§3.6.74hoc illi simile est,
"puniendus es"
,
"non sum; "
videbit iudex, an puniendus sit.
这类似于以下情况:“你应当受罚”,“我不(应当受罚)”;裁判官将审视他是否应当受罚。
sed non hic erit quaestio nec hic status.
但问题不在这里,争点也不在这里。
ubi ergo?
"puniendus es, hominem occidisti"
;
那么在哪里呢?
"non occidi:"
an occiderit.
“你应当受罚,因为你杀人了”;“我没有杀”:(问题是)是否杀了。
"honorandus sum"
,
"non es; "
num statum habet? non, ut puto.
“我应当获得荣誉”,“你不(应当)”;这是否有争点? 没有,我认为。
"honorandus sum, quia tyrannum occidi"
; "non occidisti; "
quaestio et status.
“我应当获得荣誉,因为我杀了一个僭主”;“你没有杀”:这有问题和争点。
§3.6.75similiter,
"non recte agis"
,
"recte ago"
non habet statum.
同样,“你没有正确提起诉讼”,“我正确提起了”没有争点。
ubi est ergo?
"non recte agis ignominiosus.
那么在哪里呢? “你没有正确提起诉讼,因为你是不名誉的人。
"
quaeritur, an ignominiosus sit; aut, an agere ignominioso liceat; quaestiones et status.
”所问的是,他是否为不名誉的人;或者,是否允许不名誉的人提起诉讼:这些是问题和争点。
ergo translativum genus causae ut comparativum et mutuae accusationis.
因此,移转型诉讼的类就像比较型诉讼和相互指控的类一样。
§3.6.76at enim simile est illi
"habeo ius"
,
"non habes,"
"occidisti"
,
"recte occidi.
但确实,“我有权利”,“你没有”类似于“你杀了人”,“我杀得正当”。
"
non nego, sed nec haec res status facit.
我不否认这一点,但这一事物也不产生争点。
non enim sunt hae propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed, cum suis rationibus.
因为这些并非命题(否则诉讼将无法解释),而是当它们带有其理由时(才产生争点)。
"scelus commisit Horatius, sororem enim occidit.
“霍拉提乌斯犯了罪,因为他杀了自己的妹妹。
non commisit, debuit enim occidere eam, quae hostis mortem maerebat.
”“他没有犯,因为他应当杀死那个为敌人的死而哀悼的女人。
"
quaestio, an haec iusta causa; ita qualitas.
”问题在于“这是否为正当理由”;因此,这是性质。
§3.6.77et similiter in translatione,
"non habes ius abdicandi, quia ignominioso non est actio.
在移转中也同样如此:“你没有剥夺继承权的权利,因为不名誉的人没有诉讼权。
habeo ius, quia abdicatio actio non est.
”“我有权利,因为剥夺继承权并不是诉讼。
"
quaeritur, quid sit actio: finiemus
"non licet abdicare filium"
syllogismo.
”所问的是,什么是诉讼:我们将通过三段论来确定“不允许剥夺儿子的继承权”。
item cetera per omnes et rationales et legales status.
同样,其他事情也是通过所有理性和法律的争点来解决的。
§3.6.78nec ignoro fuisse quosdam, qui translationem in rationali quoque genere ponerent hoc nodo,
"hominem occidi, iussus ab imperatore.
我并非不知道,有些人通过以下难点将移转也置于理性类中:“我是奉将军之命杀了人。
dona templi cogenti tyranno dedi.
”“我是因为僭主强迫才交出了神庙的供奉物。
deserui tempestatibus, luminibus, valetudine impeditus.
”“我是因为风暴、失明、疾病阻碍才开小差的。
"
id est, non per me stetit, sed per illud.
”也就是说,“并非由于我,而是由于那个原因。
A quibus etiam liberius dissentio.
”我对这些人持更为自由的不同意见。
§3.6.79non enim actio transfertur sed causa facti, quod accidit paene in omni defensione.
因为被移转的不是诉讼,而是行为的原因,这在几乎所有的辩护中都会发生。
deinde is, qui tali utitur patrocinio, non recedit a forma qualitatis, dicit enim, se culpa vacare; ut magis qualitatis duplex ratio facienda sit, altera qua et factum defenditur, altera qua tantum reus.
其次,使用这种辩护的人并没有脱离性质的形式,因为他说自己没有过错;因此,应当把性质分为双重,一种是行为本身也被辩护,另一种是仅被告被辩护。
§3.6.80credendum est igitur his, quorum auctoritatem secutus est Cicero, tria esse, quae in omni disputatione quaerantur, an sit, quid sit, quale sit? quod ipsa nobis etiam natura praescribit.
因此,应当相信西塞罗所追随其权威的那些人的观点,即在一切争论中应当探究的事物有三个:是否存在、是什么、是什么样的? 这也是自然本身向我们指明的。
nam primum oportet subesse aliquid, de quo ambigitur; quod, quid sit et quale sit, certe non potest aestimari, nisi prius esse constiterit, ideoque ea prima quaestio.
因为首先必须存在某种作为争论对象的基础事物;在首先确定其存在之前,它是什么以及是什么样的,确实无法评估,因此那是第一个问题。
§3.6.81sed non statim, quod esse manifestum est, etiam quid sit, apparet.
但是,明显存在的事物并不立即显现出它是什么。
hoc quoque constituto novissima qualitas superest, neque his exploratis aliud est ultra.
当这也确定之后,最后性质就剩下了,在探究了这些之后,再没有其他的事物了。
his infinitae quaestiones, his finitae continentur; horum aliqua in demonstrativa, deliberativa, iudiciali materia utique tractatur.
在这些之中包含了无限的问题和有限的问题;其中的某些内容在展示性、审议性和司法性的题材中必定会被探讨。
§3.6.82haec rursus iudiciales causas et rationali parte et legali continent; neque enim ulla iuris disceptatio nisi finitione, qualitate, coniectura potest explicari.
这些又将司法诉讼包含在理性和法律的两部分之中;因为任何法律的争议,除非通过定义、性质和推测,否则无法得到解释。
§3.6.83sed instituentibus rudes non erit inutilis latius primo fusa ratio et, si non statim rectissima linea tensa, facilior tamen et apertior via.
但是对于指导初学者的人来说,起初更广泛铺开的方法,以及一条即使不立即拉出最直的线但也更容易、更开放的道路,将不是无用的。
discant igitur ante omnia quadripertitam in omnibus causis esse rationem, quam primam intueri debeat qui acturus est.
因此,他们首先应当学到,在所有诉讼中存在一个四重的划分,凡是要提起诉讼的人都应当首先关注它。
nam, ut a defensore potissimum incipiam, longe fortissima tuendi se ratio est, si quod obiicitur negari potest; proxima, si non id, quod obiicitur, factum esse dicitur; tertia honestissima, qua recte factum defenditur.
因为,尤其是从辩护人开始谈起,自我防御最强有力的方法是,如果被指控的事物可以被否定;其次是,如果主张被指控的事并非所发生的那种行为;第三个是最诚实的,即辩护该行为是正当做出的。
quibus si deficiamur, ultima quidem sed iam sola superest salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine, quod neque negari neque defendi potest, ut non videatur iure actio intendi.
如果我们缺乏这些,那么确实只剩下最后、但也是唯一的得救途径:通过法律的某种协助,逃避既不能否定也不能辩护的指控,从而使诉讼看起来并非依法提起。