§3.6.30neque interest, unum quis statum faciat an nullum, si omnes causae sunt condicionis eiusdem.
如果所有的诉讼都处于相同的状况,那么无论有人确立一个争点还是不确立争点,都没有什么区别。
coniectura dicta est a coniectu, id est directione quadam rationis ad veritatem, unde etiam somniorum atque ominum interpretes coniectores vocantur.
“推测(coniectura)”得名于“投射(coniectus)”,即理性朝向真理的某种指向,因此梦境和预兆的解释者也被称为“推测者(coniectores)”。
appellatum tamen est hoc genus varie, sicut sequentibus apparebit.
然而,这一类别有各种不同的称呼,正如以下内容所表明的那样。
§3.6.31fuerunt, qui duos status facerent: Archedemus coniecturalem et finitivum, exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat, quid esset iniquum, quid iniustum, quid dicto audientem non esse; quod vocat de eodem et alio.
也有人确立两个争点:阿尔克德穆斯确立了推测性(争点)和定义性(争点),排除了性质,因为他认为关于性质是这样探究的:什么是公正的,什么是不义的,什么是不听从命令的;他称之为“关于同一事物与另一事物”。
§3.6.32huic diversa sententia eorum fuit, qui duos quidem status esse voluerunt, sed unum infitialem, alterum iuridicialem.
与此不同的意见是那些虽然希望有两个争点,但一个是“否认的”,另一个是“法律上的”的人的意见。
infitialis est, quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando nomen alii in totum dederunt, alii in partem, quia accusatorem coniectura, reum infitiatione uti putaverunt.
“否认的”就是我们所说的推测性(争点),由于“否认(infitiando)”,有些人将这个名字赋予了其全部,有些人则赋予了其部分,因为他们认为原告使用推测,而被告使用否认。
§3.6.33iuridicialis est qui Graece dicitur δικαιολογικός Sed quemadmodum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata finitio.
“法律上的”就是希腊语中被称为“δικαιολογικός”的。 但是,正如性质被阿尔克德穆斯排除一样,定义也被这些人否定了。
nam subiiciunt eam iuridiciali, quaerendumque arbitrantur iustumne sit, sacrilegium appellari quod obiiciatur vel furtum vel amentiam.
因为他们将其归入法律上的(争点),并认为应当探究,指控的行为被称为神庙盗窃罪,或者是盗窃罪,还是疯狂,是否是正当的。
§3.6.34qua in opinione Pamphilus fuit, sed qualitatem in plura partitus est; plurimi deinceps, mutatis tantum nominibus, in rem de qua constet, et in rem de qua non constet.
潘菲罗斯也持这种观点,但他把性质分成了更多的部分;此后极多的人,仅改变了名称,将其分为“事实已确定的事物”和“事实未确定的事物”。
nam est verum nec aliter fieri potest, quam ut aut certum sit factum esse quid aut non sit; si non est certum, coniectura sit, si certum est, reliqui status.
因为这是真实的,且不可能有其他情况,即要么某事已被确定做过,要么未被确定;如果未被确定,则是推测;如果已确定,则是其余的争点。
§3.6.35nam idem dicit Apollodorus, cum quaestionem aut in rebus extra positis, quibus coniectura explicatur, aut in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud πραγματικόν, hoc περὶ ἐννοίας vocat; idem, qui ἀπρόληπτον et προλημπτικόν dicunt, id est dubium et praesumptum, quo significatur de quo liquet.
因为阿波罗多罗斯也是这么说的,他认为问题要么存在于外在的事物中(推测即通过这些事物得以阐明),要么存在于我们的见解中,他把前者称为“实际的(pragmaticon)”,后者称为“关于概念(peri ennoias)”;那些说“不确定的(aprolepton)”和“预先把握的(prolemptikon)”(即可疑的和预先假定的,通过后者意指其已显而易见的事物)的人,也表达了同样的意思。
§3.6.36idem Theodorus, qui de eo,
"an sit"
, et de accidentibus ei quod esse constat, id est περὶ οὐσίας καὶ συμβεβηκότων existimat quaeri.
狄奥多罗斯也是如此,他认为应当探究“是否存在”以及已确定存在之物的附带属性,即“关于实体与偶性(peri ousias kai symbebekoton)”。
nam in his omnibus prius genus coniecturam habet, sequens reliqua.
因为在所有这些中,前一类别包含推测,后一类别包含其余。
sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine, id est finitivam; Theodorus, quid, quale, quantum, ad aliquid.
但阿波罗多罗斯希望这其余的为两个,即性质和关于名称(即定义性的);而狄奥多罗斯则希望是:是什么、什么样的、多少、关系。
§3.6.37sunt et qui de eodem et de alio modo qualitatem esse modo finitionem velint.
也有人希望“关于同一事物与另一事物”有时是性质,有时是定义。
In duo et Posidonius dividit, vocem et res.
波塞多尼奥斯也将其分为两个:声音和事物。
in voce quaeri putat an significet, quid, quam multa, quo modo? in rebus coniecturam, quod κατ᾽ αἴσθησιν vocat, et qualitatem, et finitionem, cui nomen dat κατ᾽ ἔννοιαν, et ad aliquid.
他认为在声音中探究的是:它是否具有意义、是什么、有多少、以何种方式? 在事物中他放入了推测(他称之为“通过感觉”)、性质、定义(他命名为“通过概念”)以及关系。
unde et illa divisio est, alia esse scripta, alia inscripta.
由此也产生了那种划分,即一些是成文的,另一些是未成文的。
§3.6.38Celsus Cornelius duos et ipse fecit status generales, an sit? quale sit? priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus, qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse.
科尔内留斯·凯尔苏斯本人也确立了两个普遍的争点:“是否存在? ”和“是何种性质? ”他将定义归入前者,因为无论是说自己没有从神庙拿走任何东西的人,还是承认拿走了私人资金的人,同样都要探究其是否属于神庙盗窃罪。
qualitatem in rem et scriptum dividit.
他将性质分为事物和成文。
scripto quattuor partes legales, exclusa translatione; quantitatem et mentis quaestionem coniecturae subiecit.
对于成文,他确立了四个法律部分,排除了管辖移送;他将数量和意图的问题归入推测。
§3.6.39est etiam alia in duos dividendi status ratio, quae docet, aut de substantia controversiam esse, aut de qualitate; ipsam porro qualitatem aut in summo genere consistere aut in succedentibus.
还有另一种将争点分为两个的方法,它指出,争论要么是关于实体的,要么是关于性质的;而且性质本身要么存在于最高类中,要么存在于其下的种中。
§3.6.40de substantia est coniectura.
关于实体的是推测。
quaestio enim tractatur rei, an facta sit? an fiat? an futura sit? interdum etiam mentis; idque melius, quam quod iis placuit, qui statum eundem facti nominaverunt, tanquam de praeterito tantum et tantum de facto quaereretur.
因为所探讨的是关于事物的问题:它是否被做过? 是否正在被做? 是否将被做? 有时也关于意图;这比那些将相同的争点命名为“事实(的争点)”的人的观点要好,就好像探究仅仅是关于过去的且仅仅是关于已做出的事实一样。