§3.6.41pars qualitatis, quae est de summo genere, raro in iudicium venit, quale est, idne sit honestum, quod vulgo laudatur;
性质(争点)中关于最高类的部分很少提交到法庭,例如:一般人所赞美的事物是否就是高尚的?
succedentium autem aliae de communi appellatione, ut sitne sacrilegus, qui pecuniam privatam ex templo furatus est; aut de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur, quid sit quod factum est.
而随之而来的(属下种)中,有些是关于共同名称的,例如:从神庙里偷走私人资金的人是否属于神庙盗窃;或者是关于已命名之物的,其中行为的发生是确定的,对于所发生的事情是什么也毫无疑问。
cui subiacent omnes de honestis, iustis, utilibus quaestiones.
关于高尚、公正、有益的所有问题都属于这一类。
§3.6.42his etiam ceteri status contineri dicuntur, quia et quantitas modo ad coniecturam referatur, ut maiorne sol quam terra? modo ad qualitatem, quanta poena quempiam quantove praemio sit affici iustum? et translatio versetur circa qualitatem, et definitio pars sit translationis; §3.6.43quin et contrariae leges et ratiocinativus status, id est syllogismos, et plerumque scripti et voluntatis aequo nitantur (nisi quod hic tertius aliquando coniecturam accipit, quid senserit legis constitutor); ambiguitatem vero semper coniectura explicari necesse sit, quia, cum sit manifestum, verborum intellectum esse duplicem, de sola quaeritur voluntate.
也有人说其余的争点也都包含在这些之中,因为数量(规模)有时归入推测,例如“太阳是否比地球大? ”,有时归入性质,例如“惩罚某人到何种程度或给予何种程度的奖赏才是公正的? ”;移转也围绕着性质展开,而定义则是移转的一部分;甚至相反的法律、推理的争点(即三段论),以及大多数关于成文与意图(的争点),都依赖于衡平(除非第三种有时会接受推测,即法律制定者的意图是什么);然而暧昧性总是必须通过推测来阐明,因为当显而易见字面意思有两种理解时,所探究的仅仅是意图。
§3.6.44A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero in Oratore utitur, et omnia, quae aut in controversiam aut in contentionem veniant, contineri putat, Sitne? quid sit? quale sit? quorum nomina apertiora sunt, quam ut dicenda sint.
被大多数人确立的是三个普遍的争点,西塞罗在《论辩论家》中也使用了它们,并认为所有进入论争或辩论的事物都包含其中:“是否存在? ”“是什么? ”“是何种性质? ”它们的名称极为显豁,无需多作解释。
§3.6.45idem Patrocles sentit.
巴托克列斯也持相同看法。
tres fecit et M. Antonius his quidem verbis: paucae res sunt, quibus ex rebus omnes orationes nascuntur, factum non factum, ius iniuria, bonum malum.
马尔库斯·安东尼乌斯也用以下这些话确立了三个:“所有辩论都起源于极少数的事物:做过或没做过,正当或不正当,善或恶。
sed quoniam, quod iure dicimur fecisse, non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere.
”但是,既然我们被说成正当地做出的行为,不仅具有“依法律”这一个意思,还具有“使我们看起来是公正地做出的”那一个意思,所以遵循安东尼乌斯的人们希望更清晰地区分这些相同的争点。
itaque dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicialem; qui et Verginio placent.
因此,他们称之为推测的、法律的、法律上的(争点);这些也得到了维尔吉尼乌斯的赞同。
§3.6.46horum deinde fecerunt species, ita ut legali subiicerent finitionem et alios, qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae ἀντινομία dicitur, et scripti et sententiae vel voluntatis, id est κατὰ ῥητὸν καὶ διάνοιαν et μετάλημψιν, quam nos varie translativam, transumptivam, transpositivam vocamus, συλλογισμόν quem accipimus ratiocinativum vel collectivum, ambiguitatis, quae ἀμφιβολία nominatur; quos posui, quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.
此后,他们对这些进行了分类,将定义以及其他源于成文的争点归入法律争点之下,如相反的法律(即希腊语中的 antinomia)、成文与意图或意志(即 kata rheton kai dianoian)、以及 metalepsis(我们各种各样地称之为移转性的、引渡性的或置换性的)、syllogismos(我们理解为推理性的或推论性的)、暧昧性(被称为 amphibolia);我之所以列出这些,是因为它们本身也被大多数人称为争点,尽管有些人更倾向于将它们称为法律上的问题。
§3.6.47quattuor fecit Athenaeus, προτρεπτικὴν στάσιν vel παρορμητικήν, id est exhortativum, qui suasoriae est proprius; συντελικήν, qua coniecturam significari magis ex his, quae sequuntur, quam ex ipso nomine apparet; ὑπαλλακτικήν ea finitio est, mutatione enim nominis constat; iuridicialem, eadem appellatione Graeca qua ceteri usus.
阿特纳奥斯确立了四个:“protreptike stasis”或“parormetike”(即劝告性的,是劝说性演说所特有的);“syntelike”(由此意指推测,这一点从后文比从名称本身更为明显);“hypallaktike”(这就是定义,因为它由名称的改变而构成);以及法律上的(争点),使用与其他作者相同的希腊语名称。
nam est, ut dixi, multa in nominibus differentia.
因为正如我所说,名称上有很大的差异。
§3.6.48sunt qui ὑπαλλακτικήν translationem esse existiment, secuti hanc mutationis significationem.
也有人认为“hypallaktike”是移转,遵循了“改变”的这一含义。
fecerunt alii totidem status, sed alios,
"an sit?"
"quid sit?"
"quale sit?"
"quantum sit?"
ut Caecilius et Theon.
其他人确立了同样数量但不同的争点:“是否存在? ”“是什么? ”“是何种性质? ”“有多少? ”,例如凯基利乌斯和泰翁。
§3.6.49Aristoteles in rhetoricis,
"an sit"
,
"quale"
,
"quantum"
, et
"quam multum sit?"
quaerendum putat.
亚里士多德在《修辞学》中认为应当探究:“是否存在”、“是何种性质”、“有多少”以及“有多大”。
quodam tamen loco finitionis quoque vim intelligit, quo dicit quaedam sic defendi, sustuli, sed non furtum feci; Percussi, sed non iniuriam feci.
然而在某个地方他也理解定义的效力,在该处他说某些情况可以这样辩护:“我拿走了,但我没有偷窃”;“我打了,但我没有造成侵害(不法行为)”。
§3.6.50posuerat et Cicero in libris rhetoricis, facti, nominis, generis, actionis; ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione ius intelligeretur.
西塞罗在早期的修辞学著作中也曾设定:事实、名称、类、诉讼;以便在事实中理解推测,在名称中理解定义,在类中理解性质,在诉讼中理解法律。
iuri subiecerat translationem.
他在法律下归入了移转。
verum hic legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.
然而在这里,他也在另一处将法律上的问题作为诉讼的种类来探讨。