Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §3.6.63-3.6.73

争点分类的修订与学术诚实

第 81 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良解释了他修改先前关于“移转”等争点分类的原因,并强调了在追求真理的过程中学术诚信的重要性。

§3.6.63ipse me paulum in alia, quam prius habuerim, opinione nunc esse confiteor.
我自己承认,我现在持有的观点与先前有所不同。
et fortasse tutissimum erat famae modo studenti nihil ex eo mutare, quod multis annis non sensissem modo, verum etiam approbassem.
也许对于一个只看重名声的人来说,最稳妥的做法是不对多年来不仅感知而且赞同的内容做任何修改。
§3.6.64sed non sustineo esse conscius mihi dissimulati (in eo praesertim opere, quod ad bonorum iuvenum aliquam utilitatem componimus) in ulla parte iudicii mei.
但我无法容忍自己在任何判断中企图隐瞒真相(特别是在这部为了优秀青年们的某些益处而撰写的著作中)。
nam et Hippocrates, clarus arte medicinae, videtur honestissime fecisse, quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, confessus est; et M. Tullius non dubitavit aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos, de quibus modo sum locutus, artis rhetoricae.
因为医术高超的希波克拉底,为了不让后人走入歧途而坦承了自己的某些错误,这似乎是非常高尚的行为;而马尔库斯·图利乌斯也毫不犹豫地通过后来撰写的其他著作,亲自否定了已经出版的某些书,例如《卡图卢斯》和《卢库卢斯》,以及我刚才谈到的那些修辞学著作。
§3.6.65etenim supervacuus foret in studiis longior labor, si nihil liceret melius invenire praeteritis.
因为如果不能发现比过去更好的东西,那么在学习中付出更长久的努力将是多余的。
neque tamen quidquam ex iis, quae tum praecepi, supervacuum fuit; ad easdem enim particulas haec quoque, quae nunc praecipiam, revertentur;
然而,我当时所教授的那些内容并没有任何多余之处,因为我现在将要教授的这些内容,也将回到相同的具体细节中。
ita neminem didicisse paeniteat, colligere tantum eadem ac disponere paulo significantius conor.
因此,谁也不用为学过这些而感到后悔,我只是试图将同样的内容收集起来,并稍微更明确地进行整理。
omnibus autem satisfactum volo, non me hoc serius demonstrare aliis, quam mihi ipse persuaserim.
但我希望所有人都能满意,我向他人展示这一点,并不比我自己被说服的时间晚。
§3.6.66secundum plurimos auctores servabam tris rationales status, coniecturam, qualitatem, finitionem, unum legalem.
根据大多数作者的观点,我以前保留了三个理性的争点,即推测、性质和定义,以及一个法律的争点。
hi mihi status generales erant.
这些对我来说是普遍的争点。
legalem in quinque species partiebar, scripti et voluntatis, legum contrariarum, collectivum, ambiguitatis, translationis.
我将法律的争点划分为五个种:成文与意图、相反的法律、推理、暧昧性、移转。
§3.6.67nunc quartum ex generalibus intelligo posse removeri; sufficit enim prima divisio, qua diximus alios rationales, alios legales esse; ita non erit status, sed quaestionum genus; alioqui et rationalis status esset.
现在我明白,普遍争点中的第四个可以被去掉了;因为最初的划分已经足够,在其中我们说一些是理性的,另一些是法律的;因此,它将不是一个争点,而是一个问题的类;否则,理性也同样会是一个争点。
§3.6.68ex iis etiam, quos speciales vocabam, removi translationem, frequenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse possunt) testatus et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente vulgatis hoc tamen complexus, vix in ulla controversia translationis statum posse reperiri, ut non et alius in eadem recte dici videretur, ideoque a quibusdam eum exclusum.
从那些我曾称为特殊种类的争点中,我也去掉了移转。 确实,正如所有跟随我的人都能记得的那样,我经常表明这一点,甚至在那些违背我的意愿而被传播出去的讲义中,我也包含了这一想法:在几乎任何论争中,都极难找到一个无法在其同案中合理说存在其他争点的移转争点,因此它被某些人排除了。
§3.6.69ferri, cum in omnibus fere causis, in quibus cecidisse quis formula dicitur, hae sint quaestiones, an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat agere?
因为在几乎所有据说因式文而败诉的诉讼中,都会产生这些问题:是否允许此人、与此人、根据该法、在此裁判官面前、或在此时间提起诉讼?
§3.6.70et si qua sunt talia.
以及如果有任何类似的情况。
sed personae, tempora, actiones ceteraque propter aliquam causam transferuntur; ita non est in translatione quaestio sed in eo, propter quod transferuntur: "non debes apud praetorem petere fidei commissum, sed apud consules, maior enim praetoria cognitione summa est. " quaeritur, an maior summa sit, facti controversia est.
但是,人、时间、诉讼及其他事物是由于某种原因而被移转的;因此,问题不在于移转本身,而在于它们被移转的原因: “你不应该在法务官面前请求信托遗赠,而应该在执政官面前,因为该总额超出了法务官的管辖权。” 所问的是数额是否更大,这是事实的争议。
§3.6.71"non licet tibi agere mecum, cognitor enim fieri non potuisti:" iudicatio, an potuerit.
“你无权与我诉讼,因为你不能成为代理人:” 判断在于他是否能够(成为代理人)。
"non debuisti interdicere sed petere:" an recte interdictum sit, ambigitur.
“你不应该寻求差止命令,而应该提起诉讼:” 争议在于差止命令是否正确发出。
quae omnia succedunt legitimis quaestionibus.
所有这些都归入法律的问题。
§3.6.72an non praescriptiones (etiam in quibus maxime videtur manifesta translatio) easdem omnes species habent, quas eae leges, quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia vel ratiocinatione quaeratur? deinde status ex quaestione oritur;
难道抗辩(甚至在那些移转表现得最明显的案件中)不也具有所有诉讼所依据的法律所具有的相同种类吗? 即或者是关于名称,或者是关于成文与意图,或者是在推理中被探究。
translatio non habet quaestionem, de qua contendit orator, sed propter quam contendit.
其次,争点产生于问题;移转不具有辩论家据以争论的问题,而具有他因之争论的问题。
§3.6.73hoc apertius, "occidisti hominem" , "non occidi; " quaestio, an occiderit, status coniectura.
这更明显: “你杀人了”, “我没杀”;问题在于是否杀了人,争点是推测。
non est tale, "habeo ius actionis" , "non habes," ut sit quaestio, an habeat, et inde status.
并非如此: “我有诉讼权”, “你没有”,以至于问题在于是否有诉讼权,并由此产生争点。
accipiat enim actionem necne, ad eventum pertinet, non ad causam, et ad id, quod pronuntiat iudex, non id, propter quod pronuntiat.
因为他是否获得诉讼权,关系到结果,而非原因,关系到裁判官所宣判的事项,而非据以宣判的原因。

词汇与语法注释

  1. §3.6.63famae modo studenti — 修饰形容词 tutissimum(最安全的)的与格短语。famae 是分词 studenti 的宾语(“热衷于名声”)。在此处意为“对于仅看重名声的人来说”,在此虚拟语气语境中带有假设意味。
  2. §3.6.64dissimulati — 由形容词 conscius(自豪/自知的)所支配的属格。它是分词 dissimulatum 的中性单数属格,意为“自知隐瞒了(真相)”。
  3. §3.6.69ferri — 间接引语中的不定式,取决于前句中隐含的陈述或暗示动词(如 testatus 或 complexus)。表示移转的争点(status translationis)仅在因程序不备(formula)而败诉的特定情况下才被“提出/主张(ferri)”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §3.6.63-3.6.73. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:3.6.63-3.6.73

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。