗马人来说,奢靡是最大的罪行。
§3.7.25eadem in singulis differentia.
在个人身上也存在同样的差异。
maxime favet iudex, qui sibi dicentem assentiri putat.
如果裁判官认为发言者赞同自己,他便会给予最大的支持。
idem praecipit illud quoque (quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit), quia sit quaedam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro temerario fortem, pro prodigo liberalem, pro avaro parcum vocemus; quae eadem etiam contra valet.
同一个人(即亚里士多德)也教授了这一点(后来科尔内利乌斯·塞尔苏斯几乎过度地采用了这一观点):因为美德与恶德之间存在某种相近性,所以应当使用最邻近的词语偏向,例如我们将鲁莽者称为“勇敢”,将挥霍者称为“慷慨”,将贪婪者称为“节俭”;这同样也适用于相反的方向。
quod quidem orator, id est vir bonus, nunquam faciet, nisi forte communi utilitate ducetur.
当然,一个雄辩家,即正直的人,绝不会这样做,除非他是受到公共利益的引导。
§3.7.26laudantur autem urbes similiter atque homines.
然而,对城市的赞美与对人的赞美相似。
nam pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert vetustas, ut iis, qui terra dicuntur orti; et virtutes ac vitia circa res gestas eadem quae in singulis, illa propria quae ex loci positione ac munitione sunt.
因为建立者相当于父母,而古老性带来极大的权威,正如对那些据说从大地中出生的人们(城市)那样;关于事迹的美德和恶德与个人身上的一样,而那些特有的优点则是源于地理位置和防御工事。
cives illis ut hominibus liberi decori.
对于城市而言,自由的公民是其荣耀,正如子女之于人类。
§3.7.27est laus et operum, in quibus honor, utilitas, pulchritudo, auctor spectari solet.
也有对工程(建筑作品)的赞美,其中通常会考察其尊严、实用性、美观和创作者。
honor ut in templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor utrobique.
尊严如在神庙中,实用性如在城墙中,而美观或创作者则在两者中都要考察。
est et locorum, qualis Siciliae apud Ciceronem, in quibus similiter speciem et utilitatem intuemur; speciem in maritimis, planis, amoenis; utilitatem in salubribus, fertilibus.
也有对地点的赞美,例如西塞罗著作中对西西里的赞美,其中我们同样关注其外观和实用性;外观见于临海、平坦、宜人的地方;实用性见于健康、肥沃的地方。
erit et dictorum honestorum factorumque laus generalis, erit et rerum omnis modi. §3.7.28nam et somni et mortis scriptae laudes et quorundam a medicis ciborum.
此外,还将有对高尚言行的普遍赞美,也将有对各种事物的赞美。
itaque, ut non consensi hoc laudativum genus circa solam versari honesti quaestionem, sic qualitate maxime contineri puto; quamquam tres status omnes cadere in hoc opus possint, iisque usum C. Caesarem in vituperando Catone notaverit Cicero.
因此,正如我不同意这种赞美体裁仅围绕“高尚”这唯一问题展开一样,我也认为它主要由“性质”所规定;尽管所有三种“争点”(status)都可能适用于这一工作,且西塞罗指出,盖乌斯·恺撒在谴责卡托时曾使用过它们。
totum autem habet aliquid simile suasoriis, quia plerumque eadem illic suaderi, hic laudari solent.
但在整体上,它与劝说词(suasoriae)有某种相似之处,因为在大多数情况下,同样的事情在前者中被劝说,在后者中被赞美。