Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §3.6.1-3.6.10

争点的定义语源及主争点的确立

第 75 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者阐述了辩论中“争点”(status)的定义和名称起源,指出它并非单纯的冲突本身,而是由此产生的问题之“属”,并说明了在可能包含多个问题的诉讼结构中,如何确定作为最终判决对象的首要争点。

§3.6.1ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, priusquam dicere aggredior, quo modo genus quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint, intuendum puto.
因此,既然每桩诉讼都由某种争点所维持,那么在我开始论述每种诉讼的类型应当如何处理之前,我认为必须先考察一切诉讼的共同之点,即:什么是争点、它源自何处、以及争点有多少、是哪些。
quanquam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprehendet.
虽然有些人认为这只关涉到法庭审判的素材,但当我把所有三种类型都论述完毕时,事实本身就会揭露他们的无知。
§3.6.2quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat, Theodorus caput id est κεφάλαιον γενικώτατον, ad quod referantur omnia.
我们所说的“争点”,有些人称之为“构成”,另一些人称之为“问题”,还有些人称之为“从问题中显现出来的东西”,而狄奥多罗斯则称之为“头部”,即最一般的要点(kephalaion genikōtaton),所有事物都归于其下。
quorum diversa appellatio, vis eadem est; nec interest discentium, quibus quidque nominibus appelletur, dum res ipsa manifesta sit.
这些名称虽然不同,但其实质是一样的;只要事情本身明白易懂,学习者并不介意每个概念被称为什么名字。
§3.6.3statum Graeci στάσιν vocant, quod nomen non primum ab Hermagora traditum putant, sed alii ab Naucrate, Isocratis discipulo, alii a Zopyro Clazomenio; quanquam videtur Aeschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc verbo, cum a iudicibus petit, ne Demostheni permittant evagari, sed eum dicere de ipso causae statu cogant.
希腊人将争点称为“stasis”,他们认为这个名称并非最早由赫尔玛戈拉斯传下,而是有人认为源自伊索克拉底的弟子纳乌克拉特斯,另一些人则认为源自克拉佐门奈的佐皮罗斯;不过,艾斯基涅斯在针对克特西丰的演说中似乎也使用了这个词,当时他请求法官们不要允许德摩斯梯尼偏离主题,而要强迫他针对诉讼本身的“争点”发言。
§3.6.4quae appellatio dicitur ducta vel ex eo, quod ibi sit primus causae congressus, vel quod in hoc causa consistat.
这一名称据说要么源于那里是诉讼的首次冲突发生之地,要么源于诉讼立足于此。
et nominis quidem haec origo; nunc quid sit.
而这确实是该名称的起源;现在且看它是什么。
statum quidam dixerunt primam causarum conflictionem; quos recte sensisse, parum elocutos puto.
有些人说,争点是“诉讼的首次冲突”;我认为他们理解得对,但表达得不够充分。
§3.6.5non enim est status prima conflictio, fecisti, non feci; sed quod ex prima conflictione nascitur, id est genus quaestionis, fecisti, non feci, an fecerit? hoc fecisti, non hoc feci, quid fecerit? quia ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.
因为争点并不是最初的冲突本身,即“你做了”,“我没做”;而是从最初的冲突中产生出来的东西,即问题的属(类型):“你做了”,“我没做,他做了吗? ”或者“你做了这件事”,“我没做这件事,他做了什么? ”因为从这些情况中可以明显看出,前者需要通过推测来探究,后者需要通过定义来探究,既然双方都坚持这一点,那么就会产生推测性争点或定义性争点的问题。
§3.6.6quid si enim dicat quis, sons est duorum inter se corporum conflictio: erret, ut opinor, non enim sonus est conflictio sed ex conflictione.
因为如果有人说:“声音是两个物体相互之间的冲突”,依我看,他就错了;因为声音不是冲突本身,而是源于冲突。
sed hoc levius; intelligitur enim utcunque dictum.
但这还算次要,因为无论怎么说,意思还是能理解。
inde vero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum semper ex prima quaestione ducendum; quod est vitiosissimum.
然而,对于那些错误解读的人来说,由此产生了一个巨大的错误:因为他们读到了“首次冲突”,便相信争点必须总是从第一个问题中引申出来,这是极度错误的。
§3.6.7nam quaestio nulla non habet utique statum, constat enim ex intentione et depulsione; sed aliae sunt propriae causarum, de quibus ferenda sententia est, aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad summam causae conferentes, velut auxilia quaedam, quo fit ut in controversia una plures quaestiones esse dicantur.
因为没有任何问题是不具有争点的,因为问题是由主张和反驳所构成的;但有些问题是诉讼本身固有的,必须对此作出判决,另一些问题则是从外部引入的,但它们对诉讼的整体仍然有所贡献,就像某种辅助手段一样,这就是为什么在单一的争论中据说会存在多个问题。
§3.6.8harum porro plerumque levissima quaeque primo loco fungitur.
此外,在这些问题中,通常最微不足道的问题会占据首位。
namque et illud frequens est, ut ea, quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti.
因为这也是常有的事:我们在讨论了那些我们不太有信心的论点之后就放弃它们,有时是我们主动做出让步,有时则是满足于以它们为台阶,走向更有力的论点。
§3.6.9simplex autem causa etiamsi varie defenditur, non potest habere plus uno, de quo pronuntietur, atque inde erit status causae, quod et orator praecipue sibi obtinendum et iudex spectandum maxime intelligit; in hoc enim causa consistet.
但是一桩简单的诉讼,即使是以各种不同的方式进行辩护,也只能有一个需要做出判定之点,而诉讼的争点就源于此,辩论家明白这是自己特别需要坚守的,法官也明白这是自己最需要关注的;因为诉讼就立足于此。
ceterum quaestionum possunt esse diversi.
然而,问题的争点可以是多种多样的。
§3.6.10quod ut brevissimo pateat exemplo: cum dicit reus, etiamsi feci, recte feci, qualitatis utitur statu; cum adiicit, sed non feci, coniecturam movet.
为了用最简短的例子来说明这一点:当被告说:“即使我做了,我做也是正当的”,他使用的是性质争点;当他补充说:“但我没有做”,他就发起了推测。
semper autem firmius est non fecisse, ideoque in eo statum esse iudicabo, quod dicerem, si mihi plus quam unum dicere non liceret.
但是,声称自己没有做总是更有说服力的,因此,如果我不被允许说多于一件事,我将判定争点存在于我所会说的那一点上。

词汇与语法注释

  1. §3.6.1quo modo genus quodque causae sit tractandum — 在由 `priusquam` 引导的时间状语从句中,作为 `dicere` 或 `aggredior` 的宾语构成间接疑问从句,使用了动形容词搭配 `esse` 的虚拟式现在时被动语态 `sit tractandum`。
  2. §3.6.1quorum inscitiam — 属格关系代词 `quorum` 的先行词是前句中的 `nonnulli`(某些人),在此修饰 `inscitiam`(无知)。
  3. §3.6.4quae appellatio dicitur ducta — 关系代词 `quae` 呈形容词性修饰 `appellatio`,起了承接前文(名称)的作用。`dicitur ducta`(据说源于)采用了主格人称结构(personal construction),与主语保持一致。
  4. §3.6.5quod ex prima conflictione nascitur — 在 `sed` 之后,包含先行词的关系代词 `quod` 作主语,构成名词性从句,意为“从最初的冲突中产生出来的东西”。
  5. §3.6.8primo loco fungitur — 异态动词 `fungor`(承担、履行)要求夺格补足语,故此处 `primo loco` 采用夺格形式,意为“充当首要地位/发挥首要作用”。
  6. §3.6.10quod dicerem, si mihi plus quam unum dicere non liceret — 这是一个与现在事实相反的虚拟条件句(反实虚拟)。主句的 `dicerem` 和条件句的 `liceret` 均采用虚拟式未完成时。关系代词 `quod` 的先行词指向前文 `in eo` 所包含的具体内容。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §3.6.1-3.6.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:3.6.1-3.6.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。